<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/ta-l4d12q1-d1e476/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="ta-l4d12q1-d1e476">Ad primum ergo dicendum, quod nos non ponimus omnino hujusmodi qualitates separatas,
              sicut Plato ponebat formas naturales, cum ponamus pro subjecto id quod erat proximum
              subjectum eorum primo; et ideo non est similis ratio hinc inde. Tamen hic etiam
              generans non est omnino simile generato: quia generatum est substantia, generans autem
              non. Sed hoc ideo contingit, quia, ut dictum est, hujusmodi qualitates habent
              instrumentalem virtutem generandi. Generatum autem non oportet quod assimiletur
              instrumento, sed principali generanti, ut dicit Commentator in 11 Metaph.: quia
              instrumentum non agit virtute sua sed alterius, et illi assimilat, non sibi; unde
              generatio hic assimilatur substantiae quae prius erat. Plato autem formas separatas
              non ponebat instrumentalia generantia, sed primas causas generationis et
              principales.</p>
        </body>
    </text>
</TEI>