<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-principium4-d1e403/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="pg-principium4-d1e403">
          Secundo, 
          non stat delectationem 
          beatificam Petri esse in Petro 
          quin petrus beatifice delectetur, 
          sed Petrus 
          finite intrinsece beatifice delectatur, 
          ergo talis delectatio potest causari et fundari 
          in pulcritudine finita, ergo quaestio vera. 
          Consequentiae bonae, 
          et prima pars antecedentis 
          patet ex dictis 
          <ref xml:id="pg-principium4-Rd1e207">praedicatoris in 3o et 4o principiis</ref>, 
          ubi dicit quod visio non
          potest esse in aliquo 
          quin ille per illam videat,
          saltim quod non potest haberi 
          visio quin habens per eam videat 
          ergo nec delectatio potest poni in aliquo 
          quin habens per illam delectetur. 
          Consequentia patet per similem.
        </p>
        </body>
    </text>
</TEI>