http://scta.info/resoure/wdr-l1d18/penn/transcription

Liber I, Distinctio 18 [Penn Transcription]
Utrum donum dictum de spiritu sancto sit essentiale nomen vel personale

Quaeritur utrum donum dictum de spiritu sancto sit essentiale nomen vel personale Responsio personale es proprie loquendo quia dicit aptitudinem secundum augustinus in littera haec autem est quia ab alio procedit

Utrum Spiritus Sanctus eodem sit deus quo donum

utrum spiritus sanctus eodem sit deus quo donum Responsio sic loquendo scilicet de ydemptitate identitate rei quia in divinis essentia et proprietas sunt idem re si autem quaeritur de dyademptitate identitate nominis sic non eodem formaliter loquendo quia de ydemptitate identitate deus est proprietate donum Sed in ratione principii sicut od??m scilicet eadem processione habet utrumque hic ambrosius in littera

Utrum proprium? sit spiritus sancti esse donum

utrum proprium? sit spiritus sancti esse donum Respondeo sic secundum augustinus in littera quia donum dicit ematiationum aus per modum liberalitatis sine tempore quia nomen est et cum aptitudine ut detur hoc autem conveniunt spiritui sancto qui procedit ut amor amor autem principium principium est omnis liberalis donationis supra distinctio 10

utrum conveniat ei ab aeterno

utrum conveniat ei ab aeterno Respondeo sic secundum augustinus in littera quia tantum dicit aptitudine ut detur datum autem dicit actum unde secundum augustinus hoc con??it ei ex tempore

Quid magis conveniat spiritui sancto scilicet donum vel datum

Quid magis conveniat spiritui sancto scilicet donum vel datum Responsio donum qui ab aeterno convenit Item ratio est quia datus est

Utrum per Spiritum Sanctum dentur alia dona

utrum per spiritum sanctum dentur alia dona Responsio sic secundum augustinus in littera quia ratio liberalis donationis amor est et hic intellige secundum quod haec propositio per notat habitudinem solius causae si autem dicit etiam concomitantiatur sic non verium quia etiam indignis spiritu sancto dantur multa dona eius ut dicit ysidorus ut prophetia

Utrum univoce dicatur ratio donandii de ipso et de donis eius

utrum univoce dicatur ratio donandi de ipso et de donis eius Responsio non nullo etiam aequivoce licet analogice quia per prius de dono increato cum non solum sit donum sed etiam ratio dona donandi prop?terius de creato quod est donum tantum

utrum ratione relationis ad creaturam possit Spiritus Sanctus dici donum vel spe creaturae

utrum ratione relationis ad creaturam possit spiritus sanctus dici donum vel spe creturae creaturae Responsio sic sed non spiritus sanctos noster quia nomen personae est secundum usum loquendi h in littera Nota ergo quod deus secundum naturam divinam non habet relationem sive habitudinem ad creaturam nisi in ratione principii vel causae vel efficientis vel exemplaris vel finalis illis ergo nominibus divinis qui nulla important habitudinem ad creaturam ut nomina personalis aut non dicunt modum formae inhaerentis ut abstracta essentialia hiis non proprie additur nostrum et huius pro nomina licet aliquando in proprie dicatur et per causam ut cum deus omnis essentia vel sapientia vel huiusmodi est et hoc efficienter vel exemplariter In omnibus autem illis quae important vel rationem sive relationem causae efficientis ut creator et deus cuius nomen imponitur ab operatione quamvis sit essentiae vel finalis ut refugium gloria et huiusmodi vel exemplaris ut iustitia veritas hiis his convenienter add?? nostrum

Utrum possit dici filius noster

utrum possit dici filius noster Responsio non secundum augustinus in littera quia sic ad solum patrem refertur secundum augustinus pater noster tamen etiam proprie dici potest essentialiter accipiendo quia sic etiam refertur ad nos

utrum spiritus scilicet referatur ad personam ut ad eum cui detur

utrum spiritus sanctus referatur ad personam ut ad eum cui detur Responsio non quia pater et filius una spirant spiritum sanctum oportet autem differentiam esse inter dantem et cui datur