<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-principium4-d1e815/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="pg-principium4-d1e815">
          Sed cum reverentia tanti patris 
          dico quod illam consequentiam 
          potui et debui negare 
          absque hoc quod de rogarem magistro sententiarum,
          licet non credam me obligari ad tenendum omnia verba magistri 
          informa. 
          Et dato quod sophista illam neget consequentiam, 
          non tamen sophistice 
          sed secundum bonam logicam illam et similes potest negare, 
          tamen ad dictum 
          <ref xml:id="pg-principium4-Rd1e832" target="http://scta.info/resource/pl-l4d33c4-d1e183">
            magistri in 4o distinctione 33a
          </ref> 
          quod allegavit quod 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-principium4-Qd1e835">
              sanctius est mori quam vesci 
              <sic>ydolaticis</sic>
            </quote>
          </cit>,
          idem pater meus dat sufficientem solutionem, 
          id est minus malum 
          est mori famae vel non tantum malum est 
          quantum malum est vesci ydolaticis 
          quia primum est solum malum poenale corporis afflictivum 
          pro quo quis potest mereri vitam aeternam, 
          secundum vero est malum iniusti, 
          cui debetur poena aeterna. 
          Sed constat quod similis <unclear>glossa</unclear> 
          non potest dari dicto suo, 
          et hoc probatur confirmando responsionem 
          quia nulla res convenit cum aliquo quod 
          totaliter et omnimode excludit 
          sed per eum met Deus totaliter excludit non esse, 
          ergo Deus nullo modo convenit cum non esse, 
          ergo nec plus nec minus convenit cum <c>a</c> quam cum <c>b</c>.
        </p>
        </body>
    </text>
</TEI>