<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-principium4-Dd1e425/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="pg-principium4-Dd1e425">
            <head xml:id="pg-principium4-Hd1e427">Conclusio 2</head>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1018">
          Circa materiam secundae rationis sit haec conclusio secunda, 
          licet stet beatificam visionem et 
          dilectionem Petri esse in petro et Petrum non delectari, 
          tamen non stat talem delectationem esse in beato petro 
          et ipsam non esse delectationem sibi.
          Prima pars probatur 
          quia sicut visio est res absoluta 
          et stare potest in subiecto sine quocumque 
          videre sic delectatio est res absoluta creata, 
          et per consequens potest eam Deus conservare in subiecto 
          absque hoc quod subiectum delectetur per ipsam, 
          ergo illa pars vera.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1037">
          Secunda pars probatur quia 
          sequitur, 
          res quae est delectatio est, 
          ergo delectatio est. 
          Patet consequentia 
          quia res quae est delectatio et delectatio 
          se habent convertibiliter 
          et ultra <c>a</c> delectatio est aliquid Petro 
          et non aliud Petro quam sit in se, 
          ergo <c>a</c> est delectatio Petro 
          vel <c>a</c> est a Petro delectatio,
          sed quod delectatio non sit Petro 
          alia res vel aliud quam delectatio. 
          Patet quia, 
          si sic, 
          quaeritur 
          quae vel qualis, 
          aut erit delectatio,
          <pb ed="#L" n="218-v"/>
          dilectio, aut dulcedo, aut magnitudo. 
          Et non videtur posse dici aliud 
          quam delectatio, 
          ergo propositum.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1071">
          Confirmatur 
          quia idem probatur 
          de se in illa delectatio est delectatio, 
          ergo ipsa vera.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1079">
          Confirmatur, 
          quia si <c>a</c> delectatio esset in <unclear>petro</unclear> 
          et non esset sibi delectatio, 
          quaeritur utrum <c>a</c> et <c>b</c> pauli <!-- possible inversion here --> 
          quae est delectatio sint eiusdem rationis vel speciei aut non. 
          Si primum, 
          sequitur quod <c>a</c> erit delectatio Petro. 
          Consequentia 
          patet quia <c>b</c> individuum eiusdem est delectatio paulo 
          nec <c>a</c> potest esse alteri nisi 
          quod est in se formaliter. 
          Si debetur secundum, 
          sequitur quod <c>a</c> delectatio non manet 
          quod repugnat posito. 
          Et patet consequentia 
          quia nulla res manet, 
          cuius proprium genus et 
          propria differentia non manent vel 
          si manent genus et differentia ipsius <c>a</c>, 
          sicut prius sequitur 
          quod <c>a</c> sit eiusdem speciei 
          cum ipso <c>b</c>, 
          quod est propositum.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1139">
          Tertio, 
          confirmatur 
          quia delectatio 
          est aliqua qualitas distincta specifice 
          ab omni alia 
          quae non est delectatio, 
          sicut homo est 
          quaedam substantia distincta etc, 
          igitur sicut non stat hominem esse 
          et ipsum non esse hominem,
          sic non stat delectationem esse 
          et ipsam non esse delectationem.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1150" n="Corollarlium 1">
          Primum corollarium,
          quod si delectatio esset in lapide vel in ligno, 
          ipsa esset ligno aut lapidi delectatio. 
          Patet quia aliquid esset ibi 
          et non aliud quam sit in se ipsa, 
          igitur esset delectatio.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1159" n="Corollarium 2">
          Secundum corollarium, 
          quod si delectatio 
          aut visio in ligno 
          aut lapide <c>b</c> poneretur, 
          non tamen lignum nominaliter aut verbaliter videns differentur. 
          Patet quia 
          sequitur formaliter, 
          lignum videt, 
          ergo aliquid a ligno est visum. 
          Consequens est impossibile stantibus significationibus terminorum.
          Patet consequentia 
          quia semper videns infert et cognoscat suum visum, 
          et diligens dilectum.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1174" n="Corollarium 3">
          Tertium corollarium, 
          sicut stat Petrum vel virginem per suam visionem beatificam beatifice non elevari, 
          sic stante in eis gratia quam habent stat eos non gratificari.
          Patet utraque pars 
          quia defectio accidens stat sine suo inhaerere, 
          ergo gratia creata potest existere sine suo actuali gratificare. 
          Consequentia patet a simili 
          quia tanta est identitas et connexio inter accidens et suum inhaere, 
          sicut inter gratiam et suum gratificare, 
          antecedens vero patet in accidentibus eucharistiae.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1191">
          Verumtamen oppositum huius ponit 
          <ref xml:id="pg-principium4-Rd1e492">praedicator in 3a conclusione 4ti principii</ref>, 
          ubi dicit sic, 
          licet stet visionem et dilectionem 
          virginis ipsam beatifice non elevare impossibile est, 
          tamen gratiam Christi vel virginis esse et ipsos non gratificare. 
          Pars prima est nota, 
          sed secundam probat sic, 
          quia tunc gratia non esset gratia. 
          Hic breviter respondeo negando consequentiam, 
          et cum probat quia gratia dicit respectum ad illum quam gratificat, 
          conceditur dum actualiter gratificat. 
          Sed hoc non probat consequentiam negatam quia, 
          sicut gratia stante in anima potest non gratificare 
          formaliter subiectum ipsa manente in eodem, 
          sicut dictum est de dilectione, 
          et visione sic potest non dicere talem respectum 
          quia non necessario, sed contingenter <sic>cognotat <!-- connotat? --></sic> ipsum.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1217">
          Ad rationem meam per quam probam oppositum in 
          <ref xml:id="pg-principium4-Rd1e501">3o principio meo</ref> sic 
          quia gratia habitualis 
          potest esse in anima absque hoc 
          quod anima sit grata, ergo,  
          hic dicit quod, 
          si Deus hoc faceret 
          de potentia absoluta, 
          tunc gratia desineret esse gratia 
          et esset quaedam res absoluta.
          Sed contra hoc arguitur quia, 
          si sic, 
          gratia esset in virgine 
          et non esset gratia 
          quia ut prius quaeritur 
          quo nomine vocabitur illa res absoluta 
          aut erit visio, 
          aut spes,
          aut fides,
          aut albedo vel nigredo, etc., 
          et constat quod inconvenienter alio nomine 
          <pb ed="#L" n="219-r"/>
          nominaretur, 
          ergo non stat gratiam esse 
          quin gratia sit gratia confirmatur 
          quia, 
          si gratia esset et non esset gratia, 
          sequitur quod aliqua propositio esset falsa 
          in qua idem probaretur de se ipso. 
          Consequens est falsum, ergo. 
          Confirmatur quia non stat <c>a</c> hominem esse et <c>a</c> non esse hominem,
          igitur non stat gratiam esse et non esse gratiam. 
          Patet quia gratia non est terminus <unclear>cognotativus</unclear> 
          sed gratificare, 
          sicut nec visio sed videre.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1261">
          Item, 
          <ref xml:id="pg-principium4-Rd1e515">iste pater in sua responsione</ref> concedit 
          propositionem et contradicit suae conclusioni et dictis suis, 
          nam per eum Deus potest de potentia absoluta ponere gratiam in anima virginis 
          ut gratia est quaedam res absoluta absque 
          hoc quod virginis anima sit gratia, 
          igitur possibile est gratiam virginis esse in virgine 
          et virginem non gratificare, 
          quod est formaliter oppositum 
          <ref xml:id="pg-principium4-Rd1e517">secundae partis suae tertiae conclusionis</ref> 
          ut recitatae, 
          et consequentia est formalis, 
          et antecedens est sua responsio.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1277">
          Ex dictis sequitur corollarium 
          meum in aliis principiis meis virtualiter positum, 
          scilicet quod, 
          si virgo vel Petrus omnem visionem 
          quam unquam habuit simul haberet 
          adhuc possibile esset quod virgo vel Petrus nihil videret in sensu composito. 
          Patet ex dictis 
          quia, 
          sicut argutum est de dilectione, 
          sic potest argui de visione.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1293">
          Oppositum huius etiam ponit 
          praenominatus pater, 
          licet dixerit in 4o principio suo 
          quod illud non posuit informa, 
          sed sufficit mihi quod illud posuerit 
          in virtute materia seu equivalentia.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1302">
          Et ostendo sic, 
          nam in <ref xml:id="pg-principium4-Rd1e528">secundo principio suo</ref> 
          sic arguebat, 
          <c>a</c> visio est visio mortis Christi et est in virgine, 
          igitur virgo videt Christum mortuum, 
          nam si haec consequentia sit formalis,
          aequivalet isti conditionali, 
          si virgo a visionem mortis Christi in se haberet.
          virgo mortem Christi seu christum mortuum videret, 
          et sic dicit de quolibet gradu visionis seu de qualibet visione.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1322">
          Et ergo posui oppositum in hac forma, 
          si virgo omnem visionem 
          quam divisim habuit simul in se haberet, 
          non propter hoc omnia 
          quae per illam vidit simul videret, 
          immo forte nihil videret. 
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1332">
          Prima dato 
          quod nunc vellit addere dicto suo illud, 
          scilicet quod <c>a</c> sit virgini visio 
          tunc supponit quod erat probandum 
          quia ut patuit in omnibus principiis meis 
          semper posuit in scripto et verbo 
          quod omnem visionem 
          ut est res absoluta Deus potest 
          ponere in vrigine absque hoc quod virgo videat per illam, 
          ideo si Pater meus tunc supponat 
          quod talis visio non sit quaedam essentia absoluta 
          sed <unclear>cognoscans</unclear> includens ipsum videre clarum est 
          quod hoc haberet probare 
          quia illud est quod 
          quaerimus et de quo disputavimus, 
          tamen hoc non obstante volui facere 
          opus erogationis probando quod supposito 
          quod <c>a</c> sit virgini visio adhuc 
          non sequitur virginem videre per <c>a</c>, 
          ut ostensum est in conclusione et probationibus.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1368">
          Deinde quia corollarium suum probat sic, 
          quemlibet gradum visionis quem virgo habuit potest Deus 
          simul et semel in virgine ponere et conservare. 
          Sed <c>a</c> visio mortis Christi et visio <c>b</c> vitae eius 
          prout sunt virginii visiones, 
          Potest Deus simul et semel in virgine conservare. 
          Hic dixi primo quod ratio peccat per <term>fallaciam figurae dictionis</term>, 
          sed <ref xml:id="pg-principium4-Rd1e556">pater meus replicando in quarto</ref> dicit 
          quod illud non est verum 
          quia supponit quod 
          tam in maiori quam minori 
          sumatur visio pro actu videndi. 
          Sed revera patere cunctis potest quod est ibi <term>fallaciam figurae dictionis</term> 
          nec uniformiter minor subsumitur 
          <pb ed="#L" n="219-v"/>
          sub maiore maxime 
          quia dixit quod 
          maior illius rationis est mea 
          sed in illa propositione 
          solum utor illo termino visio 
          prout significat entitatem absolutam 
          sine quocumque res tali <unclear>cognoscativo</unclear>, 
          ut patuit in omnibus principiis aliis, 
          minor vero proprio quam subsumit 
          utitur illo termino visio 
          prout significat rem cognotantam respectum seu terminum esse visum,
          et sic <mentioned>visio</mentioned> non sumitur uniformiter in utraque praemissarum. 
          Si aut vellet 
          quod in minori 
          ille terminus <mentioned>visio</mentioned> esset cognoscativus includens videre, 
          tunc illa maior non esset vera, 
          sed sic illam declinarem.
        </p>
        <p xml:id="pg-principium4-d1e1423">
          Ultimo quia dixi quod conclusio illius 
          rationis poterat et potest concedi, 
          ut patet ex dictis 
          quia ut dixi non sequitur <c>a</c> et <c>b</c> 
          sunt virgini visiones, 
          ergo virgo videt per <c>a</c> et <c>b</c> visiones. 
          <ref xml:id="pg-principium4-Rd1e580">Pater meus in 4o principio</ref> 
          dicit se mirari 
          quia nego illam consequentiam 
          cum ex opposito consequentis sequatur 
          formaliter oppositum antecedentis, 
          et hoc nego sibi simpliciter. 
          Verum tamen 
          si pater meus miratur de negatione illius consequentiae, 
          ego tamen non miror 
          sed de admiratione sua possem admirari 
          quia similem consequentiam negant plures doctores 
          et maxime 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-principium4-Rd1e1458">
              <name xml:id="pg-principium4-Nd1e587">Doctor Noster Alphonsus</name> 
              quaestione 4a primae distinctionis circa finem
            </ref>
          </cit>,
          nec oppositum consequentis repugnat antecedenti 
          quia, si Deus poneret visionem in lapide, 
          constat quod lapis non videret, 
          et tamen visio non esset alia res lapidi quam visio,
          ut patet ex dictis. 
          Et haec sufficiant de praesenti principio quarto.
        </p>
          </div>
        </body>
    </text>
</TEI>