<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-b3q3/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="pg-b3q3">
        <head xml:id="pg-b3q3-Hd1e95">Liber 3, Quaestio 3</head>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e98">
          Utrum, 
          sicut tenetur animam Christi in primo 
          instanti sui esse meruisse, 
          sic tenendum sit ipsam in eodem instanti omnia cognovisse.
        </p>
        <div xml:id="pg-b3q3-Dd1e94" type="rationes-principales">
          <head xml:id="pg-b3q3-Hd1e96">Rationes principales</head>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e107">
          Quod non 
          quia in primo instanti non meruit. 
          Probatur primo sic,
          quia, 
          si sic, 
          aut actus eius fruitivus 
          et actus meritorius fuisset idem 
          aut diversi, 
          sed nullum potest dici, 
          ergo. 
          Secundo, 
          quia talis anima in primo instanti 
          non habuit libertatem, 
          ergo nec merendi potestatem consequentia bona. 
          Antecedens patet 
          quia, si sic, 
          potuisset peccasse, 
          ergo.
          Tertio, 
          quia nulla virtus finita 
          potest rem divisibile 
          in instanti producere, 
          ergo nec actum meritorium.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e128">
          Secundo, 
          principaliter 
          quia si Christi anima meruisset 
          aliquid hoc maxime 
          fuisset nostram liberationem a peccato et diabolo, 
          sed hoc est falsum, 
          quod patet primo 
          quia multi homines de facto vexantur a daemonibus, 
          sicut patet de obcessis.
          <pb ed="#L" n="206-v"/>
          Tum secundo 
          quia non sumus per Christum liberati a poena peccati, 
          ergo nec a peccato. 
          Tum 3o quia 
          frustra poneretur baptismus et caritas, 
          quod est falsum. 
          Patet consequentia quia si Christus 
          sufficienter liberavit baptismus 
          et caritas ad remissionem peccatorum 
          non requiruntur.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e153">
          Tertio principaliter, 
          si anima Christi omnia videret, 
          aut comprehensive aut non. 
          Non primum 
          quia tunc ita perfecte videret 
          sicut Deus. 
          Si non, 
          hoc est contra 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e159">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e110">Hugonem</name>,
            libro 
            <title>de sapientia animae Christi</title>
          </ref>
          et 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e166" target="http://scta.info/resource/hsvhsv-g28210-d1e3249@2319-2320"><!-- imprecise container target -->
            libro II <title>De sacramentis</title>, 
            parte prima, 
            capitulo 8
          </ref> 
          quidquid habet Deus per naturam totum <unclear>communicativum</unclear> 
          est Christo per gratiam, 
          ergo cognitio comprehensiva 
          est sibi communicata vel non cognoscit omnia. 
          Confirmatur quia Christus legitur admiratus 
          fuisse 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e182">
              <title>Matthaeus</title> 8
            </ref>
          </cit>,
          sed omnis admiratio procedit ex ignorantia, 
          ergo. 
          Sed si dicitur 
          quod dicit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e132">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e134">Magister</name>,
              distinctione 13 tertii
            </ref>
          </cit>
          miratus est, 
          id est ad modum mirantis se habuit, 
          contra hoc arguit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e201">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e143" ref="#RichardFitzRalph">Armakanus</name> 
              in summa sua, 
              libro 2, 
              capitulo 21
            </ref>
          </cit> 
          quia similiter 
          posset dici de eo quod dicit 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e209" corresp="#pg-b3q3-Qd1e216">
            <title>Matthaeus</title> 
            <sic>16</sic>
          </ref> 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e216" source="http://scta.info/resource/mt26_38">
              tristis est anima mea
            </quote>
          </cit>, 
          id est ad modum tristis se habuit, 
          et sic de aliis dictis,
          et factis Christi posset similiter dici 
          quod non est sanum dicere.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e225">
          In oppositum, 
          est 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e16X">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e168">Magister</name> distinctionibus 13 et 14
            </ref>
          </cit>, 
          nam de notitia animae patet in 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e174">13</ref>
          </cit>, 
          sed de merito eius patet in 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e179">17 et 18 distinctionibus</ref>
          </cit>, 
          dicens quod
          <!-- possible quotation -->
          Christus in primo instanti sui esse non solum habitum merendi habuit, 
          sed etiam actualiter per actum elicitum meruit.
        </p>
        </div>
        <div xml:id="pg-b3q3-Dd1e186">
          <head xml:id="pg-b3q3-Hd1e188">Conclusio 1</head>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e239" n="Conclusio">
          Prima conclusio, 
          anima christi in primo instanti sui esse 
          non solum meruit habitualiter immo instanti elicuit actum meritorium 
          seu meruit actualiter probatur quia tunc anima christi habuit actum beatificum ergo 
          tunc habere potuit actum meritorium patet consequentia quia non est maior ratio de 
          uno quam altero antecedens patet quia in illo instanti fuit perfecte beata  2o quia si 
          tunc non potuisset meruisse aut hoc fuisset quia defuisset sibi aliquod requisitum 
          ad meritum merendum aut quia fuisset aliquod impedimentum extrinsecum 
          retrahens vel quia talis actus meritorius neccessario requirit successionem 
          sed nullum illorum potest dici ergo
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e264" n="Corollarium 1">
          Primum corollarium, 
          stat aliquam creatam voluntatem 
          per instans mereri praecisem et suum meritum simul ac subito producere 
          elective patet quia anima christi in uno instanti actum suum elicuit
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e273" n="Corollarium 2">
          Secundum corollarium, 
          licet voluntas viatoris vitam aeternam possit mereri de condigno 
          condignitate praeparationis gratuitie ac promissorie non tamen illam potest 
          mereri secundum aequivalentiam proporitionis vel ex debito iuris obligatorie 
          prima patet per illud <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e198">apostoli</name> reposita est mihi corona iustitiae quam reddet etc 
          2a pars probatur quia viator tenetur ad omnem suum bene operari  2o quia per 
          operari meritorie creatura melioratur et perficitur sed profectus animae christi in 
          deo fuit gratuitum donum dei ergo ipsa non meruit de condigno et per 
          consequens nulla alia creatura.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e301" n="Corollarium 3">
          Tertium corollarium, 
          licet amorosa animae christi conversio ad 
          deum fuerit actualis iustitia et meritoria tamen infinite fuit plus meritoria quam 
          fuerit intrinsece actualis iustitia prima pars patet per conclusionem 2a probatur quia fuit et est 
          <pb ed="#L" n="207-r"/>
          meritoria infinite quo ad sufficientiam sed non fuit infinita iustitia, 
          ut patuit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e207">supra in quaestione praecedente</ref>
          </cit>. 
          Oppositum ponit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e316">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e214">Hugolinus</name>,
              quaestione prima tertii, 
              articulo 2
            </ref>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e324">
          Ex hiis patet, 
          quod voluntas creata non aeque elevatur per 
          gratiam inesse meritorie secundum aequivalentiam proportionis de <sic>condigo</sic> quod 
          repugnat praedictis, 
          ergo etc. 
          Oppositum ponit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e226">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e228">Magister Iohannes de Rippa</name>
            </ref>
          </cit>
        </p>
        </div>
        <div xml:id="pg-b3q3-Dd1e234">
          <head xml:id="pg-b3q3-Hd1e236">Conclusio 2</head>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e344">
          Secunda conclusio est, 
          licet meritum passionis Christi 
          non libet hominem a peccato inhaesive 
          formaliter aut effective principaliter, 
          tamen iustificat hominem concomitanter 
          dispositive et instrumentaliter. 
          Prima patet quia caritas habitualis hominem liberat a 
          peccato et iustificat formaliter et inhaesive. 
          Secunda pars, 
          probatur quia sola trinitas 
          increata a peccato liberat 
          et iustificat principaliter 
          et effective iuxta illud 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e363" corresp="pg-b3q3-Qd1e366">ysa 43</ref> 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e366" source="http://scta.info/resource/is43_25">
            ego sum qui deleo iniquitates
            </quote>
          </cit>. 
          Alia pars patet 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e373" corresp="#pg-b3q3-Qd1e380">
            <title>Ad Romanos</title> 3
          </ref>,
          ubi dicitur, 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e380" source="http://scta.info/resource/rom3_25">
              quem scilicet christum proposuit Deus 
              propiciator est per fidem in sanguinem
            </quote>
          </cit>.
          Item, 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e385" corresp="#pg-b3q3-Qd1e390">
            <title>Ad Romanos</title> 5
          </ref> 
          <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e390" source="http://scta.info/resource/rom5_19">
            sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti 
            sunt ita per unius obedientiam iusti constituentur multi
          </quote>. 
          Item 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e399" corresp="#pg-b3q3-Qd1e406">
            <title>Hebraeos</title> 9
          </ref>,
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e406" source="http://scta.info/resource/hebr9_13 http://scta.info/resource/hebr9_14">
              si enim sanguis <sic>yrcorum</sic> inquinatos sanctificat quanto magis sanguis 
              Christi enumdabit conscientias nostras ab operibus mortuis ad 
              serviendum deo viventi
            </quote>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e417">
          Primum corollarium, 
          sicut nullum creatum extrinsecum potest 
          esse diem acceptationis motiva ratio seu medium 
          sic non est prius actum Deo esse acceptabile intrinsece 
          quam ipsum esse acceptatum ad vite praemium.
          Prima patet 
          quia, 
          si sic voluntas divina vilesceret 
          et non esset summe libera,
          quod est falsum. 
          Secunda pars 
          probatur quia tunc Deus acceptaret actum 
          quia bonus et non 
          ideo actus esset bonus quia acceptus a Deo, 
          quod est falsum. 
          Oppositum huius ponit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e436">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e289">Facinus</name>, 
              libro 3, 
              quaestione prima, 
              7 corollario 
              quintae conclusionis
            </ref>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e294" n="corollarium 2">
          Secundum corollarium, 
          sicut meritum 
          passionis est sufficiens pro peccatis 
          et a poenis totius mundi propiciatio sic 
          ipsa passio seu eius meritum est super humidans gratiarum infusio seu dispositiva 
          donatio. 
          Prima patet 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e450" corresp="#pg-b3q3-Qd1e453">primae iohannis 2o</ref> 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e453" source="http://scta.info/resource/Iio2_2@2-17">
              ipse est propitiatio pro peccatis nostris 
              non pro nostris tantum sed pro totius mundi
            </quote>
          </cit>. 
          Secunda patet 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e461" corresp="#pg-b3q3-Qd1e465">
            Ad Romanos 5o
          </ref> 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e465" source="http://scta.info/resource/rom5_15">
              si enim unius delicto multi mortui sunt 
              multo magis gratia dei donum in gratia 
              unius hominis Ihesu Christi in plures <sic>huundavit</sic>
            </quote>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e475" n="Corollarium 3">
          Tertium corollarium, 
          si Christi iustitia 
          creata fuerit finite bona et finite in Deum inclinativa, 
          tamen ex divino beneplacito fuit et est infinite satisfactoria seu satisfactiva. 
          Patet per praemissa.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e489">
          Tertia conclusio, 
          sicut stat animam a verbo hypostatice unitam aliquod 
          non committere peccatum sic non stat ipsam unitam 
          <app>
            <lem n="unitam"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">non</del>
            </rdg>
          </app> 
          ignorare aliquod 
          praesens praeteritum autem futurum. 
          Prima patet quia actiones sunt suppositorum, 
          sed Christi anima sive natura assumpta 
          non habet aliquod suppositum 
          quam divinum, 
          ergo si anima unita peccaret suppositum divinum peccaret quod implicat. 
          Confirmatur quia omnis actio plus est attribuenda agenti principali quam instrumentali 
          sed humanitas
          <pb ed="#L" n="207-v"/>
          verbo unita solum est instrumentum divini verbi 
          in sic agendo secundum 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e515">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e322">Damascenum</name> 
            12 tertii, 
            capitulo 4o in fine
          </ref>, 
          ubi dicit 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e520">
              non enim ambiguum animam illam 
              entem unitam verbo peccare non posse
            </quote>
          </cit>.
        </p>
          <!-- collapse paragraph -->
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e526">
          Item, 
          ad hoc est expressa determinatio 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e530" corresp="#pg-b3q3-Qd1e537">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e332">Magistri</name> 
            distinctione 12a 3ii capitulo 4o in fine
          </ref>, 
          ubi dicit 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e537" source="http://scta.info/resource/pl-l3d12c2-d1e120">
              non est enim ambiguum animam illam 
              entem unitam verbo peccare non posse
            </quote>
          </cit>. 
          Secunda pars etiam patet per 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e544">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e339">Magistrum</name> 
            distinctione 15 tertii
          </ref>, 
          et etiam 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e552">distinctione 13a eiusdem</ref>. 
          Confirmatur ratione sua 
          quia anima Christi scit omnia, 
          quae scit suum suppositum 
          sed suppositum animae Christi scit 
          omne praeteritum praesens et futurum, 
          ergo maior nota 
          quia aliter staret 
          quod aliquis homo sciret aliquid et 
          tamen eius anima illud nesciret, 
          quod est falsum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e564">
          Primum corollarium, 
          non stat animam 
          verbo hypostatice unitam peccare vel agere difformiter 
          quin Deus ageret legi aeternae deformiter. 
          Patet quia, 
          si anima peccaret suppositum divinum peccaret 
          quia talem actum imputabiliter ageret. 
          Et si diceretur quod non, 
          sicut dicit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e578">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e349">Durandus</name> 
              libro 3, 
              distinctione 12, 
              quaestione 2
            </ref>
          </cit>, 
          ubi tenet oppositum, 
          tunc sequitur quod filius non deberet 
          magis dici mortuus quam pater incarnatus 
          vel filius virginis quam pater 
          quia omnia sunt haeretica vel haeresi propinqua. 
          Patet consequentia quia a simili diceretur 
          natura humana mortua et non suppositum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e593" n="Corollarium 2">
          Secundum corollarium, 
          si nulla gratia habitualis 
          praeter gratiam unionis animae unite verbo inesset, 
          tamen ipsa vita 
          peccare non posset. 
          Patet quia tunc suppositum peccaret.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e602" n="Corollarium 3">
          Tertium corollarium, 
          licet anima Christi omnium praesentium praeteritorum et futurorum 
          habuit a primo instanti sui esse perfectam cognitionem, 
          tamen scientia animae Christi habuit veram intentionem et novam 
          in rebus <unclear>ammitationem</unclear>. 
          Prima pars patet per conclusionem. 
          Secunda probatur 
          quia Christus profecit in 
          scientia acquisita experimentali, 
          nam secundum 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e407">
                            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e360">Apostolum</name>
                        </ref>
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e413" source="http://scta.info/resource/hebr5_8@6-12">
              ex his quae passus 
              est didicit obedientiam
            </quote>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e624">
          Ex dictis sequitur primo quod, 
          licet anima Christi simul 
          habuerit notitiam de se ipsa in proprio genere et in verbo, 
          tamen Deus non habuit 
          notitiam unam quae diceretur rerum in verbo 
          et rerum in genere proprio. 
          Prima patet. 
          Secunda probatur quia nulla notitia Dei terminatur sic ad res 
          quod dicatur vespertina,
          ergo consequentia bona 
          et antecedens patet 
          quia notitia vespertina causatur a rebus cognitis 
          sed Dei notitia non est a rebus causata seu causabilis, 
          ergo. 
          Item, 
          notitia vespertina 
          videtur sonare imperfectionem 
          quia quamdam obscuritatem cognitionis 
          sed illa repugnat Deo. 
          Confirmatur quia tunc aliter cognosceret Deus rem existentem 
          et aliter non existentem. 
          Consequens est falsum, 
          sed patet consequentia 
          quia existentem cognosceret 
          in esse proprio non autem existentem non.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e655">
          Secundo, 
          sequitur quod loquendo de notitia <unclear>in proprio</unclear> 
          genere anima Christi potuit in scientia proficere. 
          Patet quia habuit multas notititas 
          et actuales experimentias 
          quae generabant habitum in anima cognoscentis.
          Confirmatur quia in primo instanti suae conceptionis 
          non habuit notitiam <unclear>in proprio</unclear> 
          genere coloris absentis. 
          Patet quia talis notitia causatur a rebus tamquam ab 
          obiectis partialiter.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e679">
          Tertio, 
          confirmatur quia 
          si anima Christi in primo instant audivisset 
          omnes sonos et omnis vidisset colores 
          cum talis anima non esset ubicumque 
          sequitur quod illi soni et colores 
          per quamcumque distantiam posset multiplicare
          <pb ed="#L" n="208-r"/>
          suas species 
          et sic de <unclear>bethleem</unclear> audisse sonum 
          campanarum <unclear>parisis</unclear> 
          et vidisset picturam claustri nostri, 
          et sic de aliis semper loquendo 
          de notitia in proprio genere 
          quia in verbo talia intuebatur. 
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e696">
          Tertio, 
          sequitur quod Deus potest esse anima 
          Christi notitia respectu infinitorum cognitorum sine 
          infinite habituum infinitorum creatorum. 
          Patet quia Deus potest esse animae Christi 
          species seu notitia per se ipsum seu medium 
          et ratio cognoscendi non quidem inhaesive sed actuative. 
          Confirmatur quia ad hoc nulla sequitur contradictio 
          nec repugnantia nec adhuc extra limites naturae per hoc elevaretur 
          cum adhuc infra terminos deppendentiae remanentis. 
          Oppositum 
          corollarii ponit 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e715">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e384">Fascinus</name>, 
            libro 3, 
            quaestione 10
          </ref>
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e722">
          Ex quo sequitur ultra 
          quod non repugnat quod Deus possit esse intensius species 
          vel notitia quam ipsa anima naturaliter in se sit perceptiva et intellectiva. 
          Patet quia aliter 
          sequitur quod anima verbi esset intrinsece 
          naturaliter infinite intellectiva 
          seu intellectiva infinite. 
          Consequens est falsum. 
          Patet consequentia per dicta 
          quia Deus potest sibi esse notitia infinita.
          Confirmatur quia, 
          si non, 
          sequitur quod Deus non posset intendere perceptitatem et 
          intellectivitatem naturalem animae. 
          Consequens est falsum, 
          et patet consequentia. 
          Oppositum corollarii 
          ponit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e746">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e391">rippa</name> 
              in <title>determinationibus</title> suis, 
              quaestione 3, 
              articulo 4
            </ref>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e752">
          Quarto, 
          sequitur 
          quod sicut aliqua sunt omnia 
          quae Deus divinae et singulariter noscit sic stat animam Christi nihil eorum ignorare 
          quae Deus novit. 
          Prima pars probatur 
          quia, 
          si nulla essent omnia 
          quae Deus 
          <app>
            <lem>noscit</lem>
            <rdg wit="#L" type="correction-substitution">
              <subst>
                <del>nosciti</del>
                <add>noscit</add>
              </subst>
            </rdg>
          </app> 
          hoc esset ideo quia a Deo infinita cognoscuntur 
          et ratione infinitatis nulla sunt omnia 
          quae Deus cognoscit, 
          sed probo falsitatem huius consequentis. 
          Primo quia sicut se 
          habet totalitas ad infinitatem vel finitatem iniquitate discerta ita 
          <unclear>ita</unclear> se habet omenitas in quantitate discerta ad finitatem vel infinitatem 
          sed in quantitate continua totalitas est communis finitati et infinitati, 
          ergo omenitas erit communis in quantitate discerta simplici vel infiniti, 
          ergo ita bene infinita dicuntur omnia 
          et aliqua sicut finita licet non quodlibet nec aliquod.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e792">
          Secundo, 
          si omenitas 
          non conveniret infiniti, 
          sequitur quod non plus esset dicendum divinum intellectum 
          videre omnia relucentia in verbo quam animam Christi omnia videre. 
          Patet consequentia quia aequaliter nulla sunt omnia respectu intellectus divini, 
          sicut respectu animae Christi, 
          sed consequens est falsum, ergo. 
          Secunda pars patet per dicta.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e805">
          Ultimo, 
          sequitur, 
          licet anima Christi nullum 
          ignoret per Deum scitum, 
          tamen verbum sibi unitum non est ab ea  
          compraehensive notum. 
          Prima pars patet per dicta. 
          Secunda pars probatur 
          quia aliter anima 
          tam perfecte cognosceret verbum 
          sicut Deus se ipsum. 
          Prima patet per dicta.
          Secunda pars probatur 
          quia aliter tam perfecte anima cognosceret verbum, 
          sicut Deus se ipsum, 
          quod est falsum,
          hanc etiam communiter tenent doctores. 
          Ex dictis patet 
          affirmativa pars tituli, 
          scilicet quod sicut tenetur animam Christi in primo instanti 
          omnia co<pb ed="#L" n="208-v"/>gnovisse 
          etc. 
          Patet intelligendo praesentia praeterita et futura per li omnia et loquendo 
          de notitia in verbo non in genere proprio, 
          et sic patet quid dicendum de quaestione.
        </p>
        </div>
        <div xml:id="pg-b3q3-Dd1e492">
          <head xml:id="pg-b3q3-Hd1e494">Obiectiones</head>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e834">
          Contra primam conclusionem, 
          arguitur primo sic, 
          nulla virtus finita potest aut sufficit 
          producere actum suum in instanti, igitur. 
          Patet consequentia, 
          nam anima Christi est finita 
          cum sit creatura.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e844">
          Secundo, 
          aut tunc anima Christi meruit suam beatifica 
          fruitionem et hoc non 
          quia animam numquam fuit prius 
          quam esset unita 
          sed non prius fuit unita 
          quam frueretur Deo ergo vel nominis exaltationem 
          et hoc non vel impassibiltatem 
          quia talia meruit per suam passionem.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e856">
          Tertio, 
          ad meritum respondetur deliberativa electio 
          quae necessario claudit successionem
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e863">
          Quarto, 
          anima Christi in primo instanti sui esse fuit perfecte beata 
          et in termino ergo non merevit.
          Tenet consequentia 
          quia ratio meriti solum convenit viatoribus 
          cum mereri sit quodam moveri modo moveri ad eundum termen 
          et esse in eodem non stant simul.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e876">
          Quinto, 
          quia tunc non habuit potestatem peccandi, 
          ergo nec merendi libertatem.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e883">
          Sexto, 
          anima Christi non habuit gratiam creatam, 
          ergo non meruit in primo instanti. 
          Tenet consequentia, 
          et antecedens probatur 
          quia Christus non indignit gratia ergo eam non habuit. 
          Tenet consequentia, 
          et antecedens probatur 
          quia Christus in operando non potuit deficere 
          ergo non indiguit gratia. 
          Patet consequentia 
          quia gratia in nobis ponitur 
          ad hoc ut sit principium bonae operationis 
          et ne erremus in operando, 
          quod autem Christus non potuerit defficere. 
          Patet quia nec secundum deitatem 
          nec secundum humanitatem 
          quia humanitas fuit instrumentum deitatis ad hoc, 
          autem ut instrumentum recte 
          agat non requirit in se habitum directivum, 
          sed solum in principale agente.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e908">
          Septimo, 
          ubicumque est aliquid realiter et vere frustra 
          ponitur eius similitudo 
          sed deitas vere et realiter est unita animae Christi, 
          ergo ponitur frustra gratia creata in Christi anima.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e918">
          Octavo, 
          quidquid perfectionis confert gratia animae christi 
          perfectius suppletur per gratiam increatam sine creata, 
          ergo frustra ponitur talis habitus creatus 
          sicut frustra in meridie attenderetur candella 
          ubi sol clarissime illuminat locum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e930">
          Nono, 
          sicut se habet filiatio naturalis 
          ad filiationem adoptivam sic bonitas naturalis 
          ad bonitatem adoptivam seu gratiuitam, 
          sed christus qui est filius Dei naturalis 
          non potest esse adoptivus filius 
          ergo cum Christus sit naturaliter bonus esse 
          non poterit bonus per gratiam. 
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e941">
          Decimo, 
          omnem efficientiam causalem 
          quam habuit filius habuit pater ergo si filius meruit,
          sequitur quod pater. 
          Consequens est falsum. 
          Patet consequentia 
          quia opera trinitatis adextra 
          sunt inseparabilia.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e951">
          Undecimo, 
          quaelibet electiva operatio animae Christi magis debet 
          reputari animae Christi 
          quam aliter angelo culpa propria seu peccatum, 
          ergo ipsa meruit de condigno ex intrinseco valore actus. 
          Tenet consequentia 
          quia quodlibet operari elective Christi in natura assumpta fuit 
          acceptabile de condigno, 
          igitur 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e962">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e445">Hugolinus</name>, 
              quaestione 2 tertii, 
              articulo 3, 
              conclusione prima
            </ref>
          </cit>. 
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e968">
          Contra secundam conclusionem, 
          si esset vera, 
          sequeretur 
          <pb ed="#L" n="209-r"/>
          quod meritum passionis 
          haberet rationem naturalis prioritas 
          ad iustificandum impium. 
          Consequens est falsum. 
          Patet consequentia 
          quia causa naturaliter 
          prior est suo effectu sed 
          consequentis falsitas. 
          Patet quia ex eodem procedunt 
          impii iustificatio et salvandi praedestinatio, 
          sed respectu praedestinationis 
          non habet rationem prioris 
          ergo nec respectu iustificationis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e986">
          Secundo, 
          quia tota vis merendi est in caritate et iustitia 
          actuali sed illa semper fuit aequalis in Christo, 
          ergo Christus semper aequaliter merebatur, 
          sed consequens est falsum 
          quod patet primo quia tunc meruisset apertionem 
          regni in primo instanti sui esse. 
          Secundo quia tunc non deberet plus attribui 
          nostra redemptio seu iustificatio passioni 
          quam dormitioni Christi.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1004">
          Secundo, 
          sancti patres ante Christi incarnationem meruerunt beatitudinem regni aeterni 
          ergo meruerunt introitum eiusdem, 
          et per consequens apertionem ianuae,
          et sic sequitur 
          quod Christus non meruit gloriam nobis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1016">
          Tertio, 
          quia Christus non liberavit nos a poena, 
          ergo nec a culpa.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1023">
          Quarto, 
          quia tunc frustra poneretur 
          baptismus ad delendum originale.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1030">
          Contra tertiam, 
          conclusionem arguitur 
          primo sic,
          natura assumpta est perfectior 
          in ratione actus primi seu inessendo 
          quam si dimitteretur et inesse conservaretur, 
          ergo nunc est perfectior in ratione actus secundi 
          seu in operandi 
          quam tunc esset sed <unclear>improprie</unclear> 
          supposito existens peccare posset, 
          ergo, 
          et nunc antecedens patet.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1047">
          Secundo, 
          nullum inconveniens, 
          sequitur quod Christus 
          secundum unam naturam 
          dicatur bonus et 
          secundum aliam malus, 
          sicut mortalis et immortalis dicitur 
          secundum illas.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1056">
          Tertio, 
          christus potuit mentiri 
          ergo peccare. 
          Consequentia tenet. 
          Antecedens patet 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e1062">
            <title>Iohannis</title> 8
          </ref> 
          ubi Christus loquens de patre dicit Iudaeis 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e575" source="http://scta.info/resource/io8_55@10-19">
              si dixero 
              quia non novi eum ero similis vobis mendax
            </quote>
          </cit>, 
          sed Christus potuit dicitur 
          illud verbum, 
          ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1072">
          Quarto, 
          illud habuit quis in potestate 
          quod facit si vult, 
          ergo Christus habet posse peccare in potestate sua. 
          Maior est 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e1078">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e488">Augustini</name>,
            libro 
            <title>de spiritu et anima</title>
          </ref>,
          et 
          <unclear>sentialiter</unclear> 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e1088">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e494">Anselmi</name>, 
            libro 2o 
            <title>Cur deus homo</title>
          </ref>.
          Et minor patet 
          quia si Christus 
          aliquid vellet 
          quod non posset esset in potens.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1100">
          Quinto, 
          melior est natura illa 
          quae potest peccare quam 
          illa quae non potest sed Christus assumpsit naturam optime dispositam, 
          ergo. 
          Maior est 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e1108">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e502">Augustini</name>, 
            III <title>De libero arbitrio</title>
          </ref>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1116">
          Sexto, 
          Christus habuit 
          quidquid in vero iusto est laudabile 
          sed ad laudem iusti dicitur primo 
          <unclear>ecclesia</unclear> potuit transgredi 
          et non est transgressus facere mala 
          et non fecit, 
          ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1129">
          Septimo, 
          contra unum corollarium in quaestione dicitur 
          quod Christi anima habuit notitiam 
          rerum in verbo  nulla res videtur ubi non est sed nulla creatura est <unclear>un?i?bo</unclear>
          probatio 
          quia per 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e1144">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e517">Ambrosium</name> 
            libro 
            <title>De trinitate</title>, 
            capitulo 7
          </ref>, 
          et recitat ipsum 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e1152">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e523">Magister</name>, 
            distinctione 7, 
            capitulo ultimo
          </ref>, 
          quomodo inquit creatura in Deo esse potest 
          quasi diceret nullo modo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1158">
          Octavo, 
          visio creaturae non spectat ad beatitudinem beati, 
          ergo beatus non videt creaturam in verbo. 
          Consequentia tenet 
          quia beatus non videt 
          nisi quia spectat 
          <pb ed="#L" n="209-v"/>
          ad suam beatitudinem. 
          Antecedens patet per 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e1169" corresp="#pg-b3q3-Qd1e1175">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e533">Augustinum</name> 
            V <title>Confessionum</title>
          </ref>, 
          dicentem,
          <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e1175" source="http://scta.info/resource/aconf-l5-d1e134@21-45">
            beatus, 
            qui te scit etiam si illa nesciat. 
            Qui vero te et illa novit, 
            non propter illa beatior, 
            sed propter te solum beatus
          </quote>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1183">
          Nono, 
          si sic 
          aut eodem actu videret 
          verbum et creaturas 
          aut visionibus distinctis.
          Non primum 
          quia visio 
          qua beatus videt verbum posset separari a visione 
          qua videt creaturas in verbo, 
          ergo non eodem actu videt illa 
          quia tunc idem posset separari a se ipso. 
          Et antecedens patet 
          quia verbum est speculum voluntarie <unclear>repraesentans</unclear> 
          quidquid repraesentat creaturae. 
          Nec secundum 
          quia verbum est animae suae ratio cognoscendi se ipsum et creaturas,
          ergo anima Christi eodem actu videt verbum et creaturas. 
          Item, 
          aliter sequeretur quod 
          infinitos actus posset simul habere, 
          quod est falsum
        </p>
        </div>
        <div xml:id="pg-b3q3-Dd1e659">
          <head xml:id="pg-b3q3-Hd1e661">Responsiones</head>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1206">
          Ad primam contra primam conclusionem, 
          dicitur 
          quod antecedens dupliciter potest exponi, 
          uno modo virtute propria, 
          alio modo virtute aliena.
          Primo modo antecedens conceditur, 
          et negatur consequentia 
          quia voluntas per Dei potentiam absolutam potest elicere 
          actum in instanti, 
          licet non propria virtute.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1218">
          Secundo, 
          dicitur quod voluntas habens actum in instanti 
          aliquod per nullam potentiam 
          potest subito cessare ab illo proprie.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1226">
          Ad secundam, 
          dicitur quod nobis meruit gloriam 
          et alia bona nobis data sibi 
          aut meruit gloriam corporis 
          et exaltationem nominis et manifestationem, 
          ut ostendit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e673">
                                <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e553">Scotus</name>
                            </ref>
          </cit> 
          et 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e680">
                                <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e555">fascinus</name>
                            </ref>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1244">
          Secundo, 
          posset concedi quod meruit suam fruitionem 
          beatificam nec ratio 
          <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e560">doctoris subtilis</name> 
          concludit propter prioritatem naturalem 
          quae posset poni in illo actu, 
          ut meritorius et ut beatificus 
          sicut etiam dicitur de angelis 
          quod meritum praecessit natura praemium, 
          licet non tempore.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1258">
          Ad tertiam
          de deliberativa electione, 
          dicitur quod hoc est verum in habentibus imperfectam cognitionem, 
          sed anima Christi habuit perfectam cognitionem 
          per quam volebat aequaliter deliberatione successione.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1269">
          Ad quartam, 
          dicitur quod aliquis dupliciter potest dici beatus uno modo 
          quia perfecte beatus et <unclear>praescise</unclear> de statu beatorum. 
          Alio modo quod sic includat statum beatorum, 
          et tamen non excludat statum viatoris omnino 
          sed participet mortalitatem corporis et animae <unclear>contristabilem</unclear> passionem quamvis habeat 
          mentis beatificam veram felicitatem. 
          Primo modo Christus non fuit beatus in primo 
          instanti suae conceptionis nec ante responsionem, 
          sed bene secundo modo, 
          et sic sumendo, 
          negatur consequentia 
          quia fuit viator.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1299">
          Ad quartam, 
          negatur consequentia 
          quia ad merendum sufficit libertas 
          coactioni opposita 
          et illam habuit anima Christi.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1307">
          Secundo, 
          dicitur quod fruebatur Deo 
          necessitate immutabilitatis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1314">
          Tertio, 
          dicitur quod anima Christi fuit operativum instrumentibile 
          quo persona merebatur, 
          suppositum vero fuit operativum principale quo merebatur, 
          et sic dicitur quod persona sponte voluit volitione creata,
          ideo dicitur libere voluisse et meruisse.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1326">
          Ad sextam, 
          negatur antecedens 
          quia in Christo 
          fuit gratia creata unionis ypostatice et habitualis gratia plenitudo seu 
          conformationis <unclear>deificae</unclear>, 
          pro quo notandum quod gratia unionis quandoque sumitur 
          <pb ed="#L" n="210-r"/>
          active, 
          et tunc est increata 
          quia est divina complacentia seu voluntas qua gratissime 
          factum est ut humana natura assumeretur ad unitatem suppositi divini.
          Alio modo sumitur passive 
          et sic est gratia creata et est ipsa unio gratuita 
          qua humana natura gratuite est unita divinae personae, 
          sicut loquitur 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e720" corresp="#pg-b3q3-Qx1e72x">
                            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e589">Augustinus</name>
                        </ref>
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q3-Qx1e72x" source="http://scta.info/resource/adt-l13-d1e1507@1-28">
              in rebus per tempus ortis illa summa gratia est 
              quod homo in unitatem personae est coniunctus 
              Deo
            </quote>
          </cit>, etc.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1360">
          Ad primam in probationem antecedentis, 
          cum dicitur quod Christus non indignit gratia,
          negatur antecedens. 
          Et cum probatur, 
          quia christus non potuit deficere, 
          dicitur quod sumendo 
          <mentioned>deficere</mentioned> pro non proficere, 
          sic Christus potuit 
          <app>
            <lem n="potuit"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">non per</del>
            </rdg>
          </app> 
          deficere secundum humanitatem 
          et conceditur quod humanitas sit instrumentum deitatis sed dicitur ultra quod illud quod agenti 
          principali coagit requirit intrinsece suas debitas dispositiones nam 
          dolator melius operatur cum dolabra <unclear>accuso</unclear> quam obtuso
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1382">
          Ad secundam,
          conceditur assumptum 
          ubi similitudo praecise ponitur 
          ad repraesentandum obiectum, 
          ubi vero ponitur ad communicandum perfectionem intrinsecam et formalem, 
          tunc maior non habet veritatem 
          quia gratia non ponitur in anima 
          ad repraesentandum Deum, 
          sed ad delevandum animam per 
          formalem inhaerentiam 
          ad esse supernaturale ideo, etc.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1395">
          Ad tertiam, 
          negatur consequentia 
          quia magis decenter et congrue fit talis elevatio mediate gratia creata quam 
          sine illa cum caeteris animabus conservatur ad ornatum inhaerentem.
          <!-- break -->
          Secundo, 
          dicitur quod 
          deitas non potest esse forma inhaerens, 
          ideo non potest dare creaturae esse gratuitum 
          formaliter sine gratia creata.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1413">
          Ad quartam, 
          dicitur quod non est simile 
          quia esse filium convenit 
          sic personae quod non naturae divinae 
          sed esse bonum convenit tam naturae 
          quam personae, 
          ideo licet repugnet Christo esse filium adoptivum vel habere 
          filiationem ratione personae divinae, 
          tamen non repugnat 
          <app>
            <lem n="repugnat"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-substitution">
              <subst>
                <del>eis</del>
                <add>ei</add>
              </subst>
            </rdg>
          </app> 
          bonitas gratuita 
          ratione humanae naturae 
          et naturalis sibi convenit 
          ratione naturae divinae.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1430">
          Ad decimam, 
          naturae consequentia bene dicitur 
          quod sicut in incarnatione omnem rem operata est tota trinitas,
          et tamen solus filius dicitur homo et incarnatus, 
          sic, 
          licet omnes tres personae produxerint 
          omnem christi volitionem et actum, 
          tamen solus filius dicitur mereri per illam.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1443">
          Ad undecimam, 
          conceditur antecedens 
          videlicet quod operatio animae Christi imputetur personae, 
          sed negatur consequentia. 
          Et ad probationem, 
          negatur antecedens de <unclear>acceptante</unclear> intrinseca, 
          si autem de extrinseca loquitur, 
          nihil concludit contra dicta
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1455">
          Ad primum contra secundam conclusionem, 
          diceret 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e1459">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e625">Scotus</name> distinctione 
              19 tertii
            </ref>
          </cit> 
          quod prius natura electi fuerit et imaginatur 
          quod in primo instanti vel 
          signo aeternitatis deus 
          <app>
            <lem n="deus"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">fem</del>
            </rdg>
          </app>
          se intellexit sub ratione summi boni, 
          in secundo omnes alias creaturas intellexit, 
          et in tertio praedestinavit electos ad gloriam 
          et circa reprobatos habuit actum negativum non praedestinando ipsos, 
          in quarto vidit istos casuros in <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e631">Adam</name>, 
          in quinto providit eis de remedio praeordinans 
          eos liberare per filium incarnandum 
          sed quia ista positio non placet multis 
          nec videtur vera, 
          ideo ad rationem, 
          negatur consequentia. 
          Et ad probationem, 
          dicitur 
          quod assumptum est falsum 
          loquendo de causa sine 
          qua non sicut est Christi passio 
          respectu iustificationis impii 
          <!-- break ?? -->  
          <unclear>3o</unclear> pro 
          materia rationis dicitur 
          quod iustificationes antiquorum factae fuerunt 
          in virtute mediante 
          <pb ed="#L" n="210-v"/>
          <sic>mediante</sic> fide implicita 
          vel expressa passionis Christi,
          ut ostendit 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e814">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e640">Augustinus</name> super illo apostoli 
            <quote xml:id="pg-b3q3-Qd1e819" source="http://scta.info/resource/rom5_19@1-6" type="incipit">
              sicut per unius hominis <sic>obedientiam</sic>
            </quote>, etc.
          </ref>
          <!-- quote -->
          nota, 
          inquit 
          <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e642">Augustinus</name>, 
          apostolum non 
          dixisse per unius verbi vel Dei 
          sed per unius hominis ne putes antiquos 
          solo verbo dei id est solius verbi fide 
          sine fide incarnationis liberatos 
          sine qua 
          nec moderni 
          nec antiqui liberari potuerunt.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1527">
          2o potest concedi antecedens 
          et si inferatur ergo christi passio causaliter antecedit passionem hic negatur consequenter 
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1534">
          Ad secundam, 
          dicit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e838">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e650">Praepositinus</name>
            </ref>
          </cit> 
          dupliciter, 
          primo quod caritas Christi habitualis semper erat 
          aequalis quo ad raditationem devotionem et fervorem, 
          sed tamen non semper aequaliter meruit 
          quia non semper aequaliter mereri voluit. 
          <!-- break -->
          Secundo, 
          quod semper aequaliter meruit sed 
          praemium non debebatur nobis ante passionem 
          et ponit exemplum de illo qui tota 
          die laborat in vindea 
          cui non datur 
          nec debetur denarius ante noctem, 
          licet ipsum meruerit ante meridiem.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1563">
          Ad tertiam, 
          negaret consequentia 
          <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e850">
            <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e655">Altissiodorensis</name>, 
            libro 3 
            de merito Christi
          </ref>, 
          nam non sequitur 
          <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e657">Abraham</name> 
          meruit introitum caeli, 
          ergo cuius meruit apertionem ratio est 
          quia eius apertio non est aliud 
          quam solutio obligationis 
          et debiti pro quo antiqui patres detinebantur seu eorum haereditas,
          licet more haereditario ex promissione haereditas ipsis deberetur 
          sed quia pater <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e659">Adam</name> 
          eam obligaverat, 
          ideo non dabatur.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1588">
          Ad quartam, 
          dicitur quod homines 
          a diabalo liberari dicuntur non 
          quia non temptentur et vexentur saepe ab illis 
          sed quia per meritum passionis Christi 
          datur hominibus sufficiens remedium contra 
          omne venenum daemonis 
          et illa habentur perfecte 
          per nova legis sacramenta.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1599">
          Secundo, 
          dicitur quod passio Christi destruxit poenam peccati seu mortem. 
          Primo quia delet peccatum, 
          secundo quia destruxit imperium mortis quod extendebat se ad infernum, 
          tertio quia per suae immortalitatis gloriam dedit nobis specie vitae 
          et ut mortem contempnamus.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1615">
          Ad quintam, 
          dicitur quod baptismus non est causa principalis 
          nec totalis iustificationis impii seu delectionis peccati, 
          ideo non superfluit nec etiam caritas 
          quia Deus ordinavit perfectam conferre nobis gratiam 
          et delere culpam et per caritatem 
          culpam delere formaliter inhaesive iustificante, 
          licet ipse deus iustificet principaliter effective.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1628">
          Ad primam 
          contra tertiam conclusionem, 
          dicitur quod 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e877">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e674">Durandus</name>
            </ref>
          </cit> 
          faciendo illam rationem reddit 
          non causam pro causa, 
          non enim anima Christi non potest peccare 
          quia unita propter perfectionem 
          praecise sed potius 
          quia non habet subsistentiam propriam et rationem suppositionalem 
          qua proprie valeret agere, 
          ideo ad formam negatur consequentia 
          quia anima Christi est natura libera 
          et extrinsece 
          <app>
            <lem n="extrinsece"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">ad vita</del>
            </rdg>
          </app> 
          advita.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1651">
          Ad 2m, 
          posset dici primo quod, 
          si Deus naturam 
          assumeret peccato infectam posset concedi 
          quod Deus esset peccator secundum illam,
          sicut dicitur mortalis secundum humanam, 
          tamen talis natura non posset peccare unita 
          seu mala fieri <unclear>malititia</unclear> actuali. 
          Item, 
          dici quod non sequitur Deus est homo peccator,
          ergo Deus est peccator, 
          sicut non sequitur sortes est albus secundum <unclear>dentes</unclear> ergo sortes est albus 
          Item, 
          peccator seu malus sunt nomina privativa 
          et quasi negativa quae proprie non 
          <pb ed="#L" n="211-r"/>
          dicuntur de Deo ut patuit supra.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1678">
          Ad tertiam, 
          dicitur quod libet Christus verba mendacium 
          significantia potuit exprimere 
          et dicere quantum ad materiam verborum solum, 
          tamen formaliter et signative Christus medacium non potuit dicere 
          nec illa verba fuerunt dicta signative seu assertive 
          sed materialiter, recitative, et conditionaliter.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1689">
          Ad quartam, 
          dicitur quod ambae praemisse sunt conditionales 
          et conclusio de inesse, 
          ideo consequentia non valet formaliter.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1698">
          Ad quintam, 
          dicitur quod 
          <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e695">Augustinus</name> ibi comparat 
          creaturas diversarum specierum adinvicem 
          et est dicere quod melior est natura hominis vel angeli quam bovis vel asini, 
          tamen in eadem specie illa est melior natura 
          quae non potest peccare per gratiam 
          quam quae peccare potest, etc.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1710">
          Ad sextam, 
          dicitur ab minorem quae est auctoritas 
          secundum 
          <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e701">Magistrum</name> 
          quod intelligitur partim de capite 
          et partim de membris christi, 
          nam de capite Christus non est transgressus 
          sed secundum membra potuit transgredi et facere malum 
          quia multi electi peccaverunt.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1728">
          Secundo, 
          dicitur quod sicut esse summum 
          etiam laudabile in cane non in homine 
          sic posse transgredi cognotat 
          perfectionem in natura humana non dum confirmata 
          sed non per naturam confirmata.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1737">
          Tertio, 
          dicitur 
          quod ad merendum non <unclear>respondetur</unclear> posse peccare necessario 
          vel posse transgredi 
          sed sufficit libertas repugnans coactioni 
          cum ceteris circumstantiis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1750">
          Ad alium, 
          conceditur assumptum, 
          si non sit ibi per essentiam aut similitudinem ipsam 
          perfecte repraesentantem, 
          modo licet creaturae non sint in verbo per essentiam sunt, 
          tamen in eo per expressam earum similitudinem quae tamen in Deo sunt idem realiter 
          quod Deus ita quod, 
          licet in Deo non sicut formaliter per essentiam sunt, 
          tamen ibi responsive, supereminenter, et perfectionaliter, 
          et ibi Christi anima eas intuetur perfectius 
          quam in genere proprio, 
          ut patet per 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e1767">
              <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e715">Augustinum</name> 4o <del>sr</del> 
              <title>super genesem</title>
            </ref>
          </cit> 
          et in 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q3-Rd1e1777">Quaestionibus 83</ref>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1781">
          Ad octavam, 
          dicitur quod licet videre creaturas in verbo non pertineat ad beatitudinem essentialem. 
          tamen pertinet ad accidentalem. 
          Et ad <name xml:id="pg-b3q3-Nd1e729">Augustinum</name>, 
          dicitur quod ibi loquitur de cognitione 
          rerum in genere proprio non in verbo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1797">
          Secundo, 
          potest dici quod forte non stat 
          aliquem esse beatum 
          quin videat se et suam beatitudinem, 
          scilicet dilectionem suam 
          cognitionem formalem in verbo 
          quia de ipsa certificatur.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1807">
          Ad nonam, 
          dicitur quod eodem actu, 
          et ad probationem 
          quia visio verbi potest separari etc., 
          igitur. 
          Non valet consequentia 
          sed bene sequitur 
          igitur eadem visio quae prius erat visio plurium, 
          nunc est visio unius tantum 
          sicut si subtraheretur pars huius columpne 
          quam video eadem visione non maneret, 
          idem obiectum praecisive et adaequate, 
          tamen maneret idem actus videndi.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1824">
          Ad rationes ad oppositum, 
          patet solutio per dicta, 
          tamen ad unum quod dicebatur 
          aut fuisset idem actus meritorius et beatificus aut diversi, 
          dicitur quod fuit idem actus, 
          sed prius fuit meritorius quam beatificus.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q3-d1e1839">
          Ad quodam aliud 
          ubi tangebatur de admiratione quae videtur in Christo arguere ignorantiam, 
          dicitur quod talia sunt intelligenda 
          de scientia experimentali acquisita 
          in qua anima Christi 
          profecti ut dictum fuit.
        </p>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>