<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pgb1q10-d1e200/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="pgb1q10-d1e200" n="Conclusio">
                Prima conclusio: 
                licet aeternaliter seu aeternitatis 
                duratio in abstracto ad extra non sit communicabilis perfectio, 
                ipsa tamen est cuiuslibet producti 
                aeterna et formalis mensuratio. 
                Prima pars quia sequeretur quod creatura Deo posset esse coaeterna 
                vel quod quaelibet creatura esset producta ante quodlibet tempus, 
                sed utrumque est falsum, impossibile, ergo. 
                Secunda pars probatur 
                quia Deo respectu creaturae conveniunt proprietates mensurae proprie 
                et non transumptive solum, ergo. 
                Antecedens ostendit 
                <cit>
                  <ref xml:id="pg-b1q10-Rd1e4059">
                    <name xml:id="pg-b1q10-Nd1e396" ref="#GilesOfRome">Aegidius</name>, 
                    libro secundo, 
                    distinctione octava, 
                    quaestione tertia, 
                    parte secunda
                  </ref>
                  <bibl>
                    <name>Aegidius Romanus</name>,
                    <title>Sent.</title>
                    I, d. 8, p. 1, princ. 2, q. 1, a. 3 
                    (Venince 1521, 48va).
                  </bibl>
                </cit> 
                quoniam sibi competit 
                ratio numeri tripliciter, uniformiter, simpliciter, et indivisibiliter. 
                Secundo, quia creaturae competit ratio 
                adaequationis dupliciter, 
                scilicet per conformitatem et imitationem, 
                ergo sequitur quod Deus causaliter, formaliter 
                sit mensura cuiuslibet entis producti. 
                Prima pars conclusionis confirmatur 
                quia nulli creaturae potest competere 
                invariabilitas, immutabilitas, et simultaneitas, 
                ergo nec aeternitas. 
                Patet consequentia 
                quia illae sunt proprietates aeternitatis 
                ut post patebit. 
                Et antecedens patet quia secundum 
                <ref xml:id="pg-b1q10-Rd1e411" corresp="#pg-b1q10-Qeiqvmh">
                  <name xml:id="pg-b1q10-Nd1e412" ref="#GregoryGreat">Gregorium</name>
                </ref>,
                <cit>
                  <quote xml:id="pg-b1q10-Qeiqvmh" source="http://scta.info/resource/jiu7y7-d1e85">
                    eo ipso quo creatura est vicissitudinem mutabilitatis habet
                  </quote>
                  <bibl>
                    <name>Gregorius Magnus</name>,
                    <title>Moralia</title> 
                    V, c. 38, 68 
                    (CCSL 143, 267, ll. 6-7).
                  </bibl>
                </cit>.
              </p>
        </body>
    </text>
</TEI>