<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-principium4-d1e757/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="pg-principium4-d1e757">
          Secundo, 
          ostendo in possibilitatem 
          illius concessi per eum etiam qualitercumque sumat terminos, 
          nam sequitur, 
          si ponatur in esse Sortes continens tres per perfectiones praecise per tres pedes distat 
          a Parisius et Parisius distat a sorte per centum leucas, 
          ergo Sortes praecise distat a Parisius per tres pedes 
          et sortes non distat praecise a Parisius per tres pedes 
          quae est evidens contradictio. 
          Patet consequentia quia, 
          sicut implicat Sortem distare a Parisius per tres pedes 
          quin Parisius distet a Sorte per tres pedes, 
          sic non stat Parisius distare a Sorte per centum leucas 
          quin Sortes distat a Parisius per centum leucas 
          tunc si Sortes distat a Parisius per centum leucas, 
          igitur non praecise Sortes distat a Parisius per tres pedes 
          quod est in forma oppositum primae partis antecedentis, 
          et sic patet contradictoria 
          sequi ex propositione quam concedit. 
        </p>
        </body>
    </text>
</TEI>