http://scta.info/resoure/wdr-l1d19/penn/transcription

Liber I, Distinctio 19 [Penn Transcription]
Utrum in divinis sit aequalitas

ueritur utrum in divinis sit aequalitas Responsio sic Nota ergo quod secundum ydemptitatem idemptitatem eorum quae se habent per modum substantiae in divinis ut deitas dicit ydemptitatis identitatis quae per modum quantitatis ut magnitudo aeternitas dicitur aequalitas quae modum qualitatis ut sapientia dicitur similitudo quamvis enim haec omnia idem sint re in deo differunt tamen in intellectu nostro unum tamen in quantitate in deo dicitur unum in dei subtilitate non proportione ut creatura 1a prima quaestione 7

Utrum sit ibi aequalis summa

utrum sit ibi aequalis summa Respondeo sic quia unum in quantitate in deo est simplex unum scilicet indivisibilitate non secundum quid vel proportione quaelibet enim personae aequalis est alteri et pluribus et omnibus simul secundum augustinum in littera

Utrum sit ibi aequalitas mutua

utrum sit ibi aequalitas mutua Respondeo sic si aequale dicat solam ro relationem quia relationem aequiperantiae est Si autem cum relatione est dicat motum ad illam id est coaequationem sic non in mo sic filius est patri et non econverso ut dicit c?s

Utrum una persona sit in alia

utrum una persona sit in alia Respondeo sic Iohannis xiiii non credis quia ego in patre etc unam autem personam esse in alia duo inportat importat scilicet essentiae unitatem secundum ambrosum et augustinum in littera et relationem habitudinem originis secundum hillarium et damscenum propter primum non potest dici pater carnalis esse in filio nullae propter secundum una persona in se ipsa

Utrum propter eandem rationem dicatur pater esse in filio et econverso

utrum propter eandem rationem dicatur pater esse in filio et econverso Responsio eadem ratione propria quantum ad essentiae unitatem et eadem ratione communi quo ad relatam habitudinem

Quomodo inter uni modos essendi iii dicatur pater esse in filio et econverso

Quomodo inter uni modos essendi in dicatur pater esse in filio et econverso Responsio non continetur iii omnes modus etiam creatus nisi per reductionem ut modus quo motus est intempore qui reducitur ad ultimum modum quia mensuratur a tempore unde etiam propositus modus quantum ad essentiae unitatem convenientiam habet cum 4 modo quantum ad relatam habitudinem cum 6 modo quo dicatur motum esse in movente

Utrum magnitudo sit in Deo

utrum magnitudo sit in deo Respondeo sic non mo?l sed virtutis quae secundum philosophum est ultimum de potentia haec igitur quantitas virtutis secundum quod extenditur ad actum existendi sip?a sic dicitur aeternitas secundum quod extenditur ad actum essendi prout unumquodque attingit ultimam perfectionem sui generis sic distinguitur magnitudo unde etiam hominem perfectum in scientia et gratia magnum dicimus secundum autem quod extenditur ad actum operandi sic dicitur pt?ans unde etiam secundum hoc tria augustinus in littera assignat aequalitatem in divinis

Utrum aeternitas idem sit quot deus

utrum aeternitas idem sit quot deus Responsio sic secundum augustinum in littera et hoc secundum rem secundum rationem tamen differt quia quicquid in deo est deus est nunc etiam aeternitatis et aeternitas ideae sunt secundum rem quamvis differant ratione sicut esse id est actus idem cum eo cuius est actus scilicet rei aeternae Nota ergo quod eternitas est natura mensura druationis rei cuius esse posset et agere totum est simul quia totum idem et omnio simplex enim autem illorum quorum esse est simul et immutabile sed non posset et agere tempus autem illorum quorum esse posset et agere mutationem continue subiacet

Utrum in divinis

utrum in divinis sit totum integrale Respondeo non quia omne tale compositum est et pars inperfectionem inportat importat et inaequalitas est in totum tale et partem totum cum secundum idem quod idem est quod perfectum sic est in divinis unde pater dicitur principium totius deitatis et similiter per abnegationem partis dictum sicut dicitur aeternitas tota simul

Utrum sit ibi totum universale et particulare

utrum est ibi sit ibi totum universale et particulare Respondeo non secundum augustinus in littera quia in deo non differet sua quantitas et suum esse nec supposita differunt numero simpliciter ita quod nihil quod est uno sit in altero nec est ibi formae communis cotractio per additionem

Utrum sit ibi principium

utrum sit ibi principium materiale Respondeo non unde dicit boetius quod deus est forma sine materia In deo enim nulla est causalitas respectu divinarum personarum sed ratio principii quia causa est ad cuius esse sequitur aliud sed tatum respectu creaturarum et hoc in triplici genere causae cum quibus quartum scilicet materiae numquam coincidit

Utrum sit ibi communicabile et incommunicabile

utrum sit ibi communicabile et incommunicabile Respondeo sic secundum Richardum et haec sunt absolutum et relatum quae non re sed ratione differunt quamvis relata inter se re differant

Utrum in deo sit numerus personarum

utrum in deo sit numberus personarum Responsio sic sed non numerus simpliciter quia numerus per se inportat importat distinctionem et separationem sed cum additur personarum dicit solam distinctionem

Utrum possit dicit trinarius personarum sicut trinitas

utrum possit dici trinarius personarum sicut trinitas Respondeo non quia non est ibi numerus simpliciter sed cum determinatione tantum trinitas autem distinctionem cum unitate trinarius sine unitate

utrum possit dici deus triplex

utrum possit dici deus triplex Respondeo non secundum augustinum in littera quia triplex dicit pluralitatem simpliciter sine unitate

Utrum plures veritates sint ab aeterno

utrum plures veritates sunt ab aeterno Respondeo non sed una tantum quia ratio veritatis fundamentum habet in esse rei et completur in actione intellectus exemplum de universali ab aeterno autem non fuit nisi unum esse et miss esse intellectus unde etiam tantum una veritas simpliciter est immutabilis Nota etiam quod quod est quadruplex veritas veritas post veritas rei veritas apprehensionis veritas signi seu enunciationis supra distinctio 8 quaestio 4