<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/lectio119/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="lectio119">
      <head xml:id="l119-Hldlldl">Lectio 119, de Libertate</head>
        <div xml:id="l119-Dd1e109">
          <head xml:id="l119-Hrepafc">Recapitulatio et plures vias solvendi difficultatem de concordia praescientiae ad futura contingentia</head>
          <p xml:id="l119-eqveai">
            Et quia viae satisfaciendi 
            in materia concordiae praescientiae divinae 
            respectu futurorum contingentium 
            quae fuerunt heri tactae sunt arduae et 
            quaelibet requireret plures lectiones pro sua distinctione propria, 
            et ideo circa tres ultimas 
            quae videntur diffinitiones 
            ad capiendum est aliqualiter insistendum.
          </p>
          <div xml:id="l119-Dd1e117">
            <head xml:id="l119-Htvatva">Tertia via</head>
            <p xml:id="l119-eicqdi">
              Et ideo 
              circa 
              <cit>
                <ref xml:id="l119-Rd1e126" target="http://scta.info/resource/l118-tvipac">primam</ref>
              </cit> 
              est advertendum 
              quod per eam salvatur 
              quod deus contraria 
              potest scire sine sui mutatione. 
              Et haec est una de arduissimis difficultatibus 
              in ista materia, 
              scilicet quod deus sciat antichristum fore 
              et nunquam sciverit absque sui mutatione, 
              haec autem salvatur 
              per hanc viam evidenter, 
              scilicet ratione perfectionis divinae notitiae. 
              Et unico suo simplici intuitu non compositiva nec divisiva, 
              non tamen volo negare compositionem realem ad extra 
              sed negatur compositio et divisio in deo 
              propter similitudinem quamdam in nobis repertis 
              quae denotat imperfectionem.
            </p>
            <p xml:id="l119-sdceop">
              Sed divina cognitio debet resolvi 
              ad primum nostrum modum considerandi 
              et concipiendi secludendo illam imperfectionem 
              quia notitia divina repraesentat res pure comprehensive 
              secundum omnes habitudines intrinsecas et extrinsecas rerum 
              et in nobis est imperfectio 
              quia concipimus res compositive 
              vel divisive nam simplex intelligentia in nobis 
              numquam potest esse falsa, 
              et ita dicitur quod in deo simplex 
              intelligentia est respectu utriusque partis contradictionis comprehensiva 
              etiam immensa notitia et sive eveniat hoc 
              vel illud nulla arguitur in deo mutatio. 
              Unde si deus cognoscit evidenter antichristum fore 
              et ponatur quod non erit per hanc viam 
              salvatur quod, 
              si non erit, 
              tunc deus cognoscet eum non fore 
              qui eodem intuitu adaequate 
              deus cognoscit utrumque oppositorum.
            </p>
            <p xml:id="l119-ehveop">
              Et hanc viam tenet 
              <cit>
                <ref xml:id="l119-Rd1e138">
                  <name ref="#AlexanderOfHales">Alexander de Halis</name> 
                  in primo ubi movet istam quaestionem 
                  utrum scientia dei possit esse oppositorum
                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit>, 
              et breviter respondet quod sic. 
              Sed ipse arguit contra ipsummet 
              quia si sic, 
              sequitur quod deus sciret utrumque oppositorum esse verum, 
              igitur opposita essent simul vera. 
              Ipse respondet distinguendo 
              de li <mentioned>simul</mentioned> 
              quando proponitur talis propositio 
              <mentioned>deus scit simul opposita esse vera</mentioned> 
              quia vel li <mentioned>simul</mentioned> determinat 
              li <mentioned>scit</mentioned> 
              vel li <mentioned>scire</mentioned> imponatur in propositione de possibili, 
              et tunc conceditur quod deus simul scit utrumque oppositorum esse verum. 
              Si li <mentioned>simul</mentioned> determinet li <mentioned>oppositorum</mentioned> 
              vel hoc complexum 
              <mentioned>
                utrumque oppositorum esse verum ut sit sensus 
                quod deus scit utrumque esse verum simul
              </mentioned> 
              <cb ed="#SV" n="b"/><!--346rb-->
              et isto modo propositio esset neganda, 
              et sic sine mutatione divinae praescientiae 
              stat futurum contingentia cum praescientia divina, 
              et eodem intuitu deus est oppositorum praescientia.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l119-Dd1e178">
            <head xml:id="l119-Hqvaqva">Quarta via</head>
            <p xml:id="l119-qvpqie">
              <cit>
                <ref xml:id="l119-Rd1e187" target="http://scta.info/resource/l118-qvscdc">quarta via</ref>
                <!---dbcheck: <note type="editorialNote">See quarta via above, <ref target="lectio118.xml#l118-qvscdc" type="crossReference">lectio 116, n.</ref></note> -->
              </cit>
              posuit quod sicut 
              homo de contingentibus et singularibus invenit sibi modum 
              enunciandi certitudinaliter demonstrative vel universaliter 
              per terminos universales universaliter enunciando 
              ut omnes triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, 
              haec propositio est scita ab homine, 
              quae tamen nihil significat praeter contingentia et mutabilia, 
              etiam homo invenit sibi modum certitudinaliter demonstrative ex singularibus, 
              ut dicendo <name ref="#Sortes">Sortes</name> erit vel non erit 
              et hiis modis includitur imperfectio quo ad nos 
              quia per universalem cognitionem confuse cognoscimus 
              per demonstrativam confuse etiam cognoscimus cum nesciamus 
              quae illarum contradictoriarum sit vera, 
              et sic modus universaliter seu demonstrative enunciandi 
              non est sine confusione. 
              Sed imaginatur quod in divina notitia 
              remaneat certitudo cognoscendi 
              et abstrahatur illud 
              quod dicit imperfectionem in nobis, 
              tunc habebitur quod deus distinctione 
              cognoscit et concipit res certitudinaliter et sine confusione, 
              nam aeque certe cognoscit, 
              immo certius de quolibet futuro contingenti, 
              sicut homo cognoscit de duobus contradictoriis propositis <unclear>demonstrative</unclear> 
              quam alterum illorum est verum, 
              nescit tamen determinate quod illorum est.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l119-Dd1e201">
            <head xml:id="l119-Hqnaqna">Quinta via</head>
            <p xml:id="l119-qvpmsh">
              <cit>
                <ref xml:id="l119-Rd1e210" target="http://scta.info/resource/l118-qvqrcf">quinta via</ref>
                <!-- <note type="editorialNote">See above, "quinta via" <ref target="lectio118.xml#l118-qvqrcf" type="crossReference">lectio 116, n.</ref></note> -->
              </cit>
              ponebat 
              quod intellectus divinus practicus in cognoscendum veritatis 
              contingentis se habet libere non quod sit necessarium 
              quod ista sit vera et quod ista sit vera sed cognoscit 
              vere istam vel istam esse veram nam scit determinate 
              quae illarum est vera demonstratis duobus contradictoriis 
              contingentibus, nam voluntas divina eadem existens adaequate 
              est causa ponendi <c>a</c> in esse et uniformiter 
              se habens in causa huiusmodi destructionis, hoc vocatur 
              in divina natura libertas, nam deus nunc est scientia 
              quod antichristus erit in quando erit deus erit scientia quod 
              ipse est, et postquam erit destructus deus erit scientia 
              huiusmodi quod antichristus non est et quod antichristus 
              non erit, et talis conditio Reperitur in homine, quia 
              positis quibuscumque causis Requisitis ad alicuius effectus 
              productionem voluntas eodem modo se habens adaequate 
              potest producere effectum, vel potest non producere, nam 
              voluntas humana ex eo quod producit formaliter 
               non Recipit aliquid quia habitudo effective 
              <pb ed="#SV" n="346-v"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              causalitatis est prior quam habitudo ad actus productionem seu 
              inceptionem et si nihil voluntas in se haberet ante 
              productionem actus et post eodem modo se haberet.</p>
          </div>
          <div xml:id="l119-Dd1e226">
            <head xml:id="l119-Hsxvsxv">Sexta via</head>
            <p xml:id="l119-svssea">
              Sexta via 
              salvandi praescientiam divinam 
              cum contingentia futurorum 
              est quae dicit 
              quod inter divinam cognitionem 
              et quamcumque veritatem sit talis necessaria habitudo, 
              scilicet quod absolute et necessariam 
              sit deum omnem veritatem cognoscere 
              et quia aliquae veritates sunt contingentes, 
              ita contingens est habitudo 
              conformitatis dei intellectus ad illas veritates 
              ut <mentioned>quod <name ref="#Sortes">sortes</name> currit vel non currit</mentioned> 
              necessariam est alterum esse verum 
              et ita de antichristus, 
              nam <mentioned>quod antichristus sit vel non sit</mentioned> necessariam est divinum intellectum 
              habere habitudinem <unclear>assertivam</unclear> 
              respectu cuiuslibet significabilis 
              et talis habitudo respectu contingentium 
              veritatum est contingens.
            </p> 
            <p xml:id="l119-eivsea">
              Et istam viam sequitur 
              <cit>
                <ref xml:id="l119-Rd1e250">
                                    <name ref="#Wodeham">Adam</name> in tertio</ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit> 
              ubi resolvit contingentiam futurorum concordari 
              cum divina praescientia reducendo ad activitatem dei intellectus 
              ut ipse conformetur cuilibet veritati, 
              nec est necessaria habitudo dei ad istam antichristus erit 
              nec ad oppositum 
              quia habitudo huiusmodi 
              quae est dei respectu veritatum est 
              praecise ratione conformitatis veritatum ad intellectum divinum 
              et quaelibet oppositarum potest esse conformis eo quod quaelibet 
              potest cadere sub eius assensu.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l119-Dd1e261">
            <head xml:id="l119-Hsvasva">Septima via</head>
            <p xml:id="l119-svecoc">
              Septima via est quam 
              ponit 
              <cit>
                <ref xml:id="l119-Rd1e270">
                                    <name ref="#RichardFitzRalph">Hymbericus</name>
                                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit> 
              imaginando quod in deo respectu omnium factibilium 
              sunt ideae et rationes cognoscendum omnia cognoscibilia.
            </p>
            <p xml:id="l119-Hssqqep">
              Secundo sumit quod ad sciendum futurum contingens requiruntur 
              plures notitiae aggregatae secundum plures habitudines 
              et concursum qui Requiruntur ad hoc quod effectus 
              producitur.
            </p>
            <p xml:id="l119-tdqpdp">
              Tertio 
              dicit quod eadem notitia 
              sic aggregata poterit 
              esse alicuius notitia 
              et sine mutatione illius notitiae 
              ipsa potest desinere esse notitia illius, 
              et ponit exemplum, 
              nam capitur hoc complexum 
              sacerdos summus hoc sumit pro illo 
              qui est papa tempore 
              quo est papa praecise 
              et sine sui mutatione 
              desinit supponere pro illo 
              et supponet pro alio 
              qui loco ipsius <unclear>elegetur</unclear> 
              in summum sacerdotem, 
              et ita dicitur quod in divina essentia 
              est aggregatio notitiarum respectu 
              illius antichristus erit 
              quae quid notitia aggregativa est assensus respectu antichristi 
              quod futurus est 
              et quando antichristus ponetur in esse nihilominus 
              remanebit illa notitia 
              sed non propositionis de futuro 
              <unclear>assertiva</unclear> 
              sed propositionis de praesenti.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l119-Dd1e292">
            <head xml:id="l119-Hovaova">Octava via</head>
            <p xml:id="l119-ovqeed">
              Octava via quod divina 
              veritas se habet ad omnem secundam veritatem, 
              ut vis 
              <cb ed="#SV" n="b"/><!--SV346vb-->
              activa vel conservativa ad omnem Rem quae in esse conservatur. 
              unde consequenter dicitur quod ante definitionem 
              Rei in deo nulla fit mutatio eo quod deus non conservat 
              nunc illam Rem et ante conservabat, immo eadem virtus 
              conservativa remanet et tamen hanc Rem non conservat 
              ita quidquid intrat latitudinem veritatum intrat latitudinem 
              divini assensus, et sicut est contingens aliquid 
              desinere esse de latitudine scitorum ita aliquid potest desinere 
              a deo contingenter conservari absque mutatione ipsius, 
              et quia per eandem causalitatem ponit rem in esse et 
              destruit.
            </p>
          </div>
        </div>
        <div xml:id="l119-Dd1e305">
          <head xml:id="l119-Hprones">Propositiones</head>
          <p xml:id="l119-iimdpp">
            Iuxta istos modos concedere debemus 
            plures propositiones.
          </p> 
          <p xml:id="l119-penlvc">
            Prima est non stat deum necessarium 
            scire illud quod dependet a voluntatis creatae libertate, 
            patet quia deum necessario scire <c>a</c> fore infert evidenter 
            quod <c>a</c> erit. Ex quo sequitur non concursus 
            libertatis voluntatis creatae.
          </p>
          <p xml:id="l119-spdsfc">
            Secunda propositio deus praecise 
            contingenter scit futura contingentia.
          </p>
          <p xml:id="l119-tnfcns">
            Tertia nullum futurum 
            contingens necessario scit.
          </p>
          <p xml:id="l119-qoqnef">
            Quarta omnem quod deus scit esse 
            futurum potest non esse futurum.
          </p>
          <p xml:id="l119-qldanf">
            Quinta loquendo de posse 
            non <unclear>demonstrativo[?]</unclear> sed illativo voluntas creata poterit deum 
            facere aliquid scire quod nescivit ante patet quia potest 
            facere deum scire quod <c>a</c> actus erit qui subiacet voluntati 
            creatae qui quid non producitur, quia eo ipso quod <c>a</c> 
            non producitur deus non scit <c>a</c> fore et tamen voluntas 
            creata potest producere <c>a</c> actum igitur ipsa poterit facere 
            quod deus sciverit <c>a</c> fore qui tamen ab aeterno scivit <c>a</c> 
            non fore.
          </p>
          <p xml:id="l119-scdced">
            Sexta creatura de sua potestate illativa 
            potest facere quod deus esse ab aeterno eam praedestinaverit. 
            patet quia ipsa potest facere actum meritorium ratione 
            cuius deus eam praedestinavit vel quo fuit praedestinata 
            a deo stante lege. Simile diceretur de praescito 
            quia in potestate creaturae est aliquid facere 
            quod ab aeterno fuerit a deo praescita stante lege. 
            Ex quo sequitur quod quilibet praescitus potest esse 
            praedestinatus et econverso, ita quod est in potestate 
            praestiti ut fiat praedestinatus et in potestate 
            praedestinati ut fiat praescitus non loquendo tamen 
            de potestate demonstrativa sed illativa adiuncto tamen quod lex 
            stet additur tamen stante lege antecedens pro prima parte 
            est in potestate illativa voluntatis creatae. alia pars 
            est constantia legis stantis, Ex quo sequitur 
            quod aliquis habet in sua potestate illativa 
            quod sit a deo praedestinatus. Ex quo sequitur 
            <pb ed="#SV" n="347-r"/>
            <cb ed="#SV" n="a"/>
            quod divina reprobatio seu praescientia nulla penitus imponit 
            necessitatem quin homo salvetur, nec claudit viam 
            salvandi, et etiam praedestinatio non includit quin 
            electi et praedestinati possint cadere et dampnari.
          </p>
          <p xml:id="l119-amsame">
            Alii sunt modi salvandi concordiam praescientiae divinae cum 
            futuris contingentibus qui poterit aliquo modo explanari.
          </p> 
        </div>
        <div xml:id="l119-Dd1e368">
          <head xml:id="l119-Hrpacfc">Rationes pro apparentia contra possibilitatem divinae praescientiae cum futuris contingentibus</head>
          <p xml:id="l119-eincfc">
            Et ideo nunc accedendum est 
            ad unam manuductionem gressam 
            ut materia facilius habeatur 
            descendendo ad materiam ponitur, 
            unde consurgit tanta apparentia 
            contra possibilitatem divinae praescientiae 
            cum futuris contingentibus.
          </p> 
          <p xml:id="l119-pceide">
            Prima causa est consuetudo audiendi 
            facta existens indispositione hominis, nam vulgus habet 
            de quolibet eventu quod ita debebat evenire.
          </p> 
          <p xml:id="l119-sceeie">
            Secunda causa est affectio excusandi mala 
            propter necessitatem et inevitabilitatem, nam infortunia 
            et mala naturae et mala <unclear>morum[?]</unclear> ut excusant 
            quia nec ipsis dicunt eis inevitabiliter eveniunt.
          </p>
          <p xml:id="l119-tceccp">
            Tertia causa est ignorantia divinae immensitatis et assimilatio 
            cum nostra potentia cognitiva, quia in nobis experimur 
            quod non est in potestate nostra scire aliquod 
            contingens nec staret de scientia naturali quod <name ref="#Sortes">sortes</name> 
            sciret <c>a</c> fore et posset ita esse deceptus,  
            immensitas autem divinae notitiae non est talis 
            quia sine sui mutatione potest stare cum opposito 
            alicuius contingentis nam assensus contrarii in nobis 
            non possunt stare, non sic de divina notitia quia 
            ipsa est cuilibet contradictorium compossibilis.
          </p>
          <p xml:id="l119-qceime">
            Quarta causa est 
            praesumptio cognoscendi arduas veritates circa deum 
            sine labore doctrina vel studio, nam cognitio 
            divinae immensitatis declarat concordiam praescientiae 
            divinae cum futuris contingentibus et maxime cognitio 
            de altissimis veritatibus quae quinto vix potest scire 
            institutio 20a annorum et tamen vetula vel vulgus 
            dicit se habere huiusmodi cognitionem et ita 
            de aliis  actibus verum est quod dicunt 
            se habere illas et tamen litterati et studiosi non 
            possunt habere in studio plurium annorum et ideo 
            mirandum est.
          </p>
          <p xml:id="l119-qcepsn">
            Quinta causa est defectus logicae quia 
            dicunt aliqui quod ex eo quod ordinatum est ita 
            erit vel ex eo quod non est ordinatum ita non 
            erit et ponit 
            <name ref="#JohnOfSalisbury">Saberiensis</name> 
            exemplum de quod <name>stoico</name> dicente sibi 
            an possis aliquid facere quod non es facturus passum in quam 
            <name ref="#Scotus">Scotus</name> 
            respondet 
            dabo tibi male si facias quod non est facturus. 
            Ecce ignorantia sit pollicentis quia 
            pedit quod duo contradictoria sint simul vera vade 
            licet utrumque contradictorium sit contingens constat tamen 
            quod oportet alterum illorum evenire et sic praesens difficultas 
            est omnino impertinens concordiae a compossibilitate 
            divinae praescientiae respectu futurorum contingentium 
            nam ad imaginationem ponatur quod deus 
            concurrit tantum respectu futurorum contingentium 
            nam ad imaginationem  ponatur quod deus concurrit 
            tantum respectu futurorum contingentium in genere causae 
            finis, vel quod deus nihil ad extra  cognoscit 
            ex facto contingit aliquando vera syllogizare 
            nam remanebit eadem difficultas 
            quia nihilominus <name ref="#Sortes">
                            <unclear>Sortes</unclear>
                        </name> 
            currit vel non currit, 
            nam ponere alterum contradictorum esse verum 
            non imponit necessitatem 
            nam determinatum est quod alterum contradictorum est verum. 
            Sed non est determinatum quod illud sit 
            verum sit quod non possit esse falsum, 
            nec determinatum est quod aliud contradictorum sit verum taliter 
            quod non possit esse falsum et ista via decipit 
            intellectum credendum quod verificatio unius partis 
            sit eius determinatio 
            sic quod non possit esse falsa 
            et sic ista difficultas est impertinens divinae scientiae, 
            sed solum causat intellectus deceptionem credendo 
            quod si oporteat alterum contradictorum esse verum quod 
            una pars sit necessaria.
          </p>
          <p xml:id="l119-scemtf">
            Sexta causa est ex 
            mala consideratione modorum enunciandi 
            quod <c>a</c> erit, 
            sequitur quod ab aeterno futurum erat 
            quod <c>a</c> erit, 
            modo ista perspicacitas futuritionis 
            nullam imponit necessitatem futuro effectui 
            et illud est impertinens ad divinam praescientiam 
            quia ponatur quod deus nihil cognoscit 
            nisi se ipsum, 
            tunc illo stante erit eodem difficultas 
            quia quotienscumque ante instans positionis rei in esse 
            ista est vera <c>a</c> erit, 
            et tamen potuit esse falsa, 
            et tamen illa veritas 
            non potest mutari de veritate in falsitatem 
            quia si ponatur quod <c>a</c> vel antichristus non erit, 
            tunc illa antichristus erit <unclear>erat</unclear> ab aeterno falsa 
            nam difficultas <name ref="#Scotus">Scoti</name> petebat 
            verificari contradictoria, 
            et ideo erat frustratoria petitio, 
            et igitur tollantur omnia ista impedimenta 
            <pb ed="SV" n="347-v"/>
            <cb ed="SV" n="a"/>
            et materia tenebitur facilior.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l119-Dd1e441">
          <head xml:id="l119-Hdmeafc">Dua manuductiones de concordia ad futura contingentia</head>
          <p xml:id="l119-iiivlo">
            Istis igitur impedimentis 
            remotis tanquam impertinentibus accedendum ad 
            manuductionem quae est imaginatio ad percipiendum materiam, 
            ubi notandum est quod aliquae conclusiones demonstratae 
            habent evidentiam intrinsecam vel ex aliis 
            causis quod ex praemissis ex quibus deducuntur, 
            unde una conclusio geometrica 
            potest sciri per aliqua principia, 
            licet ipsa habeat notitiam
            aliunde 
            vel ex consuetudine audiendi 
            vel ex persuasione rhetorica 
            vel ex alia causa. 
            Sed potest esse alia conclusio deducibilis 
            quae nullam habet apparentiam 
            nisi quantum per principia cogunt seu probant 
            et illud habet locum in conclusionibus de quantitatibus 
            non quadratis vel cubicis 
            quae non sunt demonstrabiles
            aliqua demonstratione rationali, 
            nec obiciunt se sub ratione apparentis, 
            tunc dicitur quod materia 
            de concordantia de praescientia divina 
            respectu futurorum contingentium debet resolvi 
            ad secundum genus veritatis 
            quia non se obicit ex apparentia 
            quantum est de se 
            sed sufficit notitia et apparentia de principiis et causis 
            quia deus est praestius omnium distincte 
            et voluntas libere operatur.
          </p>
          <p xml:id="l119-eispvd">
            Ex istis sequitur 
            concordantia praescientiae divinae 
            respectu futurorum contingentium 
            quae non est de se apparens 
            nisi ex principiis 
            quoniam ipsa non habet apparentiam de se, 
            sed sua apparentia provenit 
            ex principiis via doctrinae.
          </p> 
        
          <p xml:id="l119-svsnin">
            Secunda via seu manuductio est 
            <cit>
              <ref xml:id="l119-Rd1e456">
                <name ref="#Boethius">Boetii</name> V 
                <title ref="#Consolation">de consolatione</title>
              </ref>
            </cit> 
            unde ipse imaginatur 
            quod ad imaginationem 
            deus nihil cognoscit ad extra, 
            deinde ratione aeternitatis, 
            licet non cognoscit extrinsece, 
            tamen ponatur quod omnia suo intuitu aeterno post cognoscit, 
            vel sic clarius ponatur 
            deus non cognoscit res ad extra 
            sed se habeat suo cursu, 
            ut nunc tunc nihilominus libera voluntas nostra 
            quia experimur libertatem in nobis. 
            Deinde ponatur quod deus 
            vel alia creatura 
            quae non habet causalitatem 
            respectu actuum modorum sit tantae 
            perspicuitatis 
            quod clare videat quidquid agimus 
            vel quidquid acturi sumus nam isto casu deus 
            seu ista creatura nullam imponit necessitatem actibus nostris 
            ut si videam <name rend="#Sortes">Sortem</name> 
            currere mea volitio non cogit 
            cum ad currendum ita stante 
            libertate conditionis nostrae superveniat divinus 
            intuitus non in genere causae efficientis 
            quia deus non agit per intellectum proprie loquendo, 
            sed per voluntatem 
            ut sic percipiat, 
            igitur solum dispositionem 
            rerum videbit contingentia a voluntate producibilia 
            non necessitata ab illa perceptione 
            seu intuitu divino. 
            Sed illa perceptio non 
            <cb ed="#SV" n="b"/><!--SV347vb-->
            mutat dispositionem nec causalitatem rerum nec 
            aliquo modo perturbat remanebit, 
            igitur aequalis contingentia in rebus ante dei intuitum 
            et post eodem modo 
            ac si deus non cognosceret 
            ut oculus non causat contingentiam 
            nec tollit eam nec necessitatur ad suos actus quantum ad visionem, 
            nam deus omnia conspicit 
            et illa cognitio seu intuitus 
            nullam habitudinem rerum variat 
            immo aliter non esset perfecta cognitio, 
            igitur praescientia rerum nullam 
            imponit necessitatem.
          </p>
          <p xml:id="l119-eaheee">
            Et ad hoc est 
            <cit>
              <ref xml:id="l119-Rd1e477">
                <name rend="#Augustine">Augustinus</name> 
                in libro 
                <title ref="#OnFreeWill">de libero arbitrio</title>
              </ref>
              <bibl>XXX</bibl>
            </cit> 
            dicens quod res sunt contingentes 
            modo divina cognitio superveniens non variat 
            cognitiones rerum, 
            nam si cognoscendo Res earum variaret 
            habitudines cognitio illa esset erronea 
            <unclear>quoniam</unclear> voluntas nostra 
            habet omnes suos actus <unclear>implenio</unclear> divino 
            ac si deus eos non cognosceret 
            nec aliquam imponit necessitatem 
            ad actus nostros, 
            nam <c>a</c> esse scitum 
            a deo evenire non necessario eveniet, 
            nec ex eo habet necessitatem eveniendi magis quam 
            si deus non cognosceret eum esse futurum nec sciret 
            eum evenire etc.
          </p>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>