<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/ta-l4d44q1-d1e658/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="ta-l4d44q1-d1e658">Ad tertium dicendum, quod virtus speciei dicitur esse perfectior in puero quam in
              juvene quantum ad efficaciam agendi conversionem alimenti aliquo modo, sicut etiam est
              perfectior in semine quam in homine completo; sed in juvenibus est perfectior quantum
              ad terminum complementi; unde illud quod maxime ad naturae veritatem pertinuit, ad
              illam perfectionem reducetur quam habet in aetate juvenili, non ad illam quam habet in
              aetate puerili, in qua humores adhuc non pervenerunt ad ultimam digestionem.</p>
        </body>
    </text>
</TEI>