<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-b4q1/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="pg-b4q1">
        <head xml:id="pg-b4q1-Hd1e95">Quaestio 1</head>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e98">
          Circa quartum moveo talem questionem primo
          utrum sacramenta novae legis gratiae causativa causaliter Christi plebis sint iustificativa;
          utrum sicut sacramenta novae legis animas gratificant formaliter
          sic in animabus Christi gregis seu plebis aliquid efficiant realiter seu
          causaliter
        </p>
        <div type="rationes-princpales">
          <head>Rationes principlaes</head>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e114">
          Quod non 
          quia nulla sunt novae legis sacramenta. 
          Patet quia frustra fit per plura etc., 
          sed fides et impletio praeceptorum sufficiunt ad salutem,
          ergo sacramentorum institutio est frustra, 
          sed Deus et natura nihil agunt frustra, 
          ergo nullum sacramentum
          Deus Christus instituit, 
          ergo nullum est novae legis sacramentum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e125">
          Secundo 
          quia sacramenta novae 
          legis non sunt gratiae creativa 
          probo quia cui repugnat virtus creativa 
          eidem repugnat creativum gratiae 
          sed creativa virtus repugnat sacramentis cum sint
          creata ergo maior probatur 
          quia gratia non recipit esse 
          nisi per creationem non enim est
          <sic>edictibilis</sic> de potentia materiae, 
          sicut aliae qualitates formae corporales.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e143">
          Tertio, 
          nulla virtus spiritualis formaliter in hiis sacramentis est ponenda. 
          Patet quia vel virtus unius sacramenti est eiusdem rationis 
          cum virtute alterius vel non. 
          Si sic, 
          sequitur superfluiter
          ponendi tot sacramenta cum virtus unius sufficiat. 
          Nec secundum 
          quia effectus omnium
          principalis est gratia 
          qui est eiusdem rationis 
          in quolibet sacramento.
        </p>
          <!-- collapse -->
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e156">
          Confirmatur, 
          quia vel illa
          virtus de potentia subiecti educitur 
          vel creatur a Deo in sacramento. 
          Si primum, 
          sequitur quod subiectum primum sequitur quod subiectum fuit 
          prius in potentia naturali ad istam virtutem, 
          et sic non esset virtus supernaturales. 
          Si dicitur quod creatur a Deo, 
          hoc non videtur rationabile, 
          scilicet quod creet rem tam subito adnihilandam facta actione ergo 
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e169">
          In oppositum, 
          illud quod est
          causa effectus spiritualis 
          vel est spiritus secunda se 
          vel habet virtutem in se spiritualem 
          sed sacramenta legis novae sunt 
          tam spiritualis effectus 
          et non sunt spiritus secundum se,
          ergo habent spiritualem virtutem. 
          Maior patet 
          quia aliter effectus esset 
          praestantior sua causa
          <pb ed="#L" n="220-r"/>
          sed quod sacramenta non sunt spiritus. 
          Patet quia sunt res corporales 
          quia vero sint causae effectus
          spiritualis patet 
          quia <unclear>mediantibus</unclear> ipsis confertur gratia.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e187">
          Praemitto quod sacramentum est
          invisibilis gratiae 
          visibilis forma, 
          ut eius imaginem gerat et causa existat.
          In hac descriptione ponitur forma 
          pro signo quod habet se tamquam genus 
          quod dicitur sacramentum est sacrae rei signum 
          et illa res sacra est gratia per quam anima
          formaliter gratificatur item visibilis capitur communiter 
          pro quolibet sensibili aliquo
          quinque sensuum exteriorum et intelligitur 
          quod sit signum non quoad esse rei 
          sed quoad fieri seu conferri 
          ut scilicet collatio gratiae per hoc notificetur 
          et per hoc distinguitur a multis signis 
          non sacramentalibus.
        </p>
        </div>
        <div>
          <head>Conclusio 1</head>
          <p xml:id="pg-b4q1-d1e218" n="Conclusio">
            Prima conclusio, 
            licet necessarium fuerit necessitate
            congruentiae pro distinctis temporum mensuris 
            Deum instituere remedia numero
            differentia seu spiritualia iuvamenta, 
            tamen pro aliquo statu vel statibus aliquibus
            non decuit nec oportuit aliqua habere sacramenta. 
            Prima pars probatur quia congruum
            fuit Deum creare nostrum salutem 
            per aliqua media seu instrumenta, ergo.
            Consequentia patet 
            quia sacramenta non sunt nisi vasa gratiae contentiva ac <sic>delativa</sic>.
            Antecedens probatur 
            quia, 
            licet Deus in sua actione non egeat causis secundis instrumentalibus
            tamen vult propter perfectionem effectuum 
            vel causarum secundarum 
            vel propter perfectionem universi
            operari per causas instrumentales creatas.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e246">
          Confirmatur quia in providentia naturali 
          Deus operatur mediantibus causis secundis illa 
          quae posset se solo operari ergo et in providentia 
          morali et voluntaria decet eum sic operari tenet consequentia tamen secunda
          non sit minus perfecta quam prima, 
          et antecedens patet ad sensum in effectibus naturalibus 
          causarum secundarum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e260">
          Pro quo notandum quod quia Deus operatur aliqua per causas secundas instrumentales 
          hoc cedit quinque ad dignitatem instrumenti sicut humanitas christi
          est instrumenti omni operationem nostrae redemptionis et virgo totius gratiae nobis
          factae et sancti suis orationibus sunt medium nostrae salutis similiter angeli
          superiores illuminationes inferiores et hoc 
          dicit 
          <ref>
                            <name>Dionsysius</name>
                        </ref> 
          quod 
          <cit>
            <quote>dignissimum est dei cooperatorem esse</quote>
          </cit>. 
          Aliquando vero hoc cedit 
          ad malum instrumenti 
          sicut daemones sunt excecutores divinae iustitiae 
          et aliquando mali homines secundum 
          <cit>
            <ref>
              <name>Magistrum</name>, 
              distinctionem ultima primi
            </ref>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e293">
          Aliquando vero non cedit ad dignitatem 
          nec indignitatem instrumenti 
          vel causae secundae sed ad decorem universi, 
          sicut est in causis naturalibus non
          viventibus ut in caelo et stellis 
          quae faciunt ad generationem inferiorum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e306">
          Aliquando vero cedit ad bonum illorum 
          ad quos provenit actio et non ad dignitatem
          vel ad bonum instrumenti etc. in proposito de sacramentis, 
          ideo dicit 
          <cit>
            <ref>
              <name>Magister</name> distinctione
              prima quarti
            </ref>
          </cit> 
          quod triplici de causa sacramenta sunt instituta, 
          scilicet propter 
          humiliationem, eruditionem, et exercitationem, 
          scilicet rite suscipientium.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e323">
          Secunda pars conclusionis probatur 
          quia ubi non est infirmitas vel defectus 
          ibi non est medicinae sanativae necessitas, 
          sed in statu innocentiae non fuit aliqua infirmitas, 
          ergo 
          <app>
            <lem n="ergo"/>
            <rdg wit="#L" type="variation-present" cause="repetition">ergo</rdg>
          </app> 
          nec sacramentorum indigentia. 
          Maior patet per 
          <ref>
            <name>Magistrum</name>, 
            distinctione 3
          </ref> 
          non est opus valentibus medicus 
          sed male habentibus <unclear>in emigrato</unclear> scribitur.
          Minor 
          patet quia status innocentiae fuit sine peccato 
          sed quod sacramenta sint medicinae. 
          Patet
          <pb ed="#L" n="220-v"/>
          tam per 
          <ref>
            <name>Magistrum</name>, 
            in principio primae distinctionis
          </ref> 
          quam per 
          <ref>
                            <name>Hugonem</name>
                        </ref>, 
          dicens 
          <cit>
            <quote>
              sacramenta sunt vasa medicinalia
            </quote>
          </cit>. 
          Item, pro statu gloriae 
          homo non indiget medicina, 
          ergo
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e364" n="Corollarium 1">
          Primum corollarium, 
          licet viator ad salutem pluribus 
          indigeat tempore legis gratiae quam naturae, 
          tamen haec sacramenta plurificare multum salubre 
          sint viatoribus et utile. 
          Prima pars patet 
          quia modo aliqua sacramenta sunt viatoribus necessaria ad salutem 
          quae non erant necessaria pro lege naturae 
          nec ad illa obligabantur, 
          ergo pluribus indigemus tempore isto quam, etc. 
          Secunda pars probatur, 
          sacramenta enim novae legis sic plurificata 
          abbreviant iter viae peregrinationis <unclear>intantum</unclear> quod eorum
          devoti cultores post mortem corporalem ad caelum evolant 
          quod non poterant facere sacramenta legis naturae 
          nec etiam legis mosaicae 
          quia ianua caeli clausa sint usque 
          quo sacramenta novae legis vigorem superserunt
          ex aqua et sanguine quae fluxerunt de christi latere, 
          ergo pluralitas sacramentorum non impedit 
          sed promovet nostram salutem.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e424" n="Corollarium 2">
          Secundum corollarium, 
          licet in statu innocentiae fuerit matrimonium a Deo institutum, 
          tamen matrimonium pro tunc non fuit sacramentum. 
          Prima patet per 
          <ref>
            <name>Magistrum</name> in principio quarti
          </ref> 
          ubi ponit quod 
          Deus tunc matrimonialiter 
          <name>Adam</name> et <name>Evam</name> 
          coniunxit et matrimonium instituit.
          Secunda pars 
          patet per conclusionem 
          quia illo statu medicina non fuit necessaria.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e444">
          Confirmatur quia matrimonium ut est sacramentum est institutum in officium et in remedium 
          <app>
            <lem>
                                <unclear>mat? ide ?ad ?sp</unclear>
                            </lem>
            <rdg wit="#L" type="correction-addition">
              <add place="margin-right">
                                    <unclear>mat? ide ?ad ?sp</unclear>
                                </add>
            </rdg>
          </app>
          sed 
          tunc non erat aliqua rebellio carnis ad spiritum ergo
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e456" n="Corollarium 3">
          Tertium corollarium, 
          quod non fuit necessarium aut 
          congruum ante lapsum angelorum 
          aliquod esse 
          aut institui sacramentum. 
          Patet quia nulla erat culpa.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e468">
          Ex quo videtur sequi probabiliter
          quod si <name>adam</name> non peccasset Deus nullum sacramentum ordinasset. 
          Patet quia talia ordinantur in remissionem peccatorum 
          sed nulla fuissent peccata, 
          ut supposito
          ergo. 
          Licet <unclear>bene</unclear> aliquid ordinasset quod nunc est sacramentum 
          quia de facto ante peccatum primorum parentum matrimonium ordinavit.
        </p>
        </div>
        <div>
          <head>Conclusio 2</head>
          <p xml:id="pg-b4q1-d1e497" n="Conclusio">
            Secunda conclusio, 
            quod sacramenta novae legis
            realiter et effectivae sunt causa nostrae salutis instrumentaliter et dispositive
            nisi sit obex in recipiente licet non attingant essentiam gratiae inmediate
            creative. 
            Prima pars patet 
            quia melius sacramentis novae legis confertur gratia,
            ergo. 
            Antecedens patet per doctores 
            quia alitur non different a sacramentis antiquae legis, 
            quod patet falsum, 
            ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e518">
          Secundo, 
          sic omnis medicina sanativa habet aliquam
          activitatem super sanitate inducenda. 
          Sed sacramenta sunt medicinae sanativae,
          ergo sed sanitas animae est formaliter per gratiam, 
          ergo se habent active ad gratiae creationem 
          quod est in <unclear>m</unclear> propositum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e534">
          Tertio, 
          quod licet instrumentum habet aliquam
          activitatem respectu eius effectus, 
          ergo. 
          Consequentia bona 
          quia Deus operatur
          nostram salutem per sacramenta.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e547">
          Confirmatur 
          quia semen patris se habet active in
          generatione hominis 
          <app>
            <lem n="hominis"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">ergo</del>
            </rdg>
          </app>, 
          et tamen non immediate attingit creationem animae rationalis
          ergo a simili sacramentum potest se habere 
          respectu gratiae dispositivae active non attingens
          <pb ed="#L" n="221-r"/>
          ipsam gratiam immediate saltim creative.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e573">
          Primum corollarium 
          quod sacramentum legis
          novae non solum est 
          causa sine qua non gratiae infusae. 
          Contra <sic>quemdam</sic> opinionem patet 
          quia sunt causae nostrae salutis 
          seu gratiae realiter et effective.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e591">
          Secundo, 
          quia tunc sacramenta 
          essent causae per accedens ipsius gratiae, 
          quod est falsum 
          quia tunc non deberet poni in
          diffinitione sacramenti, 
          cuius oppositum patet in diffinitione posita.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e600">
          Tertio, 
          quia sacramenta sunt
          medicinae contra morbos 
          <app>
            <lem n="morbos"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">naturales</del>
            </rdg>
          </app> 
          spirituales quae non sunt minus efficaces
          quam medicinae corporales 
          sed medicinae sunt causae per se sanitatis, 
          ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e613" n="Corollarium 2">
          Secundum corollarium,
          licet in veteri lege circumcisio rite 
          suscepta fuerit originalis peccati mundativa,
          tamen nec circumcisio 
          nec alia legis observantia fuit realiter et
          effective gratiae causativa. 
          Prima patet 
          quia illo tempore fuit circumcisio medicina
          contra originalem maculam. 
          Secunda pars probatur 
          quia tunc inter circumcisionem et
          baptismum non esset differentia, 
          quod est falsum, 
          immo baptismus non esset perfectior circumcisione.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e641">
          Confirmatur per 
          <ref>
            <title>glossam</title>
          </ref>
          quae habetur 
          <ref xml:id="pg-b4q1-Rd1e648">
            <title>Ad Romanos</title> 4
          </ref>, 
          ubi dicitur quod, 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b4q1-Qd1e653">
              <!--seems to be a quote; can't find in gloss; did find in Francisco de Ovando's book 4, but attributed to Lomard -->
              in circumcisione remittebantur peccata tantum sed gratia non dabatur
            </quote>
          </cit>, 
          tamen quia 
          <name>Thomas de Argentina</name> tenet oppositum secundae partis corollarii 
          respondet ad has rationes 
          et primo dicit quod baptismus dignior est circumcisione 
          quia amplior gratia confertur in 
          baptismo quam in circumcisione 
          et ideo illa sacramenta differunt. 
          Ad <ref xml:id="pg-b4q1-Rd1e672">
            <title>glossam</title> 
            allegatam
          </ref>,
          dicit quod loquitur 
          de gratia superabundanti, 
          prout ex virtute mortis 
          apparuit iamiam caeli. 
          Sed illa responsio non valet 
          quia secundum omnes sacramenta legis
          novae differunt specie a sacramentis antiquae 
          modo maius et minus non variant
          speciem secundum gradum 
          ergo non differunt penes maiorem 
          collationem vel minorem, 
          ut dicit.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e698">
          Item, 
          nec secundum dictum suum valet, 
          unde illa 
          <ref xml:id="pg-b4q1-Rd1e702">
            <title>Glossa</title> 
            post verba illa allegata
          </ref> 
          dicit per circumcisionem tantum peccatum remittebatur 
          sed nec gratia ad bene operandum 
          per eam <unclear>praemiabatur</unclear> 
          nec virtutes dabantur. 
          In baptismo vero omnia peccata dimittuntur 
          et gratia cooperandi confertur et virtutes
          augentur et ibi nullam gratiam ponit 
          nec mentionem facit de ea gratia superabundanti, 
          sed de gratia bene operandi.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e728" n="Corollarium 3">
          Tertium corollarium, 
          quod nec veteris
          nec novae legis salutaribus sacramentis 
          aut statutis communicata est 
          aut communicari potest per se efficacia creaturae virtutis. 
          Patet per 
          <ref xml:id="pg-b4q1-Rd1e742">
            <name>Augustinum</name> in
            <title>De verae innocentia</title>, 
            propositione 146
          </ref>, 
          dicentem,
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b4q1-Qd1e747">
              nullius rei quamvis minime nisi Deum creatorem dici 
              aut credi <unclear>licet</unclear>
            </quote>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e756">
          Item, 
          <ref>
            idem super <title>genesem</title>
          </ref>,
          dicit,
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b4q1-Qd1e764">
              angeli nullam possunt omnino creare naturam 
            </quote>
          </cit>.
          Sed videtur magis angelos
          posse creare quam ipsa sacramenta 
          seu habere vim creativam, 
          ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e770">
          Sed forte
          diceretur quod illa intelliguntur 
          de potentia ordinata 
          et secundum legem
          et cursum naturae communem, 
          sed revera  
          hoc non valet 
          nec sufficit 
          quia ibidem dicit <name>Augustinus</name> 
          quod creare aliquam naturam 
          tam nullus angelus 
          quam nec se ipsum creare
          posset sed per nullam potentiam posset fieri 
          quod angelus crearet se ipsum ergo nec
          potest aliud a se creare, 
          et per consequens 
          nec natura inferior angelo creare poterit,
          <pb ed="#L" n="221-v"/>
          hic tamen intelligo per creare 
          non solum aliquid de nihilo facere 
          sed etiam aliquid independenter
          ex nihilo producere. 
          Item patet 
          per <name>Athanasium</name> libro 
          quem fecit contra <unclear>Arrium</unclear>, 
          ubi dicit creaturam creatricem esse 
          non posse nulli omnino aestimo
          esse dubium,
          nota tamen quod corollarium intelligitur 
          de natura unita non
          <unclear>ypostaticae</unclear> alicui supposito divino 
          quia homo est creator caeli et terrae, 
          licet non sit concedendum 
          quod ille sit creatura 
          nisi secundum humanitatem.
        </p>
        </div>
        <div>
          <head>Conclusio 3</head>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e850">
          Tertia conclusio, quod Deus non solum per virtutem increatam 
          spirituali influentia sacramentis assistit 
          sed etiam per virtutem creatam 
          quam ipsis confert seu infudit. 
          Prima pars non est dubia
          et communiter a doctoribus ponitur.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e871">
          Tamen pro intellectu conclusionis, 
          notandum quod generalis Dei influentia est 
          quando Deus concurrit cum rebus ad explendas earum operationes
          secundum formas ipsis inditas naturales, 
          spiritualis vero quando concurrit
          cum eis ad operationes ad quas 
          non habent inclinationem naturalem, 
          sicut quod subito ex ligno fiat animal vivum est in proposito, 
          nam Deus concurrit cum rebus naturalibus, 
          puta tamen aliqua et verbo vel oleo 
          ad productionem effectus supernaturalis
          in anima nostra, 
          et ideo ibi est influentia spiritualis et supernaturalis, 
          sed ultra hoc sacramenta habent aliquam virtutem spiritualem 
          dum actu suscipiuntur per quam in animam
          agunt aliquid dispositive 
          quod probatur 
          quia semper instrumentum in actione recipit aliquam virtutem
          proportionatam agenti 
          et subiecto in quod agit 
          sed sacramenta sunt instrumenta Dei
          agentis in animam, ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e913">
          Secundo, 
          sic ignis infernalis immediate agit in animam
          damnatam ipsam supernaturaliter puniendo 
          ergo etiam sacramentum potest aliquid in anima
          ad praeparationem gratiae agendo. 
          Antecedens patet ex fide, 
          sed consequentia probatur 
          quia non plus patet ignis ille ex <unclear>inscientia</unclear> Dei 
          <unclear>punientum</unclear> quam possint sacramenta 
          ex bonitate Dei miserentis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e943">
          Tertio, 
          sacramenta habent virtutem et efficaciam ex Christi passione, 
          sed illa virtus non est corporea 
          quia nec forma nec materia nec accidentia
          aliqua nec aliquid talium ergo est virtus spiritualis. 
          Consequentia patet per sufficientem divisionem,
          et antecedens patet per 
          <ref xml:id="pg-b4q1-Rd1e960">
            Glossam ad Romanos 5
          </ref>, 
          ubi dicitur quod,
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b4q1-Qd1e963">
              sacramenta novae legis 
              fluxerunt ex latere Christi patientis in cruce
            </quote>
            <!-- see 
              http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber60.xml&chapitre=60_5
              "sic ex illius latere profluxerunt"
              -->
          </cit>,
          et non quo ad aliquod esse corporale,
          ergo quo ad esse spirituale, 
          quod est propositum.
          
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e971">
          Pro ista parte sunt auctoritates <name>Augustini</name> dicentis 
          quod tanta est bis aliquem in baptismo 
          quod corpus tangat et animam
          abluat sed illa ablutio animae 
          non potest esse nisi spiritualis ergo. 
          Item, 
          <ref xml:id="pg-b4q1-Rd1e991">
            <name>Beda</name> 
            in quadam omelia
          </ref> 
          dicit quod Christus 
          cum tactu suae <unclear>mundissime</unclear> 
          carnis vim regenarativam contulit aquis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1006" n="Corollarium 1">
          Primum corollarium, 
          quod non ex materia promissione
          Deus solus operatur in anima habitum gratiae 
          quod animae iustificatione. 
          Patet quod 
          quia propter reverentiam et efficaciam sacramentorum legis 
          ponitur in ipsis quaedam virtus activa
          spiritualis <unclear>qua</unclear> possunt attingere substantiam animae, 
          nam homo per baptismum supernaturaliter regeneratur 
          sed illa regeneratio attingit substantiam animae, 
          ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1036">
          Ad praedictorum confirmationem, 
          facit quod <ref>dictum fuit circa principium 2i</ref> 
          quod posset Deus conferre cuilibet secondo agenti virtutem productivam 
          cuiuslibet producibilis ad <unclear>dextra</unclear> alterius a se, 
          nec tamen sequitur
          <pb ed="#L" n="222-r"/>
          quod si deus cum homine produceret angelum 
          quod homo esset creator angeli 
          sed bene esset concreator seu conproductor.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1066" n="Corollarium 2">
          Secundum corollarium, 
          quod sicut anima vel voluntas 
          humana habet virtutem imperativam motus 
          seu motivam manus aut pedis 
          sic Deus posset homini conferre 
          huiusmodi virtutem motivam respectu ecclesiae
          <name>beate virginis</name> seu palatii regis. 
          Patet corollarium ex descriptione divinae
          influentiae specialis 
          posita in declaratione conclusionis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1082">
          Tertium corollarium, 
          ad integrandum aliquod unum sacramentum 
          concurrunt virtutes diversarum rationum. 
          Patet quia ministri verba et elementum, 
          sed eadem virtus non potest esse in illis omnibus 
          aliter idem accidens esset in diversis substantiis simul, 
          sed quod illae virtutes sint diversarum rationum.
          Patet quia receptiva sunt diversarum rationum, 
          ergo. 
          Antecedens patet, 
          et consequentia tenet 
          quia intelligibile receptivum virtutis 
          recipit intellectualiter et corporale non conclusio, 
          ex dictis, 
          sequitur affirmativa pars tituli.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1106">
          Contra primam partem primae conclusionis 
          probatur quod non fuit decens tempore gratiae deum sacramenta instituere 
          quia tempore libertatis et vitae spiritualis
          homo liber non debuit subici virtuti 
          et rebus corporeis sed obligari
          ad suscipiendum sacramenta 
          quae sunt signa corporalia est servitus et subiectio
          rerum corporalium seu sensibilium, 
          ergo maior est apostoli 
          <cit>
            <quote source="http://scta.info/resource/rom6_14@6-13">
              non estis servi sub lege sed sicut liberi sub gratia
            </quote>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1134">
          Secundo, 
          quia pluralitas non est ponenda 
          sine necessitate sed Deus 
          cum <unclear>patientoribus</unclear> remediis 
          potuit remedium homini ad libere, 
          ergo dato quod tunc fuerit congruum Deum instituere sacramenta, 
          non tamen tot quot de facto sunt instituta.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1158">
          Tertio, 
          nulla sunt sacramenta quin de facto a Christo fuerint instituta 
          sed confirmatio et extrema unctio, 
          immo et matrimonium non leguntur a Christo instituta, 
          ergo illa non sunt sacramenta.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1175">
          Quarto, 
          sacramenta sunt hominibus causa idolatrandi et occasio, 
          ergo in nulla lege debuerunt institui. 
          Tenet consequentia 
          quia occasio talis semper est fugienda et cavenda, 
          et antecedens probatur per hoc 
          quod spiritualis gratia dicit 
          et dicitur conferri et contineri
          sub illis corporalibus sacramentis 
          posset aliquis credere 
          quod in rebus corporalibus
          sit aliquid deitatis et talia signa 
          seu sacramenta essent,
          ut deitas adoranda 
          igitur.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1195">
          Quinto, 
          contra secundam partem <unclear>arguitur</unclear> 
          quia quocumque statu hoc indiget
          gratia pro eodem statu indiget 
          aut indiguit sacramentis 
          sed in statu innocentiae
          homo indiguit gratia 
          ergo et sacramentis. 
          Maior patet quia gratia confertur
          homini per ipsa sacramenta. 
          Minor patet 
          quia non obstante <name>Adae</name> innocentia, 
          numquam tamen fuisset consecutus beatitudinem sine gratia.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1219">
          Ad primam, ubi tangitur et inquiritur
          de rationabilitate institutionis sacramentorum,
          advertendum quod status gratiae
          est quasi medius inter statum veteris legis 
          qui fuit status servitutis
          perfectae et corporalitatis 
          et inter statum gloriae qui erit <unclear>perfectae</unclear> libertatis et spiritualitatis 
          et ideo ille status participat naturam extremorum 
          quia ergo homo in statu <sic>statu</sic> culpae Deum offenderat creatura fruendo 
          et ipsam Deo proponendo rationabile fuit 
          ut nunc propter Deum creaturae se humiliter subiciendo Deum placarent 
          et quia homo est coniunctus corpori sensibili ut disceret
          <pb ed="#L" n="222-v"/>
          sensibilia referre in deum 
          et eis debitae uti 
          et non frui nec finem in eis constituere
          sed per ea in superiora duci et ordinari, 
          ideo debuit sic per sensibilia
          ad invisibilia manu duci, 
          et sic patet ad rationem 
          quia ut in maiori tangitur in statu praesentis vitae 
          non est perfecta libertas 
          nec etiam ut tangitur
          in minori obligari ad suscipienda sacramenta est servitus rerum sensibilium
          sed potius servitus Dei cui servite regnare est 
          nec ea devotae suscipe est proprie subici eis 
          sed Deo ideo non concludit ratio 
          quia minor est falsa.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1273">
          Ad
          <note type="marginal-note" place="margin-left">sufficientiam sacramentorum nota bene</note>
          secundum, 
          ubi quaeritur de sufficientia sacramentorum, 
          dicitur quod sufficientia congruitatis quo ad
          numerum septenarium potest multipliciter sumi
          tam ex parte morborum contra quos sacramenta sunt medicinalia 
          quia etiam sunt septem morbi speciales et capitales
          quam ex parte remediorum adhibitorum personis
          privatis et communitati. 
          Unde 
          <cit>
            <ref>
              <name>Magister Petrus de Pallude</name>
            </ref>
          </cit> 
          ponit unum bonum modum 
          qui sumitur per comparationem et considerationem necessario
          requisitorum ad bene esse cuiuslibet legis vel sectae, 
          nam secundum 
          <cit>
            <ref>
              <name>Philosophum</name> 
              in 
              <title>Ethicis</title>
            </ref>
          </cit> 
          latera <unclear>etiam</unclear> cultus deorum est quasi naturae legis 
          et ideo oportet ponere 
          aliquid esse quod offeramus et adoremus in nostra lege 
          et hoc est sacramentum eucharistiae.
          Secundo 
          quia propter reverentiam huius 
          oportet ministros ad hoc esse certos
          et consecratos et hoc est ordinis sacramentum ad hoc institutum. 
          Tertio 
          quia oportet huius legis homines per aliquid significari et distingui a non talibus, 
          sic pro hoc est sacramentum baptismatis. 
          Quarto 
          quia oportet pugnantes pro lege confortari potissime 
          si sint in loco periculi 
          et sic est sacramentum confirmationis ubi spiritus
          sanctus datur ad robur 
          et hoc maxime fuit necessariam tempore persecutionum
          in primitiva ecclesia.
          Quinto 
          quia oportet in qualibet lege fieri propagationem et
          crementum per homines illius legis 
          qui magis invicem sibi invicem sunt fideles 
          ideo est sacramentum matrimonii.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1344">
          Sexto 
          quia in qualibet lege debet
          esse via reconsiliandi reos, 
          ideo statutum est sacramentum <unclear>poenitentiae</unclear>. 
          
          Septimo, 
          est aliquod spirituale in lege nostra 
          per quaedam ecclesia militans ordinatur ad triumphantem 
          in qua ituri sumus et intraturi sunt legis zelatores,
          et ideo indigent salubri conducto quaedam fit per extrema unitionem, 
          et sic habemus a  sacramenta 
          quae nec deficiunt nec superabundant, 
          et per hoc patet
          ad secundam rationem.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1389">
          Ad tertiam, 
          dicunt quidam quod Christus solum instituit sacramenta
          digniora et principiora scilicet baptismi 
          eucharistiae et ordinis 
          quae sunt necessitatis et forte sacramentum poenitentiae, 
          alia vero sacramenta apostolis constitui commisit, 
          sed tamen convenientius et melius dicitur 
          quid omnia constituit in propria persona 
          vel similiter et absolute vel aliquo modo approbative, 
          sed promulgationem ipsorum commisit apostolis et ecclesiae 
          et ostendit hoc <name>magister</name> de quolibet sigillati.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1429">
          Ad quartam, 
          negatur antecedens, 
          et ad probationem dicitur 
          quid licet per sacramenta conferatur 
          gratia tamen non debet aestimari 
          quod in eis aliquid sit deitatis essentialiter 
          vel
          <pb ed="#L" n="223-r"/>
          quod sint Deus quia deitas non est gratia seu accidens, 
          ideo non datur materia nec occasio idolatrandi, 
          sed Deum orandi 
          qui per suam <unclear>misericordiam</unclear> mediantibus
          sacramentis dedit hominibus gratiam, 
          et sic non est ibi materia 
          idolatrandi data, 
          licet posset esse accepta per malos.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1465">
          Ad quintam, 
          dicitur quod, 
          licet si homo mansisset in statu innocentiae indignisset habitu gratiae
          prout gratia virtus dicitur, 
          non tamen indignisset gratia sacramentali 
          quia ut sic dicitur medicina contra peccatorum vulnera.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1497">
          Item, 
          circa istam materiam notandum est
          quod ut communiter dicitur omnia sacramenta legis novae suas efficacias superserunt 
          ex Christi passione ut ostendit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b4q1-Rd1e1512">
              <name>Augustinus</name>, 
              III <title>De civitate Dei</title>, 
              capitulo 16
            </ref>
          </cit> 
          et 
          <cit>
            <ref>
              libro II,
              capitulo primo
            </ref>
          </cit> 
          insignum huius omnia sacramenta praedicta in eius passione
          aliquo modo apparuerunt  nam baptismus in aliqua lateris vel ex latere
          <unclear>confirmatio</unclear> in spiritu et sanguine  
          eucharistia in toto corpore 
          seu in tota persona 
          quae fuit Deo hostia vera, 
          poenitentia vero in confirmatione 
          et prima latronis pendentis mixta summum sacerdotum Christum ordo 
          quia tunc exercuit excellentissimum actum sacerdotii  matrimonium 
          quia ecclesiam sibi sponsam confirmavit et acceptavit  
          unctio in corporis eius unctione vel potius in linitione sanguinis 
          ex corpore mortuo emanentis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1560">
          Item, 
          posset notari qui unum sacramentum potest dici alio 
          dignius diversimode, 
          uno modo ex effectus quantitate et sic baptismus excellit
          quia tollit culpam, 
          secundo modo conferentis dignitate, 
          et sic <unclear>confirmatio</unclear> 
          quia confertur ab episcopis, 
          tertio modo rei nobilitate sic est eucharistia 
          quia continet Christum. 
          Quarto modo significatione sic est matrimonium 
          quia significat unionem christi et ecclesiae et naturarum in Christo,
          quinto ratione dignitatis recepte 
          sic est ordo quia ordinatus
          ad digniorem gradum in ecclesia reponitur, 
          unde versus manet 
          vel maior in effectu corus in esse  
          coniugium <unclear>signo</unclear> maiori chrisma ministro.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1627">
          Item, 
          posset notari 
          quid inter sacramenta duo sunt volentis,
          scilicet ordo et coniugum reliqua 
          quandoque sunt necessitatis 
          vel in facto 
          vel in voto,
          licet non simpliciter et absolute 
          sed diversimode et secundum Dei legem ordinatam.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1636">
          Contra secundam conclusionem, 
          arguitur primo sic 
          vel sacramenta essent 
          tam sine qua non gratiae
          vel alio modo proprie, 
          primum non debet duci, 
          ut infra dictum est, 
          nec secundum 
          quia tunc gratia haberent causam creativam naturaliter 
          et necessario agentem 
          et sic gratia non esset gratia 
          nec adeo dependens immediate. 
          Et si dicatur quod sacramenta
          non attingunt productionem gratiae immediate sed disponunt, 
          contra quia, 
          si sic, 
          adhuc sequitur quod <unclear>corporalem</unclear> agent in spiritum. 
          Consequentia patet 
          quia <unclear>dispositurae</unclear> est agere, 
          sed patet falsitas 
          tum quia agens debet esse praestantius passo
          tum quia corpus non patet agere 
          nisi per contactum corpus, 
          autem non potest tangere spiritum 
          quia tactus est applicatio extremorum secundum situm.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1674">
          Secundo, 
          quia si 
          <pb ed="#L" n="223-v"/>
          sacramentum ageret vel libere vel naturaliter 
          non secundum 
          quia tunc omnibus aequaliter ageret, 
          quod est falsum 
          quia unus plus alius minus recipit 
          de gratia in susceptione sacramentorum, 
          nec primum cum non habeat voluntatem 
          nec intellectum 
          quia est signum corporeum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1695">
          Tertio, 
          illa dispositio animae inducta per sacramentum vel 
          educitur de potentia 
          <app>
            <lem n="potentia"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">materiae</del>
            </rdg>
          </app>
          animae vel non. 
          si non, 
          sequitur quod illa creatur, 
          et sic virtus creativa de facto communicatur creaturae. 
          si sic, 
          vel educitur de potentia
          animae <unclear>obedientiali</unclear> 
          vel naturali. 
          Si secundum cum cuilibet potentiae passivae 
          <app>
            <lem n="passivae"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">con</del>
            </rdg>
          </app>
          naturali 
          <unclear>correspondeat</unclear> activa naturalis, 
          sequitur quod agens naturale posset talem animam disponere
          quod esset causa gratiae totalis. 
          Si primum, cum omnia talia a Deo solo creentur, 
          sequitur ut prius quod creatura erit instrumentum creationis, 
          et sic sequitur quod Deus mediante 
          creatura posset create animam rationalem et angelos. 
          Patet consequentia 
          quia etiam ad hoc anima est in potentia obedentiali.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1734">
          Quarto, 
          talis dispositio per sacramentum inducta
          vel est necessitatis ad gratiam vel non. 
          Si primum, 
          hoc est falsum quia omnis 
          suscipientes sacramentum reciperent gratiam 
          tunc etiam quia deus necessaretur per
          sacramentum ad dandum homini gratiam, 
          quod est falsum. 
          Nec secundum 
          quia tunc foret per accidens an gratia conferetur 
          per sacramentum 
          et sic sacramentum 
          <app>
            <lem>non</lem>
            <rdg wit="#L" type="correction-addition">
              <add place="above-line">non</add>
            </rdg>
          </app> 
          posset dici causa
          gratiae plus 
          quam alterius rei.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1756">
          Quinto,
          nulla creatura potest creare aut esse
          instrumentum Dei seu divinae creationis 
          sed gratia <sic>gratia</sic> non producitur 
          nisi per creationem, 
          ergo nullum sacramentum potest dispositive gratiam causare.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1771">
          Contra primam partem secundi corollarii eius, 
          arguitur quia <name>Iohannes Baptista</name> 
          non videtur fuisse mundatus 
          ab originali ex vi illius circumcisionis, 
          et tamen fuit ante Christum et tempore circumcisionis, 
          ergo. Maior patet 
          <ref>Matthaeus 4o</ref>, 
          ubi dicit <name>Iohannes</name> Christo,
          <quote source="http://scta.info/resource/mt3_14@6-10">
            ego debeo a te baptizari
          </quote>, 
          glossa, id est, 
          <quote>a peccato originali mundari</quote>, 
          ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1800">
          Contra secundam partem eiusdem, 
          quia a quocumque Deus tollit culpam eidem confert gratiam, 
          sed debite suscipientes circumcisionem mundabantur a culpa, 
          ergo eis conferebatur gratia.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1818">
          Contra tertium corollarium, 
          arguitur quia de facto agens naturale de speciebus
          panis et vini potest in eucharistia producere 
          formam verminis substantialem 
          sed illa non educitur de potentia materiae 
          cum ibi nulla sit materia nisi corporis Christi, 
          igitur illa forma creatur.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1836">
          Secundo, 
          anima rationalis potest fieri 
          a puro homine et
          non potest fieri 
          nisi per creationem 
          quia non est educibilis de potentia materiae, 
          igitur.
          Maior patet 
          quia nisi sic, 
          sequitur quod Deus 
          <app>
            <lem n="Deus"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">non</del>
            </rdg>
          </app> 
          posset eam 
          <app>
            <lem>nos</lem>
            <rdg wit="#L" type="correction-addition">
              <add place="above-line">nos</add>
            </rdg>
          </app> 
          creare quando homo generat
          non impediendo naturalem actionem hominis in generando, 
          ponatur igitur quod sic fiat 
          tunc sequitur quod hoc naturaliter generaret 
          animal brutum et alterius speciei,
          sed consequens istud est falsum. 
          Et probatur consequentia 
          quia cum semen hominis habeat tantam 
          vim generativam quantam habeat semen alterius animalis 
          sequitur quod hoc generabit
          aliquod animal et non rationale ergo brutum. 
          Item, sequitur aliter quod species 
          hominis non esset pars essentialis universi 
          nisi homo posset generare naturaliter
          hominem cum influentia generali 
          quia esset naturalis corporalis nec posset <unclear>perpetuari</unclear>
          <pb ed="#L" n="224-r"/>
          a se cum generali influentia 
          sed illa sunt falsa, 
          ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1885">
          Ad primam, 
          dicitur quod <unclear>sic</unclear> causa secundo modo 
          et cum infertur, 
          ergo gratia habet causam necessario agentem creatam
          conceditur dispositive, 
          scilicet animam disponendo ad gratiam 
          et negatur ulterior consequentia,
          ergo gratia non immediate dependet a Deo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1909">
          Item, 
          cum infertur ultra
          ergo corporalem agit in spiritum conceditur 
          quia phantasmata naturaliter agunt in intellectum, 
          licet in virtute intellectus agentis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1924">
          Item, 
          ignis inferni imprimit 
          aliquam dispositionem in spiritu damnato.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1937">
          Item, 
          posset dici
          ut supra quod corpus non agit in spiritum rem corporalem, 
          sed spiritualem, 
          sicut obiectum materiale causat naturaliter principaliter, 
          tamen cognitionem sui in intellectu nostro. 
          Et cum infertur, 
          ergo gratia non esset 
          cum haberet causam creatam, etc.
          negatur consequentia 
          quia totum est gratuitum 
          quod Deus sacramentis confert et
          in ipsis operatur. 
          Patet ergo quod corpus agit in spiritum 
          non propria virtute
          sed ut instrumentum superioris virtutis, 
          sicut dictum est de igne inferni. 
          Et cum dicitur 
          quod agens debet esse praestantius passo conceditur
          quo ad formam quam debet conferre passo, 
          non autem quo ad praestantiam
          aut nobilitatem naturae et dignitatis specifice 
          quia tunc ignis numquam 
          posset comburere vaccam 
          nec leo occidere hominem in ideo licet sacramenta
          in esse naturae et entitatis non sunt perfectiora 
          quam sit anima vel gratia
          quia tamen virtus dei operatur in sacramento 
          et per sacramentum huiusmodi sacramentum habet
          aliquam praestantiam activitatis respectu animae vel gratiae, 
          secundo posset dici quod 
          illa auctoritas intelligitur 
          de agente principali 
          et in virtute propria agenti
          non de instrumentali, 
          sic est in proposito.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e1997">
          Ad aliud, 
          cum arguitur de contactu dicitur 
          quod quia talis actio est aliquo modo 
          spiritualis ideo ibi non oportet
          quod sit contactus corporeus et situalis seu quantitativus 
          sed spiritualis et virtualis, 
          sicut quando angelus aliquod movet corpus.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2021">
          Ad secundum principale
          posset dici quod utroque modo agit sacramentum 
          quia naturaliter agit quantum est ex se, 
          et actione libera non sua sed inquantum est ex motione agentis
          superioris et principalis, 
          scilicet Dei et ministri applicantis seu subiecti recipientis
          ideo non oportet quod aequaliter agat in omnibus 
          quia non invenit subiectum ubique aequaliter dispositum 
          nec aequaliter movetur a principali agente,
          scilicet Deo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2047">
          Ad tertium, 
          dicitur quod in sacramentis imprimentibus caracterem 
          illa disposito patet dici caracter. 
          In aliis autem quae non imprimunt 
          dicitur ornatus animae, 
          licet non habeamus nomen proprium ipsius expressivum
          quia spiritualia non sunt nobis <unclear>intellectu</unclear> 
          cum nota et cum talia a solo Deo creentur, 
          dicitur quod duplex est potentia obedientalis, 
          quaedam sola obedientalis
          susceptionis quaedam vero eductionis modo anima non habet nisi obedientalem
          <pb ed="#L" n="224-v"/>
          potentiam susceptionis respectu gratiae, 
          gratia vero habet obedientalem potentiam eductionis
          respectu talis ornatus seu dispositionis, 
          ideo bene per causam secundam in virtute
          dei agentem potest produci, 
          sed non sequitur quod anima posset creare animam vel 
          angelum sed forte posset cum producere cum Deo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2100">
          Ad quartam potest dici quod
          supposita sic dei lege et ordinatione est necessaris 
          sed talis necessaris est
          ex fine vel supposito vel conditionata non absoluta
          nec sequitur deum esse
          similiter necessitatum ad infundendum gratiam.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2118">
          Ad <sic>4m</sic> dicitur quod aliqua creantur 
          quae nullo modo praesupponunt subiectum, 
          quaedam vero quae prae supponunt 
          nec esse possunt sine subiecto, 
          modo ad propositionem maior est vera de creatis, 
          primo modo non de secundo modo. 
          Secundo,
          posset maior similiter negari.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2143">
          Ad illud 
          contra corollarium de 
          <name>
            <app>
              <lem>Iohanne</lem>
              <rdg wit="#L" type="correction-substitution">
                <subst>
                  <del>Iohannes</del>
                  <add>Iohanne</add>
                </subst>
              </rdg>
            </app> 
            Baptista
          </name>, 
          conceditur antecedens, 
          et negatur consequentia 
          quia in utero matris fuit mundatus ab originali
          et sanctificatus per gratiam luce 
          primo ideo non fuit similem de ipso et de aliis.
          Sed contra 
          quia <name>Iohannes</name> fuit circumcisus die 8, 
          ut patet 
          <ref>Luce primo</ref>, 
          vel
          ergo non fuerat mundatus 
          vel circumcisio non erat originalis culpae medicina.
          Patet consequentia 
          quia frustra daretur illis medicina 
          qui nullam
          habent infirmitatem nec haberent 
          nec unquam habituri essent quia illa culpa
          non redit <unclear>inrecidivante</unclear>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2168">
          Ad hoc, 
          potest dici quod sicut in lege evangelica,
          licet per baptismum tollatur originale, 
          tamen 
          si aliquis sanctificatus ex utero, 
          nasceretur sine peccato nihilominus deberet baptizari 
          ad satisfaciendum legi et praeceptis ecclesiasticae, 
          sic licet circumcisio mundaret ab originali peccato eum 
          quem invenit infectum in lege veteri, 
          si tamen aliqui fuerunt primus mundati ex utero 
          sanctificati 
          sicut <name>Ieremias</name>, <name>Iohannes</name>, etc., 
          nihilominus tamen debebant circumcidi
          et non legi deformari hac eum 
          de causa Christus circumcisus fuisse dicitur 
          quia non venerat legem solvere sed adimplere.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2211">
          Ad glossam quae inducitur 
          super illo 
          <quote source="http://scta.info/resource/mt3_14@6-10">ego debeo a te baptizari</quote>, 
          id est, 
          <quote>a peccato originali mundari</quote>, 
          dicitur hic 
          quod ante mortem Christi 
          quilibet homo quantumcumque mundatus esset, 
          tamen tenebatur rebus pro solutionem debiti 
          quod Christus soluit per suam passionem 
          et ideo a tali obligatione debuit <name>Iohannes</name> 
          adhuc mundari et solui a Christo 
          et hoc intendit illa glossa.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2239">
          Ad aliam contra 
          secundam partem eiusdem corollarii, 
          conceditur assumptum stante dei ordinatione etiam
          stante tempore veteris legis et novae, 
          tamen dicitur quod gratia, 
          conferebatur quae
          suscipientibus rite suscipientibus circumcisionem non fuit a circumcisione
          nec dependebat ab ea realiter causaliter et effective. 
          Unde, 
          licet daretur gratia circumcisis 
          hoc solum fuit ratione operis operantis
          per modum meriti non ratione operis operati 
          per modum sacramenti sicut fit in baptismo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2277">
          Ad primum contra tertium corollarium, 
          dicitur uno modo declinando 
          antecedens quia, 
          si 
          <pb ed="#L" n="225-r"/>
          forma vermis vel alia inducitur 
          Deus ibi creat materiam vel recreat 
          de qua educitur et vermis producitur.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2295">
          Secundo, 
          potest dici quod
          quidquid fit ibi illud fit miraculose 
          ac si hostia non est consecrata 
          et sic quandoque congelantur 
          ibi species vini, etc.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2308">
          Tertio, 
          posset negari consequentia 
          quia dato quod agens creatum produceret aliquid ex non aliquo, 
          tamen non crearet quia non independenter agent 
          nec esset principale agens
          sed cum producens cum Deo, 
          ut fuit visum in secundo
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2331">
          Ad secundam, 
          negatur antecedens. 
          Ad propositionem de anima rationali, 
          dicitur sequendo viam praetactam 
          quod purus homo potest
          esse partialis comproductor animae, 
          non tamen creator ipsius. 
          Secundo, 
          dicitur quidquid sit
          possibile feri per potentiam divinam absolutam, 
          tamen de facto anima creatur
          et producitur a solo Deo. 
          Et cum dicitur, 
          quod homo vim generativam etc.,
          dicitur hic quod homo, 
          licet potentiam habeat generativam perfectiorem 
          quo ad dispositionem materiae quam animalia cetera, 
          tamen non quo ad inductionem forem 
          quae est anima rationalis 
          quia Deus sic ordinavit  
          propter melius ut homo haberet animam
          nobiliorem a primo principio naturae 
          et anima alia superflueret in homine
          cum pro intellectivam creatam homines 
          possit sufficienter omnes oppositiones
          vitales perficere.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2384">
          Ad aliud, 
          dicitur quod ratio nihil concludit 
          nisi quod species humana non ita sufficienter 
          ex se est spes essentialis universi aeterna
          sicut species ceterae ubi simile producit 
          quo ad formam 
          et hoc deus voluit propter melius.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2395">
          Contra tertiam conclusionem, 
          probatur quod Deus non confert
          sacramentis aliquam virtutem spiritualem creatam 
          quia vel talis esset permanens
          vel successiva non primum 
          quia tunc super esset in subiecto stante constantia 
          subiecti et ageret in quemlibet indifferenter, 
          quae sunt falsa nec secundum 
          quia tunc esset 
          in praedicamento qualitatis, 
          sed hoc est falsum 
          quia tunc in angelo, 
          sicut non potest
          esse albedo vel alia qualitas corporalis 
          sic econtra virtus spiritualis
          seu qualitas non potest esse in aliquo corpore.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2416">
          Secundo, 
          si aliqua virtus spiritualis
          esset in verbis <unclear>sacramentalibus</unclear> 
          vel talis esset tota in toto et tota
          in qualibet parte vel tota in toto 
          et pars in parte vel tota in una parte 
          verborum et non in alia 
          sed neutrum horum valet dici, 
          ergo. 
          Minor patet 
          quia non primum quia ex eodem sequitur 
          quod tota illa virtus esset in prima <unclear>syllaba</unclear>, 
          et sic illa prolata effectus esset productus, 
          et sic totam residuum verborum superflueret, 
          nec secundum qua tunc numquam produceretur effectus 
          quia oportet ad productionem totam effectus totam virtutem esse adunatam 
          quod non potest esse hic cum partes illae non sint simul 
          sed successive proferuntur 
          et dum una est alia non est nec potest dari tertium 
          quia non est maior ratio 
          quod illa virtus sit 
          <app>
            <lem>in</lem>
            <rdg wit="#L" type="correction-addition">
              <add place="above-line">in</add>
            </rdg>
          </app> 
          una parte verborum quam in alia
          <pb ed="#L" n="225-v"/>
          etiam quia tunc illa parte prolata 
          produceretur effectus 
          et sic aliae partes verborum
          vel aliae dictiones superfluerent.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2468">
          Tertio, 
          quia vel talis virtus poneretur in sacramentis 
          sequitur quod aliquo modo continent suum effectum 
          vel igitur ut causa univoca vel ut aequivoca. 
          Non primum 
          cum non sint eiusdem rationis,
          nec secundum 
          quia tunc oporteret quod res inanimata, 
          scilicet sacramentum nobiliori modo
          contineret gratiam quam anima. 
          Consequens est falsum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2485">
          Quarto, 
          contra hoc est tertia ratio principalis conclusionis 
          quia vel talis virtus esset eiusdem rationis 
          in omnibus sacramentis vel non
          sed alterius et sic
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2494">
          Ad primum, 
          dicitur quod illa virtus in aliquibus est permanens aliqualiter, 
          scilicet in sacramentis consecratis seu <unclear>consecrateris</unclear> 
          ut in sancto oleo crismate et fonte sacro 
          sed cum applicantur ad usum motio superadditur 
          secundum illam formam per divinam virtutem 
          mediete tali virtute instrumentaliter operante.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2521">
          Secundo, 
          posset dici et melius quod talis virtus habet formae 
          proprietatem successive modo quo 
          successio potest esse informis spiritualibus
          quae proprie non subiacent tempori. 
          Patet quia talis virtus est in sacramento per
          modum formae in quodam fieri vel fluxu, 
          et quando dicitur an sit qualitas corporalis, 
          et sic dicitur quod corporalis potest dici ratione subiecti 
          quia recipitur corporaliter et spiritualis ratione agentis 
          et effectus proximi in quem ordinatur,
          et cum dicitur si esset corporalis non posset disponere ad gratiam dicitur quod est
          verum si esset mire corporalis et agent propria virtute. 
          Et quando dicitur quod qualitas
          spiritualis non potest esse in corpore  
          dicitur quod formae mere corporeae
          et quantitates et qualitates activae et passive, 
          et consequentes eas non possunt esse in spiritu similiter 
          nec qualitates spirituales mere possunt esse in corpore,
          tamen cum hoc stat quod Deus potest spirituales virtutes 
          conferre corporibus modo praedicto.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2558">
          Ad secundam, 
          potest dici quod talis virtus est in ultimo verbo quod
          producit totum effectum in virtute praecedentium 
          sicut ultima gutta cavat lapidem 
          et actus ultimus generat habitum in virtute ac
          tuum praecedentium,  
          sed hoc non videtur sufficere rationi 
          quia unum verbum non disponit subjectum ad effectum alterius verbi, 
          sicut est in actibus 
          quia in sequentibus relinqueretur 
          aliqua dispositio creata a 
          <app>
            <lem n="a"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">propter</del>
            </rdg>
          </app> 
          praecedentibus
          quod non est in proposito 
          nam immediatus effectus omnium verborum est dispositio
          sed dispositionis non est dispositio, 
          ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2604">
          Ideo aliter potest dici secundo 
          quod hic virtus est tota in toto et tota in qualibet parte, 
          nec tamen completur effectus 
          nisi integrato sacramento 
          quod fit completis omnibus verbis
          sicut si anima rationalis successive 
          informaret corpus humanum
          nam cum praecise esset in capite, 
          licet ibi foret tota anima, 
          tamen ibi non esset hoc completus. 
          Item, 
          posset dici quod tota veritas
          <pb ed="#L" n="226-r"/>
          est in tota propositione 
          et non per partes. 
          Et quando dicitur, 
          cum tota medietas verborum est prolata, etc., 
          dicitur quod ratio bene concluderet 
          si illa virtus directe mensuraretur 
          tempore nunc autem sic non est, 
          sed possumus imaginari quod, 
          sicut actus angeli coexistit alicui toti tempori 
          et non 
          <app>
            <lem n="non"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">s</del>
            </rdg>
          </app> 
          participialiter sed impartibiliter
          producitur si de illo actu in medio temporis 
          cui <unclear>coexistenter</unclear> producitur
          quaereretur an aliquod esset productum eius, 
          vere posset dici quod totus actus esset
          <unclear>inproduci</unclear> actualiter, 
          et tamen nulla pars actus 
          nec totus actus esset productus
          seu in esse producto sic est etiam in proposito 
          de virtute verborum sacramentalium.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2663">
          Aliud exemplum potest esse de figura 
          quae consistit in indivisibili nam nihil eius
          est productum ante ultimum instans, 
          et tamen per totum aliquod certum tempus producitur
          sed instanti quo clauditur positio secundum se totam est producta, 
          sic aliquo modo est hic,
          licet primum exemplum sit magis ad propositionem.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2677">
          Ad tertium,
          dicitur quid sacramentum continet
          gratiam sicut instrumentalis dicitur virtualiter continere aliquem effectum inquantum
          continet dispositionem aliquam ad ipsam antecedentem, 
          non tamen continet effectum
          formaliter ac principaliter. 
          Et cum dicitur, 
          aut continet ut causa uniuoca, etc.,
          dicitur quod nec sic nec sic 
          quia talis divisio veritatem 
          habet in causis principalibus 
          non instrumentalibus.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2699">
          Sed contra posset argui 
          quia ut videtur a simili 
          sequitur quod illa divisio <unclear>causae</unclear> 
          non haberet locum in quacumque causa secunda. 
          Consequens est falsum. 
          Patet consequentia 
          quia omnis creatura est instrumentum Dei dum creatura agit, 
          sicut sacramentum quia quaelibet talis est movens motum 
          a Deo principaliter movente faciente eam movere et causare.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2717">
          Hic respondetur quod non est simile 
          quia agentia creata sunt instrumenta Dei, 
          sic tamen quod ipsa sunt agentia principalia in ratione causarum secundarum
          qui etiam agunt sensum conditionem propriae naturae et formae 
          sicut ignis calefaciendo
          vel etiam homo bonum faciendo opus.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2726">
          Alia vero sic sunt instrumenta Dei quod ut
          agant non secundum conditionem propriae naturae 
          sed praecise ut instrumenta 
          secundum virtutem eis immissam 
          et ita est in proposito bene differenter est instrumentum 
          principalis artificis discipulus et malleus,
          nam artifex inferior seu discipulus
          potest dici instrumentum principalis magistri est 
          etiam agens quod agit 
          sed malleus non est agens 
          quod agit sed instrumentum praecise quo artifex
          agit et isto modo sacramenta ecclesiastica 
          sunt instrumenta Dei in gratiae infusione. 
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2755">
          Ad quartam, 
          quae est ratio tertia in oppositum quaestionis, 
          dicitur quod licet effectus remotus
          omnium sacramentorum, 
          scilicet gratia possit esse eiusdem rationis in pluribus sacramentis,
          tamen propinquus et immediatus effectus eius non est eiusdem rationis 
          quia sicut sacramenta specifice sunt distincta 
          quantum agendus sacramentale 
          sicut et eorum virtutes
          quia quaelibet virtus est proportionata suo fini seu effectui proximo 
          et etiam est aliqualiter similis significatio exteriori 
          alias sacramenta non vere significarent quod 
          continent et econtra, 
          unde possumus imaginari quod, 
          sicut complexionem domus
          <pb ed="#L" n="226-v"/>
          et integritatem aliquam concurrunt 
          quae producuntur diversis instrumentis habentibus
          diversas figuras per quas agunt, 
          et licet figura non sit per se activa nec
          passiva tamen per eam diversimode agit agens principale. 
          Unde artifex non posset perforare 
          cum dolabro sicut cum cerebello 
          nec econverso 
          sic in proposito ad integritatem et complementum Christianae vitae 
          concurrunt diversi effectus sacramentales
          diversis instrumentis et virtutibus producti, 
          et sic dicitur quod diversa instrumenta 
          possunt concurrere ad eundem effectum remotum, 
          licet non propinquum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2816">
          Ad confirmationem,
          dicitur quod illa virtus a deo creatur et sacramentis confertur. 
          Et cum dicitur, 
          quod non videtur rationabile, etc., 
          dicitur quod talia spiritualia non mensurantur tempore proprie nisi
          per coexistentiam extrinsecam 
          ideo durante oppositione exteriori illae virtutes
          durant et transeunte transeunt. 
          Et ultima dicitur quod,
          sicut de columba apparente
          super Christum quod expleto officio rediit 
          in pristinam materiam de qua erat assumpta, 
          sic in proposito postquam transierit 
          effectus sacramentorum talis virtus cessat 
          quia frustra maneret.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2847">
          Pro ulteriori notitia sacramentorum 
          aliqua possunt notari primo quod ad integritatem sacramenti novae legis terra concurrunt, 
          scilicet materia ut elementum est 
          <app>
            <lem n="est"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">l</del>
            </rdg>
          </app> 
          operatio eius et applicatio 
          et forma certa verborum et ministri
          intentio copulans formam materiae.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2868">
          Secundo, 
          notandum quod effectus sacramentorum
          in communi est quod talia sint cuilibet 
          qualis est ille qui accedit, 
          ut patet prima conclusione 
          <unclear>dominus</unclear> declaravit, 
          ubi cavit ecclesia mors est malis vita bonis etc
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2880">
          Tertio, 
          si quaeratur an sacramenta debeant conferri peccatoribus, 
          dicitur quod non 
          si sint peccata publica 
          sed propter occulta non debet 
          quis publice negare,
          sicut nec Christus negavit 
          inde sacramentum corporis sui 
          quia hoc esset pandere secretum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2891">
          Quarto, 
          nota quod conferens et suscipiens sacramentum 
          aliquod in peccato peccat mortaliter, 
          ut patet distinctione 40 capitulo multi. 
          Item, 
          distinctione 9 
          et <unclear>licet</unclear>. 
          Item, 
          <ref>11, quaestione 3</ref> 
          audi similiter et minister sacramenti ministrans in suo ordine scienter 
          in mortali peccat, 
          sicut probat 
          <ref xml:id="pg-b4q1-Rd1e2907">
            <name>Sanctus Thomas</name>, 
            4o sententiarum, 
            distinctione 24
          </ref> 
          quia talis facit irreverentiam sacramento, 
          tamen secus esset si in necessitate levaret sacramentum
          de terra  vel baptizaret in periculo mortis 
          quod etiam laicus facere posset.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2931">
          Quinto, 
          nota quod tria sunt sacramenta iterabilia 
          non scilicet baptismus, confirmatio, et ordo
          quia in illis imprimitur caracter. 
          Patet secunda quaestione prima 
          quod quidam, 
          et 
          <cit>
            <ref>de consecratione, distinctione 5a</ref>
          </cit>
          de homine, 
          unde quia caracter est indelebilis in illis tribus in habentibus 
          etiam per mortem non debet iterari 
          etiam si quis de morte adiutam resuscitaretur, 
          non autem est sic de aliis sacramentis, 
          ut patet 32 quaestione 7 licite.
          Unde dicunt quidam quod <name>Lazarus</name> plus resuscitationem 
          non potuit licite repetere uxorem 
          nec ipsa eum sed potuissent 
          de novo contraxisse matrimonium,
          si vero fuisset sacerdos de novo non fuisset iterum ordinandus
          et licet beneficium quod habuisset vaccasset, 
          tamen de iure non potuisset illud re<pb ed="#L" n="227-r"/>petuisse.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2978">
          Et si contra hoc fiat peccatorem est 
          quia fit iniuria sacramento quasi prima
          <unclear>collatio</unclear> sacramenti non fuisset efficax 
          nec est ibi unum sacramentum 
          sic potest dici quod religiosus resuscitatus 
          a morte non tenetur ad votorum observantiam 
          quia non fuit obligatus 
          nisi usque ad mortem nec plus obligatur
          quam mulier viro in matrimonio.
        </p>
        <p xml:id="pg-b4q1-d1e2998">
          Item, 
          potest notari quod cum differentur 
          an aliquis receperit sacramentum non iterabile iterum 
          poterit tali sacramentum conferri subiectum conditione dicitur 
          quod sic nam non intellectualiter iteratum 
          quod nescitur esse factum 
          <cit>
            <ref>de consecratione, distinctione prima</ref>
          </cit>.
          Et si tunc, 
          talis non receperat prius,
          nunc vero recipit 
          quia conditio extat, 
          sed si primus receperat nihil efficitur, 
          nec tamen peccat 
          quia conditio non extat. 
          Item, 
          nota de excellentia et dignitate 
          sacramentorum inter se 
          ut primus, etc.
        </p>
      </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>