<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/ta-l3d18q1-d1e329/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="ta-l3d18q1-d1e329">Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non meruerit sibi immortalitatem
              corporis. Mereri enim est extranei, cui non debetur merces nisi per meritum; sicut et
              adoptari est extranei, cui non debetur hereditas nisi per adoptionem. Sed Christus ad
              bona patris, quae sunt sua, non dicitur adoptari quasi extraneus. Ergo eadem ratione
              nec immortalitatem, vel aliquid hujusmodi, meruit.</p>
        </body>
    </text>
</TEI>