<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-principium2-d1e818/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="pg-principium2-d1e818">
          Tertium corollarium, 
          quaelibet distantia totalis 
          inter Deum et entia creata est alteri distantiae aequalis 
          et simpliciter immensa. 
          Patet quia quaelibet 
          talis distantia est tanta 
          quantus est excessus quo Deus creata excedit 
          sed ille excessus est immensus et aequalis respectu 
          cuiuslibet excessi ergo est 
          distantia aequalis. 
          Et hoc corollarium posui et probavi 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-principium2-Rd1e831">in meo primo principio</ref>
          </cit>
          conferendo cum 
          <name>Carmelita</name>.
          Unde probabam sibi 
          quod non stat unum creatum 
          minus alio distare a primo ente simpliciter. 
          Primo sic arguendo 
          quodlibet extremum 
          remotissimum quod Deus attingit infinite deficit et distat 
          a suo fontali principio, 
          ergo quodlibet creabile seu creatum 
          inmense distat
          <pb ed="#L" n="129-r"/>
          a primo ente simpliciter. 
          Antecedens est suum. 
        </p>
        </body>
    </text>
</TEI>