<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pgb1q25-d1e3850/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="pgb1q25-d1e3850">
              Quarto, 
              creatura dependet 
              a Deo circumscripto omni 
              eo quod non est ipsa, 
              ergo. 
              Tenet consequentia. 
              Antecedens probatur 
              quia posita una sola creatura 
              et circumscripto omni eo 
              quod non est ipsa, 
              adhuc talis est effectus Dei. 
              Secundo, 
              probatur antecedens 
              quia, 
              si creatura dependeret per aliud a se, 
              sequitur quod non dependeret 
              simpliciter sed tantum secundum quid. 
              Patet consequentia 
              quia quod per aliud dependet 
              solum dependet secundum quid.
              Tertio, idem antecedens probatur quia, 
              si lapis dependeret a se distincta dependentia, 
              <pb ed="#L" n="78-v"/> 
              sequeretur quod dependentia lapidis 
              quae se ipsa dependet magis dependeret 
              a Deo quam lapis. 
              Consequens est falsum 
              quia utrumque dependet causaliter.
              Consequentia probatur 
              quia quod dependet se ipso 
              dependet primo et principaliter, 
              quod autem dependet alio 
              non dependet primo, 
              sed ex consequenti.
            </p>
        </body>
    </text>
</TEI>