<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-principium4-d1e572/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="pg-principium4-d1e572" n="Corollarium 3">
          Tertium corollarium, 
          quod sicut 
          non stat deum distare a creatura qui creatura distet a deo sic 
          non stat deum distare a creaturis aequaliter 
          quin creaturae aequaliter distent ab ipso 
          et istud corollarium posui virtualiter in 2o et 3o principiis 
          contra <name xml:id="pg-principium4-Nd1e269">Carmelitam</name>, 
          verum tamen ad rationes meas respondit in 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-principium4-Rd1e273">4o principio suo</ref>
          </cit>. 
          Unde cum primo arguebam 
          excessus totalis quo gratia increata excedit quamlibet creatam non est 
          maior respectu unius gratiae quam alterius 
          ergo gratia increata aequaliter excedit illas,
          hic primo negat consequentiam. 
          Sed contra responsionem 
          arguo probando consequentiam esse bonam 
          quia sumendo oppositum consequentis sequitur, 
          gratia increata excedit inaequaliter <c>a</c> et <c>b</c>, 
          igitur non est aequales distantia, 
          sed maior vel minor respectu diversorum quod est oppositum 
          primi antecedentis et per consequens fuit consequentia bona 
          et non neganda consequentia.
          Prima patet quia sicut 
          <!-- hole in page ?? --> 
          sequitur sex excedunt quattuor, 
          ergo aliquo excessu excedunt 
          sic etiam
          <pb ed="#L" n="217-r"/>
          sequitur quod sex excedunt quattuor et tria <unclear>in aequaliter</unclear>, 
          ergo per excessus inaequales.
        </p>
        </body>
    </text>
</TEI>