http://scta.info/resoure/wdr-l1d34/penn/transcription

Liber I, Distinctio 34 [Penn Transcription]
Liber I, Distinctio 34, Quaestio 1 Utrum essentia sit idem re cum persona

Queritur utrum essentia sit idem re cum persona Responsio quod sic probat magister in littera per sanctos et hoc propter naturae simplicitatem differunt autem ratione propter differentem modum se habendi scilicet ut absolvunt et relatum

Liber I, Distinctio 34, Quaestio 2 utrum persona aliquid addat supra essentiam

utrum persona aliquid addat supra essentiam Responsio nihil addit secundum rem sed secundum rationem scilicet rem ad alterum qui tamen non ponitur circa essentiam sed circa suppositum eius nec tamen ab essentia res ille differt re nec etiam componi facit in persona

Liber I, Distinctio 34, Quaestio 3 utrum essentia praedicari debet de persona et econverso

utrum essentia praedicari debeat de persona et econverso Respondeo sic praedicatione scilicet quae est per modum ydemptitatis identitatis sed praedicatione quae fit per modum inhaerentiae praedicatur essentiae de persona et non eg econverso quia essentia se habet ad modum forint

Liber I, Distinctio 34, Quaestio 4 utrum possit dici tres personae unius dei vel econverso

utrum possit dici tres personae unius dei vel econverso Responsio secundum magistrum in littera quod non quia nomina abstracta in genito constituuntur in habitudine formae concreta autem non unde dicitur tres personae unius essentiae sed non unius dei

Liber I, Distinctio 34, Quaestio 5 Utrum possit vel debeat fieri aliqui qua appropriatio in divinis

utrum possit vel debeat fieri aliqui qua appropriatio in divinis Responsio sic secundum sanctos non autem appropriantur attributa secundum rem quia idem sunt sed secundum totum quia sic differunt et illa tantum quae maiorem habent convenientiam cum proprio unius personae quam alterius et non alia supra distinctio 31 quaestione 3

Liber I, Distinctio 34, Quaestio 6 utrum conveniens sit appropriatio potentiae sapientiae et bonitatis

utrum conveniens sit appropriatio potentiae sapientiae et bonitatis Responsio t?i est ratio appropriationis una propter assimilationem cum proprio illius haec est Ricardus vel deteretur quia potentia praecedit sapientiam et utrumque bonam voluntatem altera est manifestatio veritatis quia per appropriata venitur in cognitionem propriorum tertia exclusio erroris hanc magister in littera supra distinctio 31 quaestio 3

Liber I, Distinctio 34, Quaestio 7 utrum conveniat aliquid dici de deo translative

utrum conveniat aliquid dici de deo translative Respondeo sic ut patet in sacra scriptura hoc secundum dyabolum diabolum ut per sensibilia manducamur in cognitionem divinorum et etiam ut secreta divinorum ministeriorum velenter simplicibus ne errent et infidelibus ne irrideant

Liber I, Distinctio 34, Quaestio 8 a quibus rebus debeat fieri ad deum translatio

a quibus rebus debeat fieri ad deum translatio Respondeo non a significantibus aliquem de factum vel culpae vel miseriae ut dyabolus diabolus infernus mors Sed a significantibus conditionem naturae et quae non vere sunt in eo sed similitudinarie et frequentius amicus nobilibus ut terrestibus et haec sed dyabolus diabolus propter occultationem divinorum secretorum infidelibus et ne sinplicibus simplicibus detur errandi occasio ne credant aliquid tale vere esse deum