<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-principium2-d1e1086/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="pg-principium2-d1e1086">
          Ad secundum, 
          cum arguebatur 
          quodlibet creatum est extremum remotissimum, 
          ergo nullum est remotius alio, 
          hic negat antecedens 
          sive superlativus sumatur 
          seu <unclear>ex ponatur</unclear> affirmative vel negative, 
          sed licet antecedens videatur esse suum in 
          <ref>
            secunda parte 
            conclusionis secundae secundi articuli sui primi principii
          </ref>, 
          ubi dicit sic quamvis simpliciter primum 
          attingat extremum remotissimum, 
          illud tamen infinite defficit se distat 
          citra suum fontale principium ubi 
          patet quod per remotissimum extremum intelligit 
          ens creabile vel creatum 
          quod patet per suam probationem, 
          unde arguit sic 
          Deus attingit quodlibet 
          <app>
            <lem n="quodlibet"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">creabile</del>
            </rdg>
          </app> 
          <unclear>exermum</unclear> conservando 
          <unclear>immanutenentias <!-- in manutenentias --></unclear> quod 
          nihil sic conservat 
          nisi quodlibet creatum ergo quodlibet 
          tale est extremum remotissimum a Deo, 
          tamen adhuc probatur antecedens illud sic quodlibet creatum est extremum remotum 
          a Deo et nihil est illo remotius ergo est remotissimum. 
          Secunda pars antecedentis patet 
          quia nullum creatum Deus 
          potest magis excedere 
          quam aliud excedat
          Confirmatur idem antecedens Deus est ens remotissimum <c>a</c> quolibet creato, 
          ergo quodlibet creatum est ens remotissimum a Deo. 
          Consequentia patet 
          quia sicut est eadem via 
          seu distantia ab hinc usque ad palatium, 
          sic econverso a plactio usque 
          huc et ab athenis ad thebas et econverso, 
          sic in proposito et antecedens. 
          Patet quia tam Deus remote perfectionaliter distat 
          a quolibet creato <unclear>quanum</unclear> eius perfectio 
          excedit perfectionem cuiuslibet entis creati. 
          Confirmatur quia aequaliter distat et 
          excedit quodlibet creatum <seg type="correction">
                    <del rend="strikethrough expunctuation">e</del>qualiter</seg> est remotum et excessum a deo patet ab 
          activo ad passivum et patet antecedens quia se toto deus excedit quodlibet aliud
        </p>
        </body>
    </text>
</TEI>