http://scta.info/resoure/wdr-l1d5/wettf15/transcription

Liber I, Distinctio 5 [Aarau Transcription]
Utrum essentia divina sit generans

Queritur utrum essentia divina sit generans Responsio in littera quod non quia actus et operationes tantum suppositorum sunt etiam in creaturis unde suppositum per formam agit non ipsa forma

Utrum concedendum sit quod essentia divina sit pater

Utrum concedendum sit quod essentia divina sit pater Responsio Si hoc nomen patri accipitur substantem vera est quia sic habet in se intellectum suppositi cui inest paternitas et est praedicatio per ydemptitatem identitatem Si autem adiective accipitur falsa est quia notatur inesse paternitas essentiae et sit praedicatio per inhaerentiam

Utrum essentia possit dici genita

utrum essentia possit dici genita Responsio in creaturis quamvis suppositum primo et principaliter generatur tamen essentia ex consequenti quia inesse producitur sed in divinis non generatur nisi suppositum non essentia quia eandem essentiam accipit nisi velis aliquid dicere generari id est per generationem communicari sed hic est improprie Idem in littera

Utrum possit dici essentia de essentia

Utrum possit dici essentia de essentia Responsio non nisi est magna improprietate Nota ergo quod nominum quaedam sunt pure personalia et hic proprie supponunt pro persona quaedam pure essentialia et haec supponant pro sola essentia quaedam medio modo se habentia vel propter cointellectum suppositi nec concreta vel alicuius actus vel modi qui personae convenit nec abstracta et hic magis vel minus proprie supponit pro persona secundum quod magis vel minus accedunt ad modum significandi personalem proprissime ergo supponit pro persona nomen personae proprium ut pater postea nomen commune ut ypostasis hypostasis postea terminus naturalis concretus nec deus postea huius potentia bonitas etc postea iste terminus substantia ultimo autem et improprissime hoc terminus essentia

Utrum filius sit de substantia patris

Utrum filius sit de substantia patris Responsio sic sancti in littera et accipitur ibi li de non pure substantialiter nec pure originaliter sed mixtim quia filius et consubstantialis est patri et ab eo processit

Utrum filius sit de nihilo vel etiam pater possit dici esse de nihilo

Utrum filius sit de nihilo vel etiam pater possit dici esse de nihilo Responsio esse de nihilo secundum anselmum tripliciter accipitur quia negatio inclusa ita nihilo si explicetur potest cadere super verbum et sic accipitur negative et hic modo pater posset dici esse de nihilo sed iste modus non est usitatus in scriptura et ideo non debet dici sine explicatione aut negatio potest sequi verbum et tunc li de potest teneri materialiter et sic de nihilo nihil fit aut ordinaliter et sic omnis et sola creatura est de nihilo et sic communiter accipitur