<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-b4q1-d1e2331/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="pg-b4q1-d1e2331">
          Ad secundam, 
          negatur antecedens. 
          Ad propositionem de anima rationali, 
          dicitur sequendo viam praetactam 
          quod purus homo potest
          esse partialis comproductor animae, 
          non tamen creator ipsius. 
          Secundo, 
          dicitur quidquid sit
          possibile feri per potentiam divinam absolutam, 
          tamen de facto anima creatur
          et producitur a solo Deo. 
          Et cum dicitur, 
          quod homo vim generativam etc.,
          dicitur hic quod homo, 
          licet potentiam habeat generativam perfectiorem 
          quo ad dispositionem materiae quam animalia cetera, 
          tamen non quo ad inductionem forem 
          quae est anima rationalis 
          quia Deus sic ordinavit  
          propter melius ut homo haberet animam
          nobiliorem a primo principio naturae 
          et anima alia superflueret in homine
          cum pro intellectivam creatam homines 
          possit sufficienter omnes oppositiones
          vitales perficere.
        </p>
        </body>
    </text>
</TEI>