http://scta.info/resoure/pp-principia/reims/transcription

Principium IV [Reims Transcription]
De mirabili situatione corporis christi in sacramenti

proom left for drop cap Raeter 4m principium manuductionem quae est de dei omnipotentia quae quid radicatur in rela tione ad fragilitatem humanae capa citatis diceretur de mirabili situatione corporis christi in sacramenti altaris sub speciebus panis et uni, primo quia ipsum ibidem supernaturaliter et miraculose existit.

Ex quo sequitur non esse necessariam necessariam reducere illud ad aliquem modum natura liter nobis notum quia fides non obligat nos nisi ad credendum quod corpus christi sit ibi in hostia et in qualibus eius parte, sed hoc est supernaturaliter ideo modus iste existendi non debet reduci ad modum naturalem nobis cognitum quod si reduceretur hoc esset ma gis ampliare credultatem quam fidem fid[?] nos obligat et per consequens diceretur quod doctores istam materiam particularitates transgrediuntur methas[?] artis obligatoriae fidei quia propter hoc concedunt maiora inconvenientissima quam diffi cultas principalis, et ideo plures negaverunt quod unum corpus possit esse dimen?/ve in pluribus locis ut sanctus thomas, quia ex fide non habemus nisi quod idem corpus christi potest esse in pluribus locis et realiter existit. Ex quo non sequitur quod idem corpus possit esse dimen??ve[?] in pluribus locis eo quod consequens est maioris difficultatis quam antecedens.

Sed quia test scriptura qui elucidant me vitam aeter nam habebunt, ideo doctores vacantes circa elu cidationem[?] veritatis sacramenti altaris non inutiliter declareverunt quod ex fide tenendum quia per hoc habebunt fideles qui infidelibus respondeant, ideo non frustra laboraverunt circa hoc.

Viae ad exercitationem intellectus in hac materia

unde et circa hoc sunt multae viae ad exercitationem intellectus in hac praesenti materia.

Prima via

Prima via est aegidii de ro ma sequens sanctum thomam in illa parte. unde ad salvandum quomodo corpus christi stet sub speciebus panis et vini ipse ymaginatur imaginatur tria. primum quod vi transubstantionis panis in corpus christi sola substantia corporis christi inciperet ibi esse. unde substantia corporis christi est praecisus terminus ad quem inquam illa transubstantio ordinatur. 2m secundum sumit quod substantia quantum est de se et in se est divisibilis realiter. 3m tertium quod omnia alia praeter substantiam corporis christi ut accidentia spiritualia et materialia anima etc, quae non sunt corporis christi sunt ibi conco mitanter praecise non quod insint vi transubstantionis vel quod in illa panis mutetur, nam quantitas non est ibi nec constituit ibi substantiam sed eam sequitur ideo quantitias non habet ibi proprietatem suam intrinsecam respectu corporis christi, et ex consequenti ipse ymaginatur imaginatur iuxta 2am secundam suppositionem quod substantia christi habet modum indi visibilis rei ut ut quaelibet substantia sibi derelicta, et ista ymaginatione data quod substantia corporis habeat christi modum indivisibilis rei facile est salvare quod substantia corporis christ sit sub cuiuslibet speciei particula, utrum tamen ita sit quod quaelibet substantia sic quantum est de se indi visibilis.

Scio tamen quod praedictus aegidius alibi tenet quod quaelibet forma est intrinsece simplex sed ratione inhaesionis quantitatis est divisibilis ut substantiam quod capit vel recipitur albedinem denominatur albedinum, ita substantia inhaesionis quantitatis dicitur quanta, etciam sicut sublata albedine subiectum non dicitur albedinem, ita sublata quantitate substantia non esset indivisibilis.

Secunda via

2us secundus modus salvandi illum situm mirabilem corporis christi sub speciebus pa nis et vini fuit okam, adae, et multorum modernorum et praesumitur 2o secundo ex quibus dicunt ipsi perfecte concipitur propo situm, scilicet, qualiter corpus christi subsistit illis speciebus vel existit.

Primum est quod unum corpus potest esse rea liter in diversis locis. ista suppositio apparet de facto in de anima nostra quae est in pede et eodem est in capite et in brachio et in omnibus partibus corporis humanam, et de assistente aquae asistit cuilibet parti orbis, si igitur non repugnat secundum philosophiam unam rem indivisibilem esse in diversis locis et sitibus satis illud recipiendum est de corpore christi nec est mirandum quod deus p potest ipsum in diversis locis calocare[?].

2a secunda suppositio quod deus potest diversa corpora[?] simul penetratione sicut unus corpus potest po nere in diversis sitibus, ita plura corpora potest ponere in eodem situ penetratione.

et primo illud patet ex scriptura multiplici nam caluso utero virginali corpus christi natum fuit a virgine igitur opportuit quod corpus christi fuisset cum aliqua parte corporis virginis pene tratione.

Item de ingressu salvatoris ad discipulos ianius clausis, nam corpus christi fuit in eodem situ cum pariete vel cum hostio quia penetravit alterum illorum vel aliquid de clausura ut tectum vel aliquid aliud.

3o tertio exeundo de sepulchro exivit absque apertura penetrando corpus circumstans, et sic apparet quod suppositiones sint concedendae.

Et istis duobus habitis facile est concipere existentiam corporis christi sub speciebus panis et vini in sacramento alataris quia per primam suppositionem unum corpus potest esse in pluribus locis diversis et sitibus, igitur quaelibet pars corporis christi in qualibet parte hostiae et ideo possibile est de potentia dei absoluta quod quaelibet pars corporis christi ponatur in qualibus parte hostiae nec plures partes esse simul repugnat igitur sub cum qualibus parte hostiae quaelibet pars corpors christi continetur, et iste suppositiones explicant communem sup positionem fidei et positione eiusdem.

Et circa praecise addo duo, primum quod non obstante tali situatione nulla fiat partium discontinuatio et caput continatur collo et sic de aliis membris, et ex ista suppositione habetur quod corpus christi secundum veram ordinationem erit in quaelibet loco et parte hostiae quia si nulla pars alteri discontinetur erit ibi unus ordo ita quod digitus non erit inhaerens alter digito, licet sit unus alteri indistans.

Tertia via

3a tertia via est ponendo quod ibi non sit realiter magnitudo vel quantitas continua, unde licet in caelo sit realiter quantitas continua de cuius natura est ponere parte extra partem quantum ad situm exteriorem, nihilominus in transubstantionem corporis christi transubstantur panis in corpus christi sine tali accidente, quia esset ibi repugnantia quod esset ibi quanti tas, et non haberet suam naturalem conditionem, scilicet, eten dere corporis partis, scilicet, parte extra partem quantum ad situm exteriorem, nam de eius intrinseca raitone est res extendere secundum partes seorsum locum occupantes et si arguatur contra, nam si sic, sequeretur quod corpus christi non esset in sacramento altaris quia non esset et ibi vinum nec organisatum.

Ad illud respondetur quod quanti tas non est de integritate organizationis. Sed consisti in ordine membrorum ex se invicem locum occupantium, modo nihilominus manet in christo excellentia complexio, et corpus verebinum[?] et sic de aliis nobilibus modis existendi praeter quantitatem ex tensivam.

2o secundo potest aliter responderi quantum ad figuram quod licet ibi non sit realis figura, tamen ponitur figura aequivalenter ut apparet de specie sensibili quae communiter etiam subiective in anima indivisibili, et realiter ponitur, scilicet[?] in quantiate sed habet modum proportionalem quantitatis quantum ad repraesentandum suum obiectum et quasi ordinem partium obiecti in anima repraesen tat et licet virtute illarum specierum ibi non esset figura, tamen esse aequivalens figurae quia per illas species fit repraesentatio obiecti et suarum partium et earum dispositionis inter se, et illud apparet clare de speciebus immediate ab obiecto productis et etiam de ymagine imagine in speculo quia quantumcumque speculum sit parvum nihilomnus res obiecta ei causabit ymaginem imaginem proportionalem sibi.

Cum hoc tamen stat quod ymago imago apparens in speculo apparebit maior quam sit speculum, quia ymago imago rei maxime potest videri in speculo minimo.

Quarta via

4a quarta via est quod generaliter corpus non determinat sibi quanti tatem Ita quod idem corpus quantacumque quantiate re mota si quantitas sit res distincta a re quanta, et si non sit distincta, tunc dato quocumque corpore illud corpus sine acquistione vel deperditione potest occupare sub dupplum duplum spatium[?] sub tripplum triplum sub quadrupplum quadruplum , et sic in infintum, ponatur quod sicut idem corpus potest sub dupplum duplum spatium[?] et sub tripplum triplum et sic in infinitum occupare quod ad corpus infinities replicetur, tunc poterit stare quod erit unica quantitas implens locum et informans, non tamen multiplicatam in illo spatio, et tunc habebitur totum in toto, et quaelibet pars erit in qualibus parte.

Quinta via

Alia via B 5a quinta eset quod quantitas est totalis causa coexistentiae rerum et correspondentiae unus partis ad aliam et totius ad totum, per cuius substrationem ut dicit de hatia sola quantitas est causa coexistentiae rei, igitur sublato officio quantitatis si quantitatis sit res quanta si non sit substantia quanta sublata quantitate quaelibet pars illius rei incipiet esse praesens toti et cuilibet parti eius in quo toto res prius erat, et sic ymaginatur imaginatur iste quod si tollatur quantitas vel officium quantitatis sit eadem pars cum suo toto et econverso, nam quae licet pars assistit cuilibet parti infra quam est secundum se totam.

Sexta via

6a sexta via sumit quod quantitas continua respectu substantiae quantae habeat duplicem habitudinem et effectum, unus est intrinsecus et inseparabilis, et est ordinatio intrinseca partium et continuatio earum inter se secundum debitum or dinem. ] 2a secunda habitudo est respectu situs extrinsici quod quae quantitas continua extendit partem extra partem non solum intrinsece, sed extrinsece in ordine ad bonum extrinsecum, et ut melius haec ymaginatio habe atur adhuc repeto eam, nam ista via ymaginatur imagintur quod quantitas continua habet dupplicem duplicem habitu dinem respectu substantiae quantae, scilicet, consequentia[?] informat. prima est ordinatio partium et earum situatio intrinseca et habitudo haec est intrinseca quantitati. 2a secunda habitudo est partem ponere extra partem in comparatione et mensura ad locum et situm extrinsecum, et istae habitudines sunt abinvicem separabiles, prima habet rationem prioritatis quia intrinseca est et 2a secunda est extrinseca, ideo quantitas potest habere effectum quo ad primam habitudine et non quo ad 2am secunda , nam stat quod corpus christi habeat quantiatem extensam intrinsec absque hoc quod respectu extrinsenci habeat habitudinem, et sic salvabitur magnitudo corporis christi in se absque hoc quod illa correspondeat situi extrinseco et quia in istis duabus suppositionibus dependet difficultas materiae.

Propositiones

Pro declaratione ipsarum ego notavi hic aliqua.

Prima propositio

primo quod aliqua substantia est intrinsece indivisibilis et ut ita loquar puctualis nihilominus tamen potest alicui magno situi extrinseco coexistere illud apparet de anima intellectiva quae est intrinsece indivisibilis et quantum ad coexistentiam occu pat locum totius corporis humani non tamen commensuratione, hoc tamen concederet aristoteles et philosophi de intelligentia in orbe quae per eius coexistentiam occupat locum sui orbis et ita potest ymaginari vice versa quod res quantumlibet magna intrinsece possit quamcumlibet modicum spatium occupare remanente tamen sua infinite. Ita quod sicut indivisibile coexisti divisibile quantumcumque magno quare non viceversa non est autem amior difficultas quod divisibile coexistat punctuali rei quam quod indivisibile coexisteret rei quantumcumque magnae sicut igitur intelligentia potest situi coexistere magno non tamen commensuratione ita aliquid in se ipsum magnum potest alicui situ indivisibili coexister et cuilibet eius puncto vel cuilibet eius parti, nam 2a secunda habitudo non est maioris difficultas quam prima, et illud exemplum multum conferet ad appariendum apparet materiam praesentem.

Similiter ponitur de sse durativo respectu intrinsece durationis unde sicut non implicat animam indivisiblem situi divisibili coexistere. Ita non repugnat quod aliqua producto indivisibilis coexistat duraitoni divisibili. Ita quod staret quod productio angeli esset indivisibili et tamen uni toti horae coexisteret quia indivisibilitas quantum ad situm non plus repugnat quam productio indivisiblisi as succesionem temporale, quo dato habetur quod productio successiva indivisibilis co existit succesioni seu duratoni secundum se et quodlibet sui sed non commensuratione eo quod res indivisibilis non habet partes quae partibus durationis correspon deant isto ergo fundamento habito quod res extensa in se et quantum est de se possit remanere in extensa secundum se totam, scilicet, per positionem partis extra partem remanente eius executione intrinseca eo quod indivisibile non repugnat, quo ad situm coexistere corpori quantumcumque magno, sic diceretur de corpore christi quod potest se habere ad situm quod existat ei secundum se totum et secundum quamlibet eius partem sit in illo, quo dato ymaginandum imaginandum est quod corpus christi sub speciebus panis et uniri habet intrinsecam habitudinem in quolibet puncto hostie quod in quodlibet totum existit, ita quod positio divinae habitudinis quantitatis et ymaginatio imaginatio duppliciter dupliciter habitudinis eiusdem ad substantiam manuducit sufficienter ad intellectum praesentis difficultatis, ideo non restat nisi intelligere illam dupplicem duplicem habitudinem unde prima habitudo quantitatis est continuare rem intrinsece secundum suas partes 2a secunda habitudo est reddere ipsam magnam correspondenter ad situm extrinsecum et extendere partes in ordine ad si tum extrinsecum, et ista habitudo est ab alia sepera bilis eto quod ipsa est posterior, Ita quod prima habi tudo vocaretur executio et 2a secunda coexecutio si prima habitudo remaneat res erit existentia et non coexistensa, si secludatur 2a secunda habitudo.

Et iuxta hanc ymaginationem imaginationem videtur sequitur quod non plus repu gnat corpori infinite in qualibet parte hostiae collocari quam repugnet infinite indivisibili immensum spatium occupare, ut non repugnat quod deus sit ubique ymo immo est eius proprietatis, patet prima pars istius propositionis quia infinita quantitas retenta prima habitudinem et sublata 2a secunda tunc non coex??etur igitur ipsa est in puncto indivisibili illius situs in quo ponitur.

Secunda Propositio

2a secunda propositio licet corpus christi ad quamlibet partium habeat habitudinem excluditatem habitudinem extrinsece commensurationis, cum hoc tamen stat quod ad quamlibet partem habeat utraque et quaelibet pars ad aliam.

Pro isto notandum est quod corpus christi ad quamlibet partem habet proportionalem habitudinem sicut ad quamlibet partem hostiae quia totum corpus christi est in quolibet puncto hostiae et quantum ad hoc non habet habitudinem coexecutionis ad illas quia magnum corpus quantumcumque potest coexistere situi indivisibili, tamen partes corporis christi habent habitudinem utraque et corpus christi habet illam eadem ad omnes partes hostiae quia de facto una pars voca et circum dat aliam ut vene circumdant sanguinem et partes circumferentiales capitis circumdant cerebrum et tamen pars ad totum habet habituindem aliam quae exclu dit habitudinem coexecutionis.

Tertia propositio

3a tertia propositio sequitur quod nulla est repugnantia quod corpus christi sit commensuratione sub speciebus panis in loco, Et licet ista propositio appareat quoddam modo esse contradicta, et tamen ipsa patet quia stat quod quantitas loci circumstnatis totum corpus christi vel circumdantis ipsum respectu specierum habeat habitudinem extentionis et non coexecutionis quo ad species quia illae habitudines non sic se excludunt quin possint in eodem respectu diversarum.

Quarta propositio

4a quarta propositi equitur quod non est repugnantia speciebus hostiae panis in aliquo loco conmmensuratione contine ri et iterum ille locus continens species in alio loco contineri commensuratione illo in alio. et sic in infinitum semper augendo ut ultius locus esset infinita continens non tamen commensuratione respectu illorum quibus coexistit, et illud staret in qualibet parte hostiae minima.

Quinta propositio

Et ex hoc sequitur 5a quinta propositio quod si in loco illo christus situaretur quod in speciebus christus posset ambulare per millae annos per lineam rectam, et tamen non attingeret fime illius lineae quia stat merterius quantumcumque ma gna magnitudo commensurativa absque hoc quod illa magnitudo habeat cum speciebus habitudinem coexecutionis, et infra se possunt fieri muta tiones carditates ambulationes, et sic de aliis motibus.

Contra ista tamen arguitur quia ista positio videtur esse contra communes animi conceptiones et contra principia scientiarum notissima ut geometriae et aliarum, nam si positio esset vera ponatur quod in grano millii dato mundus in eodum situ et figura sicut tunc est, ponatur, tunc in illo casu superficies concava gravi millii circumdaret mundum et nos omnes, tunc ponitur in particulari sit ita quod centrum mundi sit in centro gravi millii et hoc toto mundo re manente in sua quantitate sicut nunc est tunc sit ita quod a centro communi ambarum speciarum protrahatur dyametraliter diametraliter usque ad superficiem connexam gravi millii tunc quaertur an illa dyameter diamter supercaecabat superficiem conne xam ultimae sperae spherae vel non, si non tunc illa dy ameter di ameter non protrahebatur usque ad superficiem connexam gravi et per consequens dyameter diameter protracta a centro useque ad superficiem gravi millii erat longior quam illa quae protraheretur ab illo centro usque ad superficiem connexam ultimae sperae spherae quod videtur inymaginabile inimaginabile , vel diceretur quia illae duae dyametri diametri essent aequales quod non videtur bene consonum communi anim conceptioni.

nam non eest dicendum quod illae semidyametri semidiametri in eodem puncto terminentur quia non videtur quomodo gravum millii contineret mundum nam secundum istam positionem oportet dicere quod 8va octava spera sphera sic minor gravo millii, vel ei aequalis.

2o secundo si sint lineae rectae quarum una est alteri supposita si una non excedit aliam illae sunt aequales ut capitur lineae protracta a capite usque ad pedes, et alia protrahatur consimiliter videbitur propositum.

3o tertio signatis duabus lineis aeque distantibus illae concurrunt in quolibet puncto igitur lineae peralege paralele parallele concurrunt, et istae vo cantur paralele parallele quae in infinitum protractae numquam se intercaecarent[?].

Breviter facilis est solutio ad omnia ista, nam dicitur quod scientia demonstrativa nullo modo repugnat isti positioni quia lineae significabiles in hostia non sunt commensuratione se habentes nec inter se coexistense[?], et sic una non potest poni super aliam, nec dyameter diameter unius sperae spherae est dyameter diameter alterius nec una ab alia potest mensurari, nam omnis dyameter diameter debet esse commensuratione in superficie illius cuius est dya meter dia meter nam in illo casu una linea protracta a centro parvi circuli non esset minor quam illa quae protraheretur a centro magni et ita respondetur una ratione responsione quod in illo casu illa corpora, scilicet, mundus et gravum millii sunt adinviter[?] commensuratione ideo principia illarum scientiarum non habent ibi locum, nec repugnant positioni praemisse, nec tales lineae possent esse communes dyametrae diametrae nec causare figuram.

Ex istis apparet quod illi minus bene dicunt qui ponunt principia geometriae repugnare materiae praesenti, nam ut visum est illa non habent ibi lo cum.

Notabilia circa viam ultimo tractam
Primum notandum

Circa viam ultimo tactam de mira bili situatione corporis christi sub speciebus sacramenti ut materia facilius concipiatur, notandum est quod exper ientia utriusque habitudinis sine alia sunt causa totius difficultatis in praesenti materiae quia quaelibet quantitatis continua habet habitudinem talem ad aliam quod correspondent sibi secundum varias partes sui, nam quanti tas quantum est de se est locabilis, et taliter quod pars loci correspondet parti locati, et numquam eadem pars loci pluribus partibus locati correspondent, nec plures eidem parti. Et ex hoc contingit quod vis ymaginativa imaginativa considerando continens ad contentum semper recurrit ad illud inconsueta est operari et ad modum consuetum et solitum.

Secundum notandum

2o secundo notandum est con formiter ad hoc contentum esse maius continente secundum communem modum concipiendi est impossibile secundum quamlibet proportionem nam quod octava spera sphera remanente sua quantitate et habitudine intrinseca ex extrinseca collocetur in gravo millii est impossibile retenta utraque quantitatis habitudine, nam hoc est contra communem animi conceptionem quod continens sit minus contento.

Ap plicando ad materiam communis modus concipiendi quantitatem secundum utranque[?] habitudinem 2m secundum constat quod non cadit sub ymagine imagine , nec est possibile quamlibet sit maius contento reservata utraque quantitatis habitudine.

Tertium notandum

Et ideo ulterius 3o tertio advertendum quod vis ymaginativa imaginativa licet eum diffi??te[?] debet separare istas duas habitudines ut de ratione quantitatis continue suum totum in se intrinsece exundere et partis continuare secundum certum ordinem. Deinde stante hac habitudine tollatur coexistentia vel commensuratio quae est communiter inter continens et contentum quodlibet sit difficile oportet tamen ad debite concipiendum praesentem materiam, nam 2a secunda habitudine circumscripta et concepta prima aeque faciliter concipiatur quod aliquod quantum contineatur in puncto indivisibili si daretur 2m secundum quod conciperetur quod ab aequali contineretur, eo quod relatum ad contentum non refert ut commensurabile sibi sed refertur ut quantum ad indivisibile ut corpus re fertur ad animam et tamen non continetur ab ea tamquam ab exunso[?] sibi eo quod ipsa non est alicuius commensurabilis nec divisibilis, ideo per viam operationis vis ymaginatione imaginatione sumendo primam habitudinem per se congrue potest capi situatio corporis christi sub hostia ymo immo quodlibet corpus quantumlibet maius sub quolibet mo??co[?] potest contineri aufferendo aufferendo tamen habitudinem coex??ionis quae semper concurrit et agit et occurrit nisi artificiose tollatur.

Quartum notandum

4o quarto advertendum quod stat idem quantum et eandum quantitatem habere ambas habitudines respectu alicuius eandem quantitatem habere unicam respectu alterius. patet de partibus corporis christi respectu invicem quae realiter habent utranquae habitudinem inter se, nam cerebrum cum sua concavitate realiter et dimentionaliter con tinetur et commensuratione et habet intrinsecam quantitatem et quantum ad hoc una pars respectu alterius habet utranquae habitudinem causa continentis quam commensurationis et quaelibet pars ad quamlibet partem. Sed quaelibet pars corruptionis christi ad quamlibet aliam partem extrinsecam sibi refertur secundum primam habitudinem praecise alia tamen relatione quam prima. patet quia quaelibet pars corporis christi est cum qualibus, et quantum ad hoc referuntur partes inter se circumscripta 2a secunda habitudine et prima stante nam in quolibet puncto hostiae est totum corpus christi et quaelibet pars eius et illud bene est advertendum quod eadem quantitas ad aliquid habet utrumque habitudinem et relata ad aliam refertur secundum unam habitudinem praecise ut magis pateat ponitur quod corpus christi realiter dimentionaliter in loco contineatur sub speciebus et ille locus immediate sub illis speciebus contine atur, tunc ille locus ad contentum relativum habet utranque habitudinem quia partes loci correspondet partibus corporis christi, et ille locus coextenditur[?] corpori christi ad aequate, et tamen idem locus relatus ad species non habet habitudine coex?ntionis[?] ad species sub quibus continetur.

Ex quibus apparet quod eadem quantitatis servat utranque habitudinem respectu alicuius ad quod refertur, et eadem quantitas habet praecise unicam habitudinem respectu alterius.

Quintum notandum

5o quinto notandum est quod libet quaelibet pars corporis christi secundum unum modum re ferendi ad quamlibet aliam habeat modum non coextentio nis[?] nulla tamen pars in eodem puncto replicatur unde licet in qualibet hostia sit pars relata ad suum locum ut coextensa[] sibi et sit ibi non coestensa alteri non propter hoc ponendum quod vis huiusmodi pars in eodem loco replicetur patet quia unica potentia ipsius secundum duplicem modum referendi salvatur situatio eius sufficiter[?] usque ad hoc quod replicetur.

Ex quo sequitur non esse neccessariam necessariam eundem calorem in sub dupplo duplo situ esse in dupplo duplo intentiorem. Ita quod sit aliqua qualitas intensibilis in pedali uniformi, ponitur ergo in sub dupplo duplo situ non oportet quod fiat in dupplo duplo intensior nec in sub tripplo triplo et sic in infinitum, nam huiusmodi repli catio non est intensio nec unio partium est quae debeat dici intensiva alicuius et per hoc salvatur consequenter quod causa litas pedalis potest punctuale esse et redigi sine[?] sui intensione ex modo habitudines situationis partium et ad idem esse potest reduci taliter quod illa qualitas erit infinite intensionis ratione habitudinis alicuius partium alio modo inunctarum.

2o secundo sequitur non esse neccessarium necessarium sub dupplationem duplationem intensionis eius quod est contra communiter loquentes in hac materia.

3o tertio sequitur animam non replicari ex eo quod maius spatium vel corpus informet vel minus. unde ymaginatur imaginatur aliqui quod anima intensiva vel angelus determinant sibi naturaliter certum situm quem natus est occupare quod si in minori redigatur ymaginatur imaginatur in se replicari. Unde quamquam ego concedam hoc esse possibile, non tamen est neccesarium necessarium quia sicut deus eadem rem in diversis locis potest ponere ita potest ponere eadem rem bis in eodem situ adaequate.

Cum isto tamen adiungo aliam propostionem quod soli deo repugnat in eodem puncto replicari, nam quod eodem loco repli cetur videtur eius actua??ti[?] repugnare.

2o secundo deus unica sui s repugnantia assistentia immense pun ctum ymaginarium imaginarium occupat et replet, igitur non in eodem loco replicabis.

3o tertio talis replicatio videtur arguere imperfectione divinae immensitatis quia ex sola eius positione non videtur sufficere vel ad creaturam conservandum vel ad alios effectus producendos, et sic patet iuxta dicta qualiter ex dupplici duplici habitudine quantitatis continue potest ymaginari situatio corporis christi sub speciebus panis.

Difficultates

Circa praesentem materiam sunt difficultates particulares aliqualiter materiam dilatantes.

Prima est de actio ne et passione possibili fieri sub sacramento corporis christi an scilicet, corpus christi possit agere et pati corporaliter.

et circa hoc est oppinio opinio okam tenentis quod sic quia prima agentis secundum se et quodlibet sui non minuit vigorem eius ad agendum, ymo immo auget ratione maioris applica tionis, igitur corpus christi sub speciebus panis et vini potest agere aequaliter ac si esset ibi commensuratione consequenter potest irradiando et species producendo visum immutare ad sui visionem sed deus ne pandatur fidei scire secretum non vult concurrere ad huiusmodi actionem vel passionem, nam per hoc evidenter fides probaretur et fidei sacramentum cognoscitur sensibiliter, et sic iste infert quod maius est mirabilum quod non videtur corpus christi quam si species producendo oculum immutaret.

Alia est positio doctoris subtilis isti contraria de directo et supponit pro radice quod agens corruptibile agit semper per contactum per applicationem coexistentiva[?] vel ad passum vel ad medium in quod vel per quod agit, et quia corpus christi sub sacramento non se habet coexistensive ad species sibi immediatas vel ad medium, ideo non est aptum natum agere corporaliter nec passionem recipere ab agente naturali, quantum est de actionibus spiritualibus ut de intellegentibus et volitionibus ipse ponit quod omnem ac tionem quam haberet vel habere posset angelus habet vel habere potest anima christi, nam anima in corpore glori facto ad suas operationes exercendas non indi get organo corpore, sed libere utitur sua potentia intellectiva ut angelus a materia separatus.

quicquid sit tamen de hoc neutra positio sequitur ex fide, ideo nec sic nec sic cogimur respondere pro nunc. tamen oppi nionem opi nionem scoti reputo probabiliorem et magis conformem ad modum dictum de situatione corporis christi in sacramento altaris sub speciebus panis et vini.

Consequenter restat dubium de motu lo cali corpori christi an a creatura vel a sacredo te moveri possit localiter.

Et breviter circa hoc tenet scotus quod a sola divina omnipotentia movetur corpus christ localiter in sacramento altaris et non ab humana potentia, unde ipse concedit quod corpus christi ad modum specierum movetur, sed quam virtute dicit quod divina virtute, exemplum ponit nam si esset lapis vel alius mobile[?] corporale quod sortes adnutum mo vere posset. deinde angelus voluntarie moveretur ad modum lapidem tunc ubique moveretur lapis ibi moveretur angelus et tamen sortes non moveret angelum et nihil penitus ageret in angelum.

Sic proportionaliter ymaginatur imaginatur quod corpus christi a sacerdote non movetur qui non habet potestatem movendi nisi species quae non habent naturalem connexionem ad corpus christi ratione cuius ad modum illarum neccessario necessario= sequatur motus corporis christi sacerdos igitur non movet corpus christi sed deus ut semper sit praesens speciebus

et istam viam reputo probabilem eo quod nulla est connexio naturalis neccessitatis necessitatis specierum ad corpus christi, licet tamen ad modum specierum sequitur motio corporis hoc tamen non neccessario necessario sicut ponitur in exemplo de angelo. Sed circa hoc datur instantia ubi ad modum specierum non sequitur semper motio cor poris christi, unde sit ita quod hostia sit simpliciter rotonda[?] et circa propositum centrum movetur mo tu circulari non participando[?] aliam modum, tunc ho stia movetur et tamen corpus christi non mutatur quia semper est in eodem situ secundum se et quamlibet eius partem nam totum est in toto et quaelibet pars in quamlibet partem situs in quo hostia revolvitur, igitur totum ibi non mutatur, nec novum situm ibi acquirit ut apparet clare, et per consequens corpus christi non mutatur in illo casu.

hic dicitur quod conclusio concedi potest quod stat stante dei ordinatione quod species realiter movetur et tamen corpus christi ibi existens non movetur et hoc est verum praecise in motu circulari ubi non participat aliquid de alio motu, et etiam si hostia non esset rotunda non haberet ratio efficaciam.

Consequenter circa species ponitur per modum regulae de actione et passione earum et quantum ad agere et pati simules fiunt effectus circa species ac si esset ibi unus panis seu vinum, et eosdem effectus quos habet verum vinum habent species vini, et sic de speciebus panis, et hoc quantum ad operatione naturalem, causa subest divina ordinatio quia dato contra rio statim haberetur fidei prob?o[?]. Si enim species non haberet tales effectus facta conversione panis in corpus christi et conversione vini in sanguinem tunc per consequens fides haberet evidentem probationem cuius contrarium intendit divina providentia ut fide aeni gmatica mereamur.

Ex quo sequitur quod ignis ad hostiam applicatus producit calorem naturaliter et tamen miraculose existit in sacramento, ubi est advertendum quod ad producendum effectum nisi requiruntur plures causae naturales stat unam concurrere alia non concurrente et deo specialiter supplente quo casu effectus erit miraculosus ratione dei specialis concursus, et tamen respectu causae productione erit naturalis et tamen effectus naturaliter producitur et deus supplet vicem materiae non quod accidens sibi inhaereat sicut materiae, sed ipse supplet eius causalitatem in genere conservationis.

2o secundo sequitur quod hoc aequaliter nutritur ex hostiis consecratis sicut ex non consecratis, et ita ex sanguine aequaliter inebriaretur ac si esset vinum patet ex illa dicta quia nisi huiusmodi species haberent tales effectus quantum ad agere et pati evidenter videretur fidei sacramentum ut fides sit aenigmatica deus ordinaverit concurrere cum speciebus ac si esset ibi verus panis et verum vinum.

Pro quo notandum quod quiddam doctorum dicunt contrarium ut guillelmus parisiensis in libro et de sacramentis ponit exemplum de sacerdote qui non hab ens veram fidem circa sacramentum in magna quantitate consecrabat pro esu suo, et sic paucis die bus transactis obiit et decessit eo quod credebat ex illis speciebus nutriri et conservari et non habuerunt efficaciam.

Sed contra arguitur quia illae species reficiunt et satiant igitur realiter nutriunt.

Ad illud respondet quod aliquem nutriri vel refici potest intelligi du pliciter. uno modo quia repletur ab aliquo et indfames pacificatur. unde notat quod fames prove nit ex carentia et vacuitate cibi requisiti in sto?co[?] per cuius appositionem cessat fames, et sic species sacramenti nutriunt quia ratione quantitatis re plent sco??cum[?], Alio modo potest capi nutritio pro conver sione cibi vel alimenti in substantiam rei abendae[?] et in restaurationem partis deperditae, et tunc ne gant quod species huiusmodi reficiant.

Sed contra ipsum currit ratio nam si sic sequeretur quod evidenter posset probari fides et sacramentum altaris eo quod si pa nis non ibi existat participetur eo quod nullus posset illis speciebus substentari[?], igitur appareret evidenter diffe?a[?] ubi species taliter reficiant ac si esset ibi panis, et ad exemplum quod ponit diceretur quod sacer dos contempsit sacramentum ideo in penam eius in triit[?] alias probaretur fides.

sequitur ulterius quod non est inconveniens quod hostia consecrata alteretur et putrefiat[?] propter minimam commensuratione et quod ex ipsa vermes[?] gerenentur[?], et ideo dicunt experientia et potest resolvi in puloerem[?] ac si esset hostia non consecrata, et hoc est decenti??m[?], quia evidenter probaretur quia aliqua hostia esset consecrata nisi species reciperent huiusmodi alterationes nam hoc est miraculum quod ex talibus speciebus vermes guerentur[?] et quod pu trefiant nam ex eo ibi relucet divina providentia.

unde ymaginandum imaginandum est de directio sicut panis potest alterari et alteratione facta sequitur alterius formae productio. Ita proportionaliter ymaginatur imaginatur de speciebus quod uniformiter eo modo sicut panis alteratur et al teratione introducta in illo instanti in quo est recreat deus materiam panis quae fuit mutata in corpus christi vel consimilem in qua ponit sub iective qualitatis inductas convenientes formae inducendae et in illo instanti introducitur forma et in eodem instanti primo de sint esse ibidem corpus christi, et ita proportionaliter dicendum est de speciebus vini nam nisi ita esset materia prima tandem consumeretur eo quod in qualibet consecratione consumpta esset nam ma gna pars nisi resumeretur per illum modum materia.

Ex quo sequitur quod irrisio[?] praesentis sacramenti procedit ex fa tuitate et ignorantia derriden??m[?] quia ea omnia quae concernunt in illo sunt ex alti?ne[?] divinae potentiae et specialis dei bonitatis quae facit supernaturale regimen animae nostrae ut ei provideat de salute ut apparet in illis mirabilis de generatione vermium et pu trefactione illarum specierum quae sunt in sacramento al taris, nam ista bene resoluta arguunt divinam omnipotentiam.

et ex hoc apparet quod averroys prius irri sit fidem quam intellexerit[?] cum dicit deri?dendo[?] quod christiani conedunt[?] deum suum et mures etiam, et hoc fecit quia ignoravit habitudines rerum et fecit fallaciam consequentis non sunt ex partus ita fieri, igitur non potest ita fieri, nam hoc dicit ex prae sumptione.

Aliae sunt difficultates particulares tan gentes materiam quae possunt solvi ex ra dicibus praetactis.