http://scta.info/resoure/wdrl1d1-qsfifc/wettf15/transcription

Quid sit frui vel cuius potentiae sit actus et cuius virtutis Responsio augustinus in littera frui est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam hoc est generalis Item augustinus in littera frui est uti est gaudio non adhuc spei sed iam rei hoc est magis stricta Est autem actus voluntatis quae est perfectissima potentia quia sola libera est et est respectu finis tamen secundum quod includit in se cognitione rationis Et est secundum perfectissimam virtutem scilicet caritatem quae immediatius fruibili coniungit