<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-principium4-d1e499/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="pg-principium4-d1e499">
          Secunda pars conclusionis 
          probatur 
          quia si esset aliquod corpus immensum simpliciter 
          secundum omnem dimensionem quodlibet 
          aliud corpus finitum simpliciter aequaliter 
          ab eo distaret extensive 
          ergo cum Deus sit immense perfectum simpliciter, 
          sequitur quod quodlibet finite perfectum ab eo distat aequaliter. 
          Consequentia patet a simili, 
          et antecedens probatur 
          quia si aliqua corpora finita inaequaliter 
          distaret quantitative a quantitate corporis immensi, 
          sequitur quod sumpta aliqua 
          ratione quantitatis finita non semper restaret 
          aliquod accipiendum ultra, 
          quod est falsum quia illud est de ratione infiniti simpliciter.
        </p>
        </body>
    </text>
</TEI>