<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-b4q3/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="pg-b4q3">
        <head xml:id="pg-b4q3-Hd1e95">Liber 4, Quaestio 3</head>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e98">
          Circa distinctionem 14am 4ti quaeritur
          utrum repugnet non caro per culpam 
          seu peccatori actuali mortali carum esse seu resurgere per gratiam
          sine poenitentia sacramentali.
        </p>
        <div type="rationes-principales">
          <head>Rationes principales</head>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e109">
          Quod sic 
          quia omnis actus poenitentiae procedit a gratia effective, 
          ergo sine poenitentia sacramentali 
          peccator potest resurgere et habere carum esse. 
          Antecedens probatur 
          quia si ille actus non esset a gratia, 
          non esset meritorius, 
          quod est falsum. 
          Sed patet consequentia 
          quia si talis procedit a gratia, 
          sequitur quod eliciens talem actum 
          prius habuit esse carum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e120">
          Secundo, 
          actus poenitentiae sacramentalis non est 
          virtuosus seu virtutis, 
          ergo sine illo peccator potest esse carus. 
          Consequentia tenet 
          quia quod non est virtuosum seu virtus subiectum 
          non potest denominare virtuosum,
          et per consequens nec Deo carum. 
          Antecedens patet quia 
          Christus habuit omnis virtutes et 
          tamen numquam habuit poenitentiam sacramentalem.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e133">
          Tertio, 
          si poenitentia esset virtus sequitur 
          quod quilibet iustus et innoscens posset eam licite appetere. 
          Consequens est falsum 
          quia poenitere de peccato praesupponit peccasse, 
          sed nullus licite potest velle peccasse. 
          Patet consequentia 
          quia quodlibet virtuosum a iusto potest esse volitum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e145">
          In oppositum est 
          <cit>
            <ref>
              <name>Magister</name> 
              in hac distinctione 14
            </ref>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e155">
          Item, 
          <ref xml:id="pg-b4q3-Rd1e159">
            <name>Augustinus</name> in de vera et falsa poenitentia
          </ref>, 
          dicens 
          <cit>
            <quote>
              nullus, inquit, hominem transit ad christum ut incipiat 
              esse quod non erat nisi eum poeniteat fuisse quod erat
            </quote>
          </cit>.
        </p>
        </div>
        <div>
          <head>Conclusio 1</head>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e171">
          Prima conclusio, 
          licet quaelibet creatura Deo grata sit gratia creata informata, 
          tamen nulla qualitas creata qualitiva est de sui natura formaliter 
          et intrinsece mentis carifactiva seu gratificativa. 
          Prima patet 
          quia si non sequitur 
          quod existens in mortali peccato 
          esset Deo gratus non solum secundum praedestinationem aeternam 
          sed secundum praesentem statum. 
          Consequens est falsum. 
          Patet consequentia 
          quia inter statum gratiae et culpae non 
          <pb ed="#L" n="231-v"/>
          est dare medium 
          qui posset rationali creaturae <unclear>convenire</unclear>. 
          Secunda pars probatur 
          quia Deus posset gratiam in esse qualitatis conservare absque hoc 
          quod gratificaret habentem, ergo. 
          Antecedens patet 
          quia nisi Deus actuet creaturam talem 
          et acceptet habentem non redditur Deo gratus. 
          Consequentia probatur 
          quia quod formaliter et intrinsece est tale necessario est tale 
          nec potest non esse tale constantia subiecti stante.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e208">
          Secundo, 
          gratiae seu caritati competiti contingenter 
          habentem reddere Deo carum, 
          ergo etc., 
          Consequentia bona. 
          Antecedens probatur 
          quia illud quod alicui
          competit propter aliud non conpetit sibi formaliter et naturaliter 
          sed caritati competiti carificare propter aliud, 
          ergo. 
          Minor probatur 
          quia carificare non competiti 
          nisi Deo principaliter actuante 
          et specialiter conprincipiante 
          et libere acceptante ad praemium.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e221" n="Corollarium 1">
          Primum corollarium effectus proprius gratiae creatae formalis non 
          est mentem gratificare sed Deum menti gratum reddere et ipsam ad Deum 
          diligendum inclinare. 
          Prima patet 
          quia stat talem caritatem esse 
          et ipsam non gratificare. 
          Secunda patet per 
          <ref>
            <title>Glosam</title> 
            super illo 
            <title>Ad Romanos</title> 8 
            <quote xml:id="pg-b4q3-Qd1e236" source="http://scta.info/resource/rom8_15" type="incipit">
              non accepistis spiritum servitutis
            </quote>
          </ref>, 
          <unclear>glosa</unclear>, 
          <cit>
            <quote>
              gratia Dei diffusa est 
              est in cordibus 
              <unclear>vestris</unclear> non qua nos diligit 
              sed qua nos dilectos suos facit
            </quote>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e247" n="Corollarium 2">
          Secundum corollarium, 
          non repugnat absolute simul mentem 
          maculari culpa mortali 
          et ipsam informari gratia habituali.
          Patet quia ad hoc nulla sequitur contradictio 
          quia si Deus illam qualitatem poneret 
          in mente peccatoris dormientis, 
          non tamen propter hoc sequitur 
          quod Deus illam mentem iustificaret, 
          et per consequens nec sequitur 
          quod remittat culpam ibi praeexistentem alias 
          aliquod accidens necessitaret Deum ad culpam remittendum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e266" n="Corollarium 3">
          Tertium corollarium, 
          omne illud quod est iustitia seu carificans 
          mentem intrinsece et formaliter est summum bonum 
          sive deus essentialiter.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e273">
          Sub corollarium, 
          quod carificare enti summo mentem 
          non est intrinsecum creatae caritati.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e280">
          Ex dictis, 
          sequitur quod haec consequentia 
          non valet de forma a est in peccato mortali, 
          ergo 
          <app>
            <lem n="ergo"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion" cause="repetition">
              <del>ergo</del>
            </rdg>
          </app> 
          caret caritate habituali 
          quia oppositum consequentis potest stare 
          cum antecedente, 
          loquendo tamen secundum Dei potentiam absolutam 
          non ordinatam.
        </p>
        </div>
        <div>
          <head>Conclusio 2</head>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e294">
          Secunda conclusio, 
          licet gratia creata formaliter et 
          necessario non inferat culpae remissionem, 
          tamen quodlibet debitum seu 
          recte poenitere arguit secundum legem gratiae infusionem. 
          Prima pars patet per dicta 
          quia Deus potest ponere cum mortali culpa illam gratiam 
          sine repugnantia in esse qualitatis. 
          Secunda pars probatur 
          quia poenitere seu 
          poenitentia est voluntaria 
          detestatio proprie offense in effectum <unclear>unidictae</unclear> 
          ex amore legis et iustitiae. 
          Haec descriptio patet per 
          <cit>
            <ref>
              <name>Augustinum</name> 
              in <title>de vera et falsa</title>
            </ref>
          </cit>
          <!-- possible quote -->
          imaginatur de poenitentia est dolentis unidicta poenitens 
          in se quod dolet commisisse, 
          et habentur verba eius in haec distinctione.
          <pb ed="#L" n="232-r"/>
          Confirmatur quia 
          quaelibet latitudo huius speciei 
          seu poenitudinis causatur 
          ex amore gratuito iustitiae, 
          ergo quaelibet talis arguit remissionem 
          culpae et infusionem gratiae 
          et hoc de communi lege 
          quia Deus oppositum potest facere, 
          ut dicit prima pars antecedens. 
          Patet per descriptionem positam.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e336" n="Corollarium 1">
          <app>
            <lem type="conjecture-corrected">
                                <corr>Primum</corr>
                            </lem>
            <rdg wit="#L">Secundum</rdg>
          </app> 
          corollarium, 
          licet aliquis pro alterius delicto 
          possit exterius 
          <app>
            <lem n="exterius"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del>face</del>
            </rdg>
          </app> 
          satisfacere aliqualiter efficaciter, 
          tamen nullus pro alio potest interius 
          poenitere salubriter ac sufficienter. 
          Prima pars quia aliter suffragia uniorum non 
          prodesset <unclear>deffunctis</unclear>, 
          quod est falsum quia sancta et salubris est cogitatio 
          prodeffunctis exorare etc. 
          Secunda pars 
          probatur quia interius poenitere est detestari 
          propriam offensam et non alienam, 
          ut dicit descriptio.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e363" n="Corollarium 3">
          <app>
            <lem type="conjecture-corrected">
                                <corr>Secundum</corr>
                            </lem>
            <rdg wit="#L">Tertium</rdg>
          </app> 
          corollarium, 
          nullum poenitere praecise timore poenae seu gehennae sufficit 
          ad delectionem mortalis culpae. 
          Patet quia quodlibet poenitere sufficiens ad 
          salutem fit amore iustitiae principaliter, 
          ut dicit descriptio.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e375">
          Tertium corollarium,
          quilibet rite poenitens, 
          licet simul et semel odiat et diligat quilibet 
          tamen talis plus diligit quam odiat. 
          Prima pars probatur 
          quia poenitere est ex amore 
          iustitiae proprium peccatum detestari seu odire, 
          ergo vere poenitens diligit 
          iustitiam seu deum gratuite et odit simul iniustitiam seu 
          peccatum iuxta illud qui diligitur <del>in</del>iustitiam odit suam animam. 
          Secunda pars, 
          probatur quia talis poenitens 
          sicut debet odit culpalm suam propter dilectionem 
          iustitiae ergo semper plus proportionaliter diligit 
          quam odiat.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e401">
          Sub corollarum
          non semper in cuiuslibet gradus culpae 
          actualis delectione correspondet certus 
          et distinctus gradus in contritione. 
          Patet per secundam partem conclusionis 
          quia quilibet gradus contritionis sufficit delere.
        </p>
        </div>
        <div>
          <head>Conclusio 3</head>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e412" n="Conclusio 3">
          Tertia conclusio, 
          licet lege stante ad salutem peccatoris 
          adulti sit necessaria culpae detestatio seu eius punitio 
          voluntaria tamen prius natura viator est in statu salutis quam eliciat 
          actum cuiuscumque virtutis infusae. <!-- possible transposition here --> 
          Prima pars patet per dicta in secunda conclusione, 
          et confirmatur quia secundum legem statutam peccatum non potest manere impunitum 
          ergo voluntaria punitio est necessaria ad eius deletionem. 
          Patet consequentia 
          quia si illa punitio esset involuntaria simpliciter seu coacta non 
          sufficeret nec offensum placeret 
          quia non placeret Deo coacta servitia.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e438">
          Nullo tamen dicere 
          quin punitio iniuncta a confessore sit 
          utilis ad salutem dummodo voluntarie suscipiatur et perficiatur,
          immo est utilior quam non iniuncta propter <unclear>obi?am</unclear> 
          et propter bonum actum voluntatis coniunctum 
          quo voluntas imperat quod est obediendum confessori 
          et quo iubet satisfactionem punitivam operari 
          et quia voluntarie ipsa suscipitur et perficitur, 
          ideo voluntaria dicitur. 
          Secunda pars probatur 
          quia prius est naturaliter causam esse 
          quam ipsam effectum producere, 
          ergo prius viator est in gratia 
          <pb ed="#L" n="232-v"/>
          quam ipse digne poeniteat, 
          ergo. 
          Tenet consequentia 
          cum esse in gratia sit esse in statu salutis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e469" n="Corollarium 1">
          Primum corollarium, 
          licet solus Deus proprie culpam remittat et mentem 
          iustificet principaliter et effective, 
          tamen gratia creata culpam remittit et 
          mentem iustificat instrumentaliter et illative. 
          Prima patet per illud <unclear>prophetam</unclear>
          ergo sine quin deleo ininquitates tuas. 
          Secunda pars patet 
          quia supposita lege sequitur a fuit in culpa 
          et nunc est in gratia 
          ergo culpa est ei remissa.
          Item, 
          sequitur a est in gratia 
          ergo est iustus saltem secundum praesentem iustitiam.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e488" n="Corollarium 2">
          Secundum corollarium, 
          licet quilibet vere poenitens mereatur remissionem culpae et infusionem gratiae,
          tamen non quodlibet rite poenitere est meritorium certi gradus gloriae. 
          Prima patet per dicta. 
          Secunda pars probatur 
          quia aliter rite poenitens esset praedestinatus, etc., 
          consequens est falsum. 
          Patet consequentia 
          quia ad mereri certum gradum gloriae requiritur quod merens 
          sit praedestinatus prout suppono cum quibusdam doctoribus 
          quia Deus nulli creaturae unquam proposuit dare vitam aeternam 
          nisi talis esset praedestinata.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e510">
          Tertium corollarium, 
          licet christus poenitentiam non habuit 
          quantum ad suum esse materiale et substantiale 
          tamen ea non carnit quo ad suum esse perfectionale et virtuale. 
          Prima pars patet quia Christus nullum potuit habere peccatum 
          quo posset dolere vel poenitere, ergo. 
          Tenet consequentia 
          quia offensa seu peccatum est poenitentiae materia et obiectum. 
          Secunda pars probatur 
          quia sicut dicitur 
          quod fides fuit in Christo non ad actum credendi 
          sed ad actum ornandi et perficiendi sic <unclear>caeterae</unclear> virtutes. 
          Confirmatur quia, 
          licet iustus innocens 
          non inclinetur per virtutem poenitentiae ad dolendum 
          vel satisfaciendum pro peccato absolute et simpliciter, 
          tamen ad hoc debet inclinari conditionaliter, 
          ergo. 
          Antecedens patet 
          quia ad hoc quod aliquis sit iustus innocens 
          debet actu vel habitu cogitare 
          quod si eum contingeret offendere Deum ipse vellet poenitere 
          et de offensa satisfacere, 
          immo si oppositum vellet iustus non esset.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e550">
          Ex dictis sequitur pars affirmativa quaestionis, 
          scilicet quod licet de potentia dei absoluta communis possit 
          effici de non caro carus seu resurgere a culpa ad gratiam sine repugnatia, 
          tamen legis efficientia illud non potest fieri sine virtuali poenitentia,
          et si non sit sacramentalis formaliter et de facto debet, 
          tamen esse talis in proposito habitualiter et in voto, 
          et haec sufficiant.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e566">
          Ex dictis, 
          sequitur quod, 
          licet attritio et contritio sint 
          circa idem subiectum, 
          scilicet peccatum,
          tamen non sunt eiusdem speciei 
          quia attritio simpliciter 
          non est ex amore iustitiae 
          sicut contritio.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e575">
          Ex quo ultra patet quod 
          quaedam est poenitentia informis 
          quaedam formata  quaedam praepatoria 
          et quaedam meritoria. 
          Prima praecedit iustificationem. 
          Secunda sequitur eam <unclear>utraque</unclear>, 
          tamen est a Deo. 
          Prima concipitur ex timore gehennae  
          de qua 
          <ref xml:id="pg-b4q3-Rd1e604">
            <name>Augustinus</name>, 
            <title>Super Iohannem</title>, 
            homilia <unclear>7</unclear>
          </ref> 
          <cit>
            <quote source="http://scta.info/resource/n6MsPi-qJkY5U-d1e579@96-107">
              timor scilicet iudicii locum praeparat caritati cum aut ceperit 
              caritas habitare pellitur timor
            </quote>
            <bibl>XXX</bibl>
          </cit>. 
          Secunda est ex amore iustitiae.
          De ordine vero iustificationis 
          notat quod peccator primo ex divina inspiratione
          <pb ed="#L" n="233-r"/>
          cogitat se esse reum et offendisse et ad 
          <app>
            <lem n="ad"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">vitam</del>
            </rdg>
          </app> 
          aeternam mortem obligari 
          et incipit timere.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e632">
          Secundo, 
          cogitat eadem inspirante gratia bonitatem Dei remittere volentis et partere 
          et tunc incipit sperare de <unclear>venia</unclear> 
          et istae sunt duae molae de quibus dicit 
          <name>Augustinus</name> 
          exponens illud 
          <ref>deuteronomi <unclear>34o</unclear>
                        </ref> 
          <cit>
            <quote>non accipies loco pignoris molam inferiorem</quote>
          </cit> 
          et habetur in <title>Glossa</title> 
          <cit>
            <quote>
              inferior mola est consiliatio offensae et timor unidictae superior 
              mola est consideratio bonitatis offensi et spes veniae
            </quote>
          </cit>. 
          In hac contritione debet peccator cogitare 
          omnino se esse indignum venia.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e659">
          Secundo, 
          debet cogitare quod a solo Deo potest habere remissionem offensae 
          et de hac contrita forma sit sacrificium Deo spiritus contribulatus 
          et cum illa attritio venerit versus initium filialis timoris 
          tunc deus cor <unclear>contrictum</unclear>
          non despicit sed primam gratiam infundit 
          cuius nullum sufficiens primum 
          praecessit ex illa concomitanter 
          <app>
            <lem n="concomitanter"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">tamen</del>
            </rdg>
          </app> 
          causatur odium culpae ex 
          dilectione iustitiae 
          et ex odio culpae 
          et amore iustitiae 
          sequitur grosa augmentatio gratiae 
          et quem <unclear>praesens</unclear> praemium huius meriti, 
          et sic resurgens restituitur 
          ad maiorem gratiam quod testatur 
          <ref>
            <name>Augustinus</name> super illo psalmo
          </ref>,
          <cit>
            <quote>
              dominus dabit benignitatem 
              et terra nostra dabit fructum suum dicens cooperatores 
              dei sumus et nihil in terra nostra, 
              id est in conscientia invenimus 
              nisi peccata odiamus ea et desideremus iustitiam 
              et cum ceperimus ex isto scilicet desiderio peccata odire 
              iam ipsum odium peccatorum similes nos incipit facere deo 
              quia hoc odimus quia ipse odit 
              et tunc Deus faciet terram reddere iustitiae 
              fructum
            </quote>
          </cit>. 
          Haec <name>Augustinus</name>.
        </p>
        </div>
        <div>
          <head>Obiectiones</head>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e712">
          Contra primam conclusionem, 
          arguitur, 
          sicut se habet albedo ad album efficere, 
          sic caritas ad efficere carum 
          sed repugnat albedinem informare subiectum 
          et non dare esse album, 
          ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e721">
          Secundo, 
          illud per quod summe pulcritudini seu 
          <app>
            <lem n="seu"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del>se</del>
            </rdg>
          </app> 
          divinae imagini conformens 
          efficimur formaliter illud nos gratificat formaliter, 
          sed caritas est <unclear>huius <!-- huiusmodi --></unclear> 
          seu creata gratia, ergo.
          Maior nota. 
          Minor patet 
          <cit>
            <ref>
              <title>Glosam</title> 
              super illo 
              <ref>
                                    <title>Ad Romanos</title>,</ref>
              <cit>
                <quote source="http://scta.info/resource/rom8_29@5-10">
                  praedestinavit nos conformes fieri imagini filii eius
                </quote>
              </cit>
            </ref>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e735">
          Tertio, 
          omnis forma 
          habitualis de genere qualitatis habet formaliter 
          aliquem effectum sibi proprium 
          et primum ergo caritas seu gratia 
          cum non sit imperfectioris naturae, 
          sed non videtur alium effectum sibi proprium habere 
          nisi carum efficere formaliter 
          et sic subiectum denominare intrinsece, 
          ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e748">
          Quarto, 
          non minus sunt idem in caritate et gratia carificere et qualitate 
          quam in albedine qualificare et albificare sed in albedine 
          sicut sunt idem quod repugnans est binum esse sine alio, 
          ergo et in caritate.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e757">
          Contra secundam conclusionem et eius corollaria, 
          omne illud infert necessario et formaliter 
          in subiecto in quo est culpae remissionem 
          quod est essentialiter caritas sed caritas 
          est essentialiter caritas 
          ergo infert culpae remissionem in subiecto in quo est informative. 
          Maior nota sed minor probatur tripliciter. 
          Primo quia, 
          si non, 
          caritas est 
          <pb ed="#L" n="233-v"/>
          accidentaliter caritas, 
          ergo est dare in caritate aliquid 
          cui accidit esse caritatem et aliquid 
          quod ei accidit et sit primum <c>a</c> 2m <c>c</c> vel ergo <c>a</c> et 
          et <c>c</c> pertinent ad unam speciem qualitatis 
          vel non. 
          Si primum, 
          ergo unum erit reliquum essentialiter. 
          Si secundum, 
          ergo caritas non est una forma 
          simplex de genere qualitatis 
          sed unum compositum ex multis formis 
          seu ex multis accidentibus, 
          quod non videtur verum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e803">
          Secundo, 
          sic caritas naturaliter 
          facit carum ergo caritas naturaliter est caritas. 
          Patet consequentia. 
          Antecedens probatur 
          quia caritas effectus proprius et naturalis est facere 
          Deum carum nobis seu habentibus eam, 
          ut dictum est.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e815">
          Tertio, 
          si caritas accidentaliter sit caritas 
          removeatur ab ea 
          quod est sibi accidentale 
          sive per intellectum 
          sive per potentiam divinam, 
          tunc quaeritur in qua specie qualitatis manebit vel in specie in qua 
          prius erat et illa non fuit 
          nisi caritas vel erit in aliqua specie 
          quae erit non caritas 
          et tunc sequitur 
          quod sit mutata in aliam speciem in 
          qua prius non fuit vel prius fuit 
          in duabus speciebus, 
          quod est falsum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e834">
          Contra tertiam conclusionem et aliqua eius corollaria, 
          poenitentia non est virtus, ergo. 
          Consequentia tenet 
          quia conclusio et eius probatio implicant oppositum antecedentis, 
          et tertium corollarium dicit quod est virtus. 
          Antecedens probatur primo quia poenitentia est sacramentum 
          ergo non est virtus. 
          Consequentia tenet,
          et antecedens suppono ex alia quaestione.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e846">
          Secundo, 
          poenitentia est passio non est habitus nec virtus,
          antecedens probatur 
          quia poenitentia dicitur quasi poenae tenentia <unclear>etc</unclear> 
          quia poenitere est pati et dolere. 
          Consequentia tenet quia passio est 
          in tertia specie qualitatis et habitus 
          et virtus sunt in prima eiusdem praesenti.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e862">
          Tertio, 
          cuiuslibet virtutis obiectum est bonum vel bonitas, 
          ergo. 
          Tenet consequentia 
          quia obiectum poenitentia non est bonum sed malum quia peccatum. 
          Antecedens probatur 
          quia sicut se habet scientia ad verum sic virtus ad bonum 
          sed obiectum cuiuslibet scientiae est verum, 
          ergo. 
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e873">
          Quarto, 
          sequitur quod in Christo esset poenitentia et in beatis. 
          Patet quia virtutes sunt connexae, 
          ut patet 
          <cit>
            <ref>distinctione 36 tertii</ref>
          </cit>.
          Falsitas consequentis patet 
          cum quia in patria nullus dolor nec poena esse potest, 
          tum quia in statu poenitentiae fuerunt virtutes et non poenitentia 
          quia peccatum praesupponit. 
          Item, 
          Christus nec peccavit nec peccare petuit, 
          ergo per poenitentiam de propria 
          offensa dolere non potuit
        </p>
        </div>
        <div>
          <head>Responsiones</head>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e892">
          Ad primum, 
          negatur minor quia ibi est magna dissimilitudo eo 
          quod forma albedinis et quodlibet eius 
          agere est naturale praecise 
          sed quaelibet forma gratificans 
          et quodlibet eius agere est supernaturale, 
          tum 2o quia 
          per nullam potentiam albedo potest se habere informative ad subiectum et ipsum 
          non facere album, 
          sed oppositum potest esse de habitu gratiae 
          quia nullam gratiae denominationem intrinsecam creatura est Deo grata, 
          nam subiectum non potest denominari album 
          sine actuali informatione et albefactione albedinis 
          sed sine gratia et caritate creata potest aliquis Deo esse gratus, 
          scilicet per solam actuationem gratiae increatae, 
          quae Deus est.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e918">
          Ad secundum, 
          posset primo minor negari 
          quia per divinum agere seu actuare formaliter conformamur Deo 
          <pb ed="#L" n="234-r"/>
          sed instrumentaliter et dispositive seu ostensive per gratiam creata 
          et tunc ad illam <title>glosam</title> dicitur 
          quod loquitur ibi de praedestinatione 
          quae est per gratiam in praesenti  
          posset dici quod intelligitur de gratia 
          quae est creatura a Deo agi vel duci ad agendum gratifice 
          quia illud donum complexum 
          est quaedam gratia. 
          Aliter potest dici quod li 
          <mentioned>formaliter</mentioned> 
          potest dupliciter sumi.
          Uno modo pro informante 
          seu informative se habere <unclear>et</unclear> 
          sic bene conceditur 
          quod formalis effectus gratiae est gratificare.
        </p>
          <!-- reconsider break -->
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e952">
          Secundo modo 
          sumitur formaliter, 
          id est intrinsece et essentialiter, 
          et sic non convenit sibi talis effectus sed solum extrinsece et <unclear>denotative</unclear>
        </p>
          <!-- reconsider break -->
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e965">
          Tertio 
          posset dici quod illa glosa et illae auctoritates si 
          quae sint non loquuntur de gratia creata 
          sed increata et includunt eam cum et concernunt.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e974">
          Ad tertiam, 
          conceditur maior et negatur minor 
          quo ad illam partem loquendo 
          de caro esse Deo 
          quia 
          si diceretur carus 
          non determinando cui efficeretur carus, 
          non esset ad propositum
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e983">
          Ad quartam, 
          negatur maior quia carificare non est 
          proprius effectus caritatis creatae 
          sed facere nobis deum carum ad ipsum 
          diligendum non inclinando 
          sed effectus formalis albedinis est subiectum albefacere.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e994">
          Ad primam contra secundam conclusionem, 
          negatur minor. 
          Ad primam probationem 
          conceditur quod caritas accidentaliter 
          id est contingenter est caritas,
          et cum ultra arguitur negatur consequentia 
          et intelligo aliquid quod sit partiale vel annexum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1007">
          Secundo, 
          dico quod illi toti qualitati accidit 
          quod ipsa Deo mentem actuet 
          et contingens est quod Deus 
          cum principiet et acceptet.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1017">
          Tertio, 
          dico quod ratio fundatur super falsa imaginatione 
          imaginatur enim 
          quod sit aliquod accidens inhaerens caritati 
          per quod caritas accidentaliter dicatur, 
          quod est falsum
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1033">
          Ad secundam probationem, 
          dicitur primo quod caritas est 
          agens naturale dicendo naturale contra liberum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1040">
          Secundo, 
          dico quod caritas cum Deo actuante facit habentem carum 
          quia inclinat ad ipsum. 
          Ad formam ergo, 
          negatur consequentia 
          qua infertur, 
          ergo caritas est naturaliter caritas.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1053">
          Tertio, 
          dico quod non est simile de aliis formis naturalibus et caritate 
          quia albedo naturaliter et essentialiter albificat 
          sine Deo specialiter actuante, 
          non autem sic est de gratia seu caritate. 
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1065">
          Ad tertiam probationem, 
          dicitur quod ratio fundatur super falsa imaginatione 
          quia per solam acceptationem et actuationem divinam talis 
          qualitas denominatur caritas 
          et non per aliquid accidentale sibi inhaerens 
          vel ei annexum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1076">
          Secundo, 
          dico quod subducta Dei acceptatione caritas 
          remanebit sed non remanebit caritas.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1083">
          Tertio, 
          dico quod talis caritas 
          est in ipsa specie qualitatis in eadem remanebit Deo non actuante nec acceptante. 
          Patet 
          quia est habitus et prima species qualitatis est habitus et dispositio.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1092">
          Ad primum contra tertiam conclusionem, 
          negatur antecedens. 
          Ad primam probationem, 
          dicitur quod quandoque poenitentia 
          est virtus 
          <app>
            <lem n="virtus"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del>quando</del>
            </rdg>
          </app> 
          et non sacramentum, 
          sicut quando homo de peccato contritur antequam 
          confiteatur et a sacerdote absolvatur, 
          tunc enim Deus cum gratia 
          in<pb ed="#L" n="234-v"/>fundit 
          sibi virtutem poenitentiae 
          sed quando contritus confitetur et absolvitur rite et debite 
          tunc ibi est poenitentia quae est virtus et sacramentum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1111">
          Ad secundam, 
          negatur antecedens. 
          Ad probationem dicitur quod ideo poenitentia dicitur quasi poenae tenentia 
          vel poenalis tenentia 
          quia ille habitus inclinat homine ad <unclear>hoc</unclear>
          quod de se exigat et sibi ipsi inferat poenam satisfactoriam de peccato 
          suo et sic poena cordis <sic>contricti</sic> praecedit hunc habitum et praeparat 
          et disponit de congruo animam ad recipiendum virtutem poenitentiae.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1132">
          Ad tertiam, 
          negatur antecedens 
          quia fortitudo et temporantia 
          et aliquae aliae morales virtutes 
          sunt circa malias quae per ipsas <unclear>unitiuntur</unclear> 
          non ergo oportet quod cuiuslibet 
          virtutis subiectum sit bonum 
          sed sufficit quod actus quem elicit circa materiam 
          talem sit bonus.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1148">
          Secundo, 
          posset dici obiectum 
          <app>
            <lem n="obiectum"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del>scientiae</del>
            </rdg>
          </app> 
          poenitentiae non esse praecise 
          peccatum sed est peccatum ut detestandi 
          et ideo, 
          licet peccatum in se sit malum, 
          tamen peccati detestatio est 
          <app>
            <lem>est</lem>
            <rdg wit="#L" type="correction-addition">
              <add place="above-line">non</add>
            </rdg>
          </app> 
          mala sed bona, 
          et hoc clauditur in 
          totali obiecto poenitentiae.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1175">
          Ad quartam, 
          conceditur consequens. 
          Et ad probationem et ad probationem de beatis 
          conceditur quod in eis non sit dolor, 
          et ideo dicitur quod poenitentia prout 
          est virtus manet in patria non <unclear>quod</unclear> ad actum dolendi 
          sed ad actum ornandi anima sicut aliquem virtutes aliae dato quod numquam 
          habeant actum elicitum 
          quia non habent ibi <unclear>malititias</unclear> obiectales illarum virtutum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1191">
          Tertio, 
          dico quod, 
          si in statu innocentiae fuit aliqua virtus moralis,
          ibi etiam fuit virtus poenitentiae modo dicto 
          quo ad habitum et ornatum 
          qui est actus primus 
          et non quo ad actum secundum 
          qui est elicitus nec oportet quod 
          poenitentia culpam praesupponat 
          et sic stat habitum virtuosum esse et numquam 
          actum elici ab eodem.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q3-d1e1204">
          Tertio, 
          dici posset quod sicut aliquid dicunt virtus 
          poenitentiae numquam fuit in Christo 
          et dicunt ultra quod aliquid est virtutis et perfectionis in aliquo 
          quod non est perfectionis simpliciter in quolibet,
          sicut poenitentia quae est virtuosa et perfectiva in imperfectis 
          et corrumptis per peccatum 
          sed non est virtuosa nec congrua in viris seu angelis perfectis 
          per gratiam et gloriam 
          quam nobis concedat ille 
          qui sine fine vivit et regnat <unclear>israelica</unclear> saeculorum, amen.
        </p>
        <!-- colophone follows
          explicit scriptum super sententias re?di magistri petri giracilis sacrae paginae professoris
          ...
          ...
          -->
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>