<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-principium4-d1e674/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="pg-principium4-d1e674">
          Confirmatur 
          quia omne excedere perfectionaliter 
          est distare perfectionaliter ab excessu, 
          igitur omne excedere aequaliter 
          est distare aequaliter. 
          Patet consequentia ut prius. 
          Et antecedens patet 
          quia, 
          si per imaginationem, 
          excessus et distantia respectu eiusdem 
          uniformiter remitterentur, 
          constat quod unum illorum 
          non prius desineret esse quam aliud, 
          aliter esset distantia sine excessus, 
          et sic staret quod aliquid distaret 
          a Deo quod Deus nullo modo excederet 
          vel quod Deus aliquid excederet 
          a quo nullo modo distaret 
          quae contradictionem implicant evidentem. 
          Patet ergo quod consequentia mea sint bona prima.
        </p>
        </body>
    </text>
</TEI>