http://scta.info/resoure/wdr-l1d1/penn/transcription

Liber I, Distinctio 1 [Penn Transcription]
Quid sit uti secundum rem et cuius potentiae actus sit

Queritur quid sit uti secundum rem et cuius potentiae actus sit Responsio uti secundum augustinum in littera est id quod in usum venerit referre ad obtinendum illud quo ferendum est et sic accipitur proprie in theologia Item augustinus in littera uti est assumere aliquid in facultatem volentis et hoc magis larga est autem actus voluntatis quae movet in finem quid idem est quod bonum tamen prout includit regimen rationis

Utrum utendum sit sola creatura

utrum utendum sit sola creatura et utrum omni creatura vel etiam defectum creaturae scilicet malo Responsio ut instrumentis utendum est potentiis ut habitu quo regulamur sic tantum habitibus bonis ut actu quo movemur sic etiam tantum bonis non vitiorum ut abiecto obiecto sic omnibus quae referri possunt in finem et ideo non est utendum deo Sed omnibus creaturis quia omnia in facultatem voluntatis quodammodo assumi possunt vel operando ut opera nostra bona vel tollerando tolerando ut mala pena ae poena ae propriae et culpae alienae vel respuendo ut culpam propriam vel approbando ut bona aliena

Utrum deus utatur aliquod

Utrum deus utatur aliquo Responsio quod sic augustinus in littera Sed ipse non refert ad finem extra se sicut fit in usus nostro unde non est motus in eo sed in nobis quando nobis utitur

Utrum angeli vel sancti in patria utantur

utrum angeli vel sancti in patria utantur Responsio sic tali usu scilicet qui non importat imperfectionem ut est usus virtutum sed non imperfectio ut hic unde referunt ad habitum non ad habendum

Quid sit frui vel cuius potentia sit actus

Quid sit frui vel cuius potentiae sit actus et cuius virtutis Responsio augustinus in littera frui est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam hoc est generalis Item augustinus in littera frui est uti cum gaudo non adhuc speciei Sed iam rei hoc est magis stricta Est autem actus voluntatis quae est perfectissima potentia quia sola libera est et est respectu finis tamen secundum quod includit in se cognitionem rationis et est secundum perfectissimam virtutem scilicet caritatem quae inmediatius immediatius fruibili coniungit

Utrum solo deo sit fruendum

utrum solo deo sit fruendum Responsio sic augustinus in littera quia ipse solus est ultimus finis effective tantum fruimur potentia dispositive habitu caritatis formaliter ipsa fruitiones beatitudine creatata Sed solo deo tamquam abiecto obiecto et fine

Utrum uno actu fruitionis fruemur tribus personis

utrum uno actu fruitionis fruemur tribus personis Responsio sic quia in eis est una ratio obiecti fruitionis et finis et una est cognitio ipsorum

Quibus conveniat fruitio vel quibus modis

Quibus conveniat fruitio vel quibus modis Responsio ad fruitionem tria requiruntur ut patet in diffinitione eius scilicet coniunctio delectio quietatio quietatio autem potest esse secundum appetitum rectae rationis sic fruuntur boni summo bono vel libidinis sic augustinus in littera mali bono creato vel sensualitatis sic beata secundum augustinum secundum appetitum rectae rationis ad huc tripliciter quia triplex coniunctio vel per differentia essentiae sic se ipso deus nec propter hoc aliquod indiget vel per speciem gloriae sic sancti in patria et hoc est perfecta vel per inhabitationem gratiae sic sancti in via et hoc est imperfecta tantum scilicet secundum quandam degustationem