<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/qweqwe-e71405-d1e1528/cod-f6y7ur/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="qweqwe-e71405-d1e1528">
      ¶ Sed contra 
      <lb ed="#P" n="3"/>hanc propositionem est quaedam opinio dicens 
      <lb ed="#P" n="4"/>quod deus nichil vult contingenter facere / 
      <lb ed="#P" n="5"/>quia aut illud velle simpliciter in se esset 
      contin<lb ed="#P" n="6" break="no"/>gens quod non potest dici / cum illud 
      vel<lb ed="#P" n="7" break="no"/>le sit deus et per consequens necesse esse Aut 
      ha<lb ed="#P" n="8" break="no"/>bitudo illius velle ad illud quod vult 
      face<lb ed="#P" n="9" break="no"/>re esset contingens / hoc non / quia non potest 
      assig<lb ed="#P" n="10" break="no"/>nari que res esset illa habitudo vtrum 
      <lb ed="#P" n="11"/>ens rationis vel reale nisi ponantur 
      <lb ed="#P" n="12"/>quod sit ipsummet velle diuinum Et per 
      <lb ed="#P" n="13"/>consequens sicut ipsum est simpliciter necessariam sic et illa 
      <lb ed="#P" n="14"/>habitudo et per consequens necessario vult. Vnde 
      <lb ed="#P" n="15"/>finaliter concludit hec opinio quod deus 
      pro<lb ed="#P" n="16" break="no"/>ducit quicquid producit absque hoc quod 
      de<lb ed="#P" n="17" break="no"/>terminetur per aliquod velle intrinsecum 
      <lb ed="#P" n="18"/>ad producendum / et tamen dicitur 
      volun<lb ed="#P" n="19" break="no"/>tarie producere quia in sua potestate 
      habet<lb ed="#P" n="20" break="no"/>producere et non producere Hec 
      autem<lb ed="#P" n="21" break="no"/>opinio falsa est nec sufficienter 
      seip<lb ed="#P" n="22" break="no"/>sam exprimit ideo dico breuiter quod sicut 
      <lb ed="#P" n="23"/>deus contingenter aliquid scit fore / sic 
      <lb ed="#P" n="24"/>contingenter aliquid vult facere. Nec 
      <lb ed="#P" n="25"/>ex hoc sequitur quod in deo vel dei scientia vel 
      <lb ed="#P" n="26"/>volitione sit contingentia intrinseca Vnde 
      <lb ed="#P" n="27"/>ad rationem oppositam dico quod nec velle 
      <lb ed="#P" n="28"/>diuinum quo vult aliquid facere nec 
      e<lb ed="#P" n="29" break="no"/>ius habitudo ad illud est contingens sed 
      sim<lb ed="#P" n="30" break="no"/>pliciter necesse esse / ipsum tamen velle est 
      <lb ed="#P" n="31"/>contingenter velle faciendi illud et 
      ha<lb ed="#P" n="32" break="no"/>bitudo est contingenter habitudo ad 
      <lb ed="#P" n="33"/>illud / sicut dictum est supra de 
      praescien<lb ed="#P" n="34" break="no"/>tia respectu futuri contingentis et 
      simi<lb ed="#P" n="35" break="no"/>lis difficultas est vtrobique
    </p>
        </body>
    </text>
</TEI>