<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-b3q2/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="pg-b3q2">
        <head xml:id="pg-b3q2-Hd1e95">Liber 3, Quaestio 2</head>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e98">
          Utrum ex <unclear>iii</unclear> unionis naturae humanae
          ad verbum dicere deum hominem esse factum sti verum
        </p>
        <div type="rationes-principales">
          <head>Rationes principales</head>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e108">
          Quod non 
          quia 
          natura humana non est incarnata, 
          ergo nec verbum est incarnatum.
          Tenet consequentia 
          quia non stat verbum incarnari 
          et non naturam cum verbum divinum 
          sit natura divina. 
          Confirmatur 
          quia si verbum divinum etc.,
          hoc fuisset pro nostra redemptione.
          Consequens est falsum 
          quia tunc si <name>adam</name> non peccasset Christus incarnatus 
          non fuisset consequens est falsum. 
          Item, 
          sequitur quod anima Christi certitudinaliter 
          nec absolute ab aeterno 
          sed causaliter fuisset praedestinata, 
          quod est falsum, 
          immo esset temporale causa aeterni.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e134">
          Secundo, 
          principaliter Deus non est factus homo, ergo. 
          Probatur antecedens, 
          primo 
          <pb ed="#L" n="201-r"/>
          quia homo non est factus Deus 
          secundum 
          <cit>
            <ref>
                                <name>Damascenus</name> libro 3</ref>
            <bibl>XXX</bibl>
          </cit>, 
          non hominem <unclear>deificitum</unclear> dicimus, 
          sed Deum humanum, 
          ergo nec Deus factus est homo 
          quia eadem ratio videtur 
          esse utrobique.
          <!-- possible break -->
          Secundo probatur antecedens idem 
          quia Christus incepisset esset, 
          quod est falsum cum 
          sit suppositum aeternum. 
          Patet consequentia cum omne inceperit esse.
          <!-- break -->
          Tertio idem antecedens probatur 
          quia, 
          si sic, 
          illud esset propter idiomatum communicationem 
          sed illa non est possibilis 
          quia aliter diceremus Deum praedestinatum 
          sicut istam naturam assumptam.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e169">
          Tertio, 
          principaliter arguitur verbum non est homo natus de virgine, 
          ergo <unclear>quaestio</unclear> falsa.
          Antecedens probatur primo 
          quia virgo non genuit alium quam creaturam 
          secundum 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e180">
              <name>Augustinus</name>, 
              <title>Enchiridion</title> 
              3, capitulo 4
            </ref>
          </cit>,
          sed verbum 
          <cit>
            <quote source="http://scta.info/resource/pl-l3d11c1-d1e132@62-64">non est creatura</quote>
          </cit>, 
          ut dicit 
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e191">
            <name>Magister</name>, 
            distinctione 11 tertii
          </ref>. 
          Tum secundo quia 
          virgo non genuit deitatem 
          nec humanitatem, 
          ergo non primum, 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e201">distinctione 8 tertii</ref>
            <bibl>XXX</bibl>
          </cit>, 
          nec secundum 
          quia non genuit corpus 
          et anima. 
          Tum tertio 
          quia sequeretur 
          quod possibile esse virginem aliquem filium genuisse 
          et eam non esse eius matrem utraque existente in esse. 
          Item, sequeretur quod possibile esset virginem alicuius hominis esse matrem 
          et ipsum numquam genuisse, 
          quae videntur inconvenientia.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e218">
          In oppositum, 
          est 
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e222">
            <name>Magister</name> 
            in distinctionibus praemissis
          </ref>. 
          Item, 
          <ref>
            <title>Iohannis</title> primo
          </ref>, 
          <cit>
            <quote source="http://scta.info/resource/io1_14/critical@2-5">verbum caro factum est</quote>
          </cit> 
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e232">glosa</ref>, 
          id est,
          <cit>
            <quote>homo factus est</quote>
          </cit>
        </p>
        </div>
        <div>
          <head>Conclusio 1</head>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e237" n="Conclusio">
          Prima conclusio, 
          sicut divina natura in supposito verbi naturae humanae unitae est incarnata, 
          sic <name>Adae</name> culpa non fuit occasio 
          aut causa quare anima Christi fuit destinata. 
          Prima pars patet 
          per 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e253">
              <name>Magistrum</name>, 
              distinctione 5a 3ii
            </ref>
            <bibl>XXX</bibl>
          </cit>. 
          Secundo per 
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e258" corresp="#pg-b3q2-Qgbnmmm">
            <name>Augustinum</name>, 
            II <title>De trinitate</title> 
            capitulo 9
          </ref> 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q2-Qgbnmmm" source="http://scta.info/resource/adt-l2-d1e223@327-335">
              forma Dei accepti formam servi
            </quote>
            <bibl>
              <name>Augustinus</name>,
              <title>De Trinitate</title>
              II, 5, 9
            </bibl>
          </cit>, 
          igitur natura accepit naturam. 
          Consequentia tenet 
          quia nomine formae intelligitur natura secundum 
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e267">
            <name>Augustinum</name>, 
            <title>De fide ad Petrum</title>, 
            capitulo 4
          </ref>,
          dicentem 
          cum inquit de Christo audis, 
          <cit>
            <quote source="http://scta.info/resource/AuGch8-dd88aa-d1e1084@44-62">
              quia informa Dei erat oportet 
              te agnoscere firmissimeque tenere 
              in illo formae nomine naturalem plenitudinem
              <app>
                <lem n="plenitudinem"/>
                <rdg wit="#L" type="correction-deletion" facs="201r/23">
                  <del rend="strikethrough">gratiae</del>
                </rdg>
              </app>
              debere intelligi
            </quote>
          </cit>. 
          Tertio, 
          per 
          <ref>
            <name>Ieromium</name> in 
            <title>explanatione fidei</title>
          </ref>, 
          dicentem 
          passus est filius Dei non secundum illam substantiam 
          <unclear>quare</unclear> assumpsit 
          sed secundum illam 
          quae est assumpta, 
          ex quo patet quod divina substantia accepti humanam substantiam. 
          Secunda pars 
          probatur quia praedestinationis aeternalis 
          nulla potest esse ratio causalis temporalis 
          <ref>ut fuit probatum in primo</ref> 
          circa materiam de praedestinatione, 
          sed culpa <name>Adae</name> est 
          ratio temporalis, 
          ergo illud est membrum Beati Augustini 
          quo probat quod Deus non praedestinat 
          nos propter merita nostra.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e312" n="Corollarium 1">
          Primum corollarium, 
          licet natura divina unione maxima 
          post primam simpliciter naturae humanae sit unita, 
          tamen talis unio non ad eam immediate 
          sed ad personam verbi est terminata. 
          Prima pars patet per 
          <cit>
            <ref>primam partem conclusionis</ref>
          </cit> 
          quia divina natura est incarnata et humanae unita 
          sed quod unio trium personarum 
          in deitate sit. 
          Maior patet ex unitiva idemptitate substantiali 
          quia est in una 
          praecise substantia.
          Secundo, 
          ex summa simplicitate sine graduale distinctione 
          quia ibi est una simplex essentia sine compositione. 
          Tertio, 
          ex mutua <unclear>praedicatione</unclear> vocali 
          quia ibi natura praedicatur de persona 
          et econverso non autem sic est de unione hypostatica 
          sed quod unio naturae humanae ad verbum sit maxima post primam. 
          Patet primo ex aliarum unionum comprehensione 
          quia compraehendit unionem per praesentiam 
          potentiam essentiam gratiam gloriam et hypostaticam 
          quod non faciunt aliae. 
          Secundo patet 
          <pb ed="#L" n="201-v"/>
          ex immediatione 
          quia nihil mediat inter personam et suppositum suum. 
          Tertio, 
          ex intrinseca <unclear>intimitate</unclear> et <unclear>intraneitate</unclear> 
          quia per quamdam illapsum <unclear>in effabilem</unclear> et <unclear>in 
          expressibilem</unclear> omne alium illapsum <unclear>exces?tem</unclear> ei intimatur 
          et unitur. 
          Secunda pars 
          patet quia, 
          nisi sic, 
          sequeretur quod 
          quaelibet persona esset incarnata, 
          quod est falsum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e370">
          Secundum corollarium, 
          licet non sit idem formaliter assumpto et unio hypostatica, 
          haec tamen unio non est aliqua res una creata vel increata. 
          Prima pars patet per 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e377">
              <name>Dominum Aegidium</name>, 
              distinctione 3 tertii, 
              parte prima quaestione 3
            </ref>
            <bibl>XXX</bibl>
          </cit>. 
          Primo ex assumptionis respectu unionis 
          generalitate quia omnis vivens est assumens et non econverso. 
          Secundo ex unionis sequitur 
          assumptionem additione quia assumptio importat actionem assumentis et passionem 
          assumpti sed unio importat ultra hoc <unclear>quamdem</unclear> unitorum relationem. 
          Tertio, ex eorum diversa praedicatione, 
          nam licet vivens possit dici unitum tamen assumens 
          non dicitur assumptum. 
          Secunda pars probatur 
          quia si illa unio foret aliqua una 
          res creata vel increata, 
          sequitur quod Deus non posset naturam assumptam 
          dimittere nisi talem destrueret, 
          quod est falsum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e406" n="Corollarium 3">
          Tertium corollarium, 
          licet verbi persona 
          sit subsistentis ratio formalis huius unionis terminativa, 
          non tamen simpliciter ut sic sed ut naturae assumptae assumptae supositionaliter unita. 
          Prima pars patet per conclusionem. 
          Secunda probatur 
          quia aeternaliter hanc visionem aliter terminasset, 
          quod patet quia aeternaliter fuit persona.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e419">
          Ex hiis patet quod ipsa unio hypostatica est ipsa 
          unita seu ipsum verbum humanitati unitum. 
          Secundo, 
          sequitur quod licet divina natura sit 
          incarnata tamen non quaelibet persona est humanata. 
          Tertio, 
          sequitur quod effectus nostrae 
          redemptionis non fuit causa verbi incarnationis. 
          Patet per secundam partem conclusionis 
          quia pro eodem instanti aeternitatis 
          quo anima Christi fuit praedestinata fuit ei 
          natura assumenda electiva praeordinata, 
          ergo nulla ratio temporalis potuit 
          esse illius concausa. 
          Quarto, 
          sequitur licet verbum sit incarnatum ad delendum originale 
          peccatum et propter reparandum miseriam nostram, 
          non tamen tenendo li propter tamquam finalem 
          vel motivam causam. 
          Prima pars patet <ref>super illo psalmo</ref> <quote source="http://scta.info/resource/ps11_6@1-8">propter miseriam inopum 
          et gemitum pauperum nunc exurgam</quote>. 
          Secunda patet ex dictis.
        </p>
        </div>
        <div>
          <head>Conclusio 2</head>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e454">
          Secunda conclusio, 
          quod sicut impossibile est esse increatum 
          secundum inmensum gradum ad extra fore concreatum 
          sic deum hominem factum et hominem deum esse simpliciter est concedendum.
          Prima pars probatur 
          quia, 
          si sic, 
          sequeretur quod essent duo immensa, 
          quod est impossibile. 
          Patet consequentia 
          quia implicat essentiam immensam aliter communicari 
          secundum gradum immensum et 
          ipsum non esse immensum. 
          Secunda pars probatur 
          quia primo non erat ita quod Deus esset 
          homo et nunc est ita quod deus est homo, 
          ergo factum est quod Deus est homo. 
          Item 
          <cit>
            <quote source="http://scta.info/resource/io1_14/critical@2-3">verbum caro</quote>
          </cit>, 
          id est, 
          homo factum est <!-- might be quote from gloss; see above --> 
          <ref>
            Iohannis primo
          </ref>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e480" n="Corollarium 1">
          Primum corollarium, 
          sicut impossibile est esse increatum 
          secundum immensum gradum ad extra fore concreatum sit simpliciter est 
          impossibile aliquid esse Deum et a deitate esse distinctum. 
          Prima pars est 
          <cit>
            <ref>prima pars conclusionis</ref>
          </cit> 
          quia 
          tale quid esset deus recens. 
          Secundo 
          quia sequeretur quod possent esse infiniti 
          dii a se invicem realiter distincti. 
          Tertio, 
          quia tunc verbum teneretur diligere naturam 
          assumptam propter se ipsam sicut se ipsum, 
          quod est falsum 
          quia tunc creatura esset 
          <pb ed="#L" n="202-r"/>
          fruendum, 
          et consequentia patet 
          ex quo illa creatura esset Deus 
          per potentiam. Quarto, 
          tunc quilibet posset rationabiliter durare 
          an aliquid esset quod non esset Deus 
          et sic posset dubitare an deberet se ipsum tamquam Deum adorare. 
          Patet quia posset 
          <app>
            <lem n="posset"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion" facs="202r/4">
              <del>divina adorare</del>
            </rdg>
          </app> 
          deus me assumere in unitatem suppositi me ignoratae meam 
          naturam esse assumptam
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e525" n="Corollarium 2">
          Secundum corollarium, 
          licet naturae humanae in Christo communicatum sit esse 
          deum in concerto seu concretive, 
          tamen nullo modo potest sibi communicari ipsi quod sit 
          verbum aut deus abstractive. 
          Prima pars patet 
          quia verbum ypostatice unitur humanae 
          naturae in denominationem concretivam hominis, 
          ergo illi naturae verbum communicatur.
          Secundo, 
          probatur quia virtute communicationis idiomatum. 
          unde 
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e538">
            <name>Damascenus</name>, 
            libro 3, 
            capitulo 4
          </ref>, 
          dicit 
          <!-- quote -->
          in hypostati <unclear>utrorumcumque</unclear> nomina imponimus 
          et sequitur et enim Christus 
          quid est utrumque et Deus et homo dicitur 
          quod creabilis et particibilis 
          et increabilis et inparticibilis, 
          ergo per communicationem 
          idiomatum verum est hominem esse deum 
          et per consequens humanae naturae 
          in Christo communicatum est esse Deum, 
          quod est propositum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e552">
          <unclear>Primo</unclear> quod <sic>quod</sic> idioma in 
          proposito est proprietas signativa et distinctiva 
          vel naturae a natura sicut in vertibile et 
          vertibile vel naturae a supposito 
          et econverso sicut producibile 
          et inprodubile productum 
          et inproductum vel suppositi a supposito, 
          sicut generare et generari spirative et spirari.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e571">
          Secundo, 
          notandum quod communicatio idiomatum est intuitiva 
          probatio talium communicabilium 
          proprietatum de supposito ex assumente et assumpto resultante. 
          Et notantur 
          dicitur communicabilium propter tales proprietates 
          quae communicari non possunt mutuo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e585">
          Ex dictis, 
          sequitur quod sicut Christus est vere quid sic secundum 
          quod homo est aliquid. 
          Prima pars est nota. 
          Secunda probatur 
          quia Christus secundum quod homo est homo 
          ergo Christus est aliquid. 
          Confirmatur quia eius 
          opposita est haeretica et dampnata 
          per 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e599">
              <name>Alexandrum</name> 3m 
              de haereticis 
              cum christus
            </ref>
            <!-- canon law ref -->
          </cit>
        </p>
        </div>
        <div>
          <head>Conclusio 3</head>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e605">
          Tertia conclusio, 
          licet de virgine materia natus sit Christus verus filius Dei, 
          tamen divina essentia 
          non debet ex ea nata dici 
          seu numquam verum fuit essentiam divinam 
          de virgine nasci. 
          Prima pars patet in 
          <cit>
            <ref>
              tertio, <!-- book 3 --> 
              distinctionibus 4 et 8
            </ref>
          </cit>, 
          ubi <name>Magister</name> 
          expresse ponit 
          Christum de virgine natum. 
          Item, 
          haec pars ponitur in 
          <cit>
            <ref>symbolo ecclesiae</ref>
          </cit> 
          Secunda pars patet 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e619">distinctione 2 tertii</ref>
          </cit>,
          ubi ostendit 
          <name>magister</name> 
          essentia divina non debere dici natam de virgine.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e625" n="Corollarium 1">
          Primum corollarium, 
          non solum compositum ex corpore et 
          anima intellectiva debite organizatum verbo unitum est de virgine 
          et in virgine natum. 
          Patet ex conclusione 
          quia virgo tunc non genuisset filium dei 
          cum tale compositum 
          non sit filius Dei 
          et sic virgo <unclear>materia</unclear> 
          non vere diceretur mater Dei,
          quod est falsum. 
          Oppositum huius corollarii ponit 
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e641">
            <name>Bonsemblatis</name> 
            in suis vesperiis, 
            propositione 2, 
            articulo primo
          </ref>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e649" n="Corollarium 2">
          Secundum corollarium, 
          licet non stet aliquem filium virginis esse 
          et ipsum nullo modo generare vel genuisse, 
          tamen possibile est virginem aliquem finem vere genuisse, 
          et tamen filium eius non esse utrobique manente et in vita existente. 
          Prima pars patet 
          quia solum dicitur illum filium habere 
          quem dicitur vere genere 
          vel genuisse aut peperisse dum in supposito fuit. 
          Secunda pars patet in casu 
          ubi filius Dei dimitteret naturam assumptam 
          et filius matrem virginem et naturam 
          <pb ed="#L" n="202-v"/>
          assumptam dimitteret et conservaret in esse,
          oppositum huius ponit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e671">
              <name ref="#JohnKlenkok">Magister Klenkok</name> 
              quaestione prima quolibeti sui
            </ref>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e679" n="Corollarium 3">
          Tertium corollarium, 
          licet sit omnino idem filius bis generatus 
          et duas habens nativitates, 
          tamen non sunt duo filii nec in ipso sunt duae 
          distinctae filiationes. 
          Prima patet per dicta 
          et est 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e687">
            <name>Magistri</name>, 
            8 distinctione tertii
            </ref>
            <bibl>
              XXX
            </bibl>
          </cit>. 
          Secunda pars probatur in pluribus passibus 
          sacrae scripturae. 
          Et tertia pars probatur 
          quia filius est sua
          <app>
            <lem n="sua"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion" facs="202v/5">
              <del>si</del>
            </rdg>
          </app>
          filiatio 
          sed filius est unus ergo filiatio est una, 
          oppositum huius partis tertiae ponit 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e704">
              <name>Magister Thomas de Argentina</name>
            </ref>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e709">
          Ex praemissis posset aliqua inferri,
          primo sicut stat aliquid incipere esse homo 
          et nihil produci de novo 
          sic aliquid desinere omne 
          <app>
            <lem n="omne"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion" facs="202v/9">
              <del rend="strikethrough">de hono</del>
          </rdg>
          </app> 
          homo et nihil corrumpi de mundo. 
          Prima patet 
          quia si verbum dimitteret 
          assumptam naturam tunc illa 
          primo inciperet esse homo 
          quia ipsa tunc non est 
          homo et tamen nihil ibi produceretur noviter. 
          Secunda patet in casu quo deus nunc assumeret 
          naturam alicuius hominis constat 
          quod sine cuiuscumque entitatis corruptione illa 
          humanitas assumpta desineret esse homo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e736">
          Secundo, 
          ex eodem sequitur 
          quod stat minime 
          unum solum hominem esse et immediate 
          post hoc erunt mille 
          et tamen nihil de 
          novo produceretur inesse 
          et similiter econverso stat 
          nunc mille homines esse 
          et immediate post hoc unum solum est iste, 
          et tamen nihil esse desinere nihil nullum 
          ens aliud corrumpere. 
          Patet sicut praecedens 
          ex quibus sequitur pars affirmativa quaestionis.
        </p>
        </div>
        <div>
          <head>Obiectiones</head>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e749">
          Contra primam partem conclusionis primae, 
          arguitur primo, 
          si natura divina esset incarnata,
          sequeretur quod quaelibet persona divina esset incarnata. 
          Consequens est falsum. 
          Patet consequentia 
          quia actus naturae convenit cuilibet personae 
          et quidquid dicitur de natura divinae dicitur etiam 
          de omnibus personis in affirmativis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e761">
          Secundo, 
          actus personalis sicut generare non 
          attribuitur naturae 
          sed assumere humanitatem hypostatice est actus personalis 
          quia proprius personae filii, 
          ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e771">
          Tertio, 
          vel assumeret in unitatem naturae vel personae. 
          Non secundum 
          quia natura non est persona nisi identitate 
          nec primum quia esset una natura 
          haec et illa vel fieret una natura 
          ex eis quorum utrumque est impossibile.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e783">
          Quarto, 
          sequeretur 
          quod natura divina posset dici caro facta. 
          Consequentia patet 
          quia ut patet 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e790">distinctione 5 tertii</ref>
          </cit> 
          si idem est incarnari quod carnem 
          <unclear>fieri</unclear> videtur ita posse dici quod sit caro 
          facta sicut incarnata. 
          Sed consequens est falsum 
          et ipsum negat 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e801">
              <name>Magister</name> ibidem
            </ref>
          </cit>, 
          ne si sic diceretur convertibilitas naturae 
          in naturam significari putere.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e809">
          Quinto, 
          contra secundam partem arguitur cessante causa cessat effectus 
          sed nulla alia causa fuit 
          christo veniendi nisi redemptio ergo culpa <name>Adae</name> fuit occasio 
          quia Christus fuit 
          incarnatus et anima eius praedestinata. 
          Maior nota. 
          Minor habetur 
          <ref>
            super illo 
            <app>
              <lem n="illo"/>
              <rdg wit="#L" type="correction-deletion" facs="202v/32">
                <del>psalmo</del>
              </rdg>
            </app> 
            verbo 
            <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e825">primae ad Thimotheum</ref> 
            <cit>
              <quote source="http://scta.info/resource/Itim1_15@8-15" type="incipit">
                christus venit in hunc mundum ut peccatores salvos faceret
              </quote>
              <bibl>
                I Tim 1:15
              </bibl>
            </cit>
          </ref>, 
          ubi glosa,
          <cit>
            <quote>
              nulla causa fuit christo veniendi nisi peccatores salvos 
              facere tolle morbos tolle vulnera nulla causa est medicine
            </quote>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e836">
          Secundo, 
          idem videtur sentire 
          <name>Augustinus</name> super illo 
          <ref>
            <title>Matthaeus</title> 18
          </ref>, 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q2-Qd1e847" source="http://scta.info/resource/mt18_11@1-4 http://scta.info/resource/mt18_12@22-22">
              venit filius hominis 
              quaerere
            </quote>
          </cit>, 
          etc. 
          <ref>
            super quo dicit 
            <name>Augustinus</name>, 
            de verbis deum sermone 13o
          </ref> 
          <cit>
            <quote>
              si homo non peccasset filius hominis non venisset
            </quote>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e862">
          Tertio, 
          auctoritate 
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e867">
            <name>Ambrosii</name>
            <pb ed="#L" n="203-r"/>
            libro de incarnatione verbi
          </ref>, 
          dicentis,
          <cit>
            <quote>
              quae erat incarnationis causa nisi 
              ut creatura quae peccaverat redimeretur
            </quote>
          </cit>. 
          Item, 
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e881">
            <name>Augustinus</name>, 
            primo libro 
            <title>de baptismo parvulorum</title>
          </ref>, 
          dicit apparet dominum Ihesum Christum 
          non ob aliud in carnem venisse nisi 
          ut hominem redimeret a peccato.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e892">
          Quarto, 
          secundum 
          <ref>
            <name>Venerabilem Anselmus</name> 
            <title>Cur Deus homo</title>
          </ref> 
          hinc parti alludit 
          <ref>ad gallathas apostolus</ref> 
          dicens 
          <quote source="http://scta.info/resource/gal4_4@6-9">
            misit deus filium suum
          </quote> 
          ut eos qui sub lege erant redimeret
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e908">
          Quinto, 
          hoc videtur approbare ecclesiae 
          quae cavit in Christi nativitate factus homo 
          ut homine perditum redimeret 
          et ad caelestia regna revocaret.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e917">
          Contra secundam conclusionem, 
          arguitur esse personale 
          divinum esse secundum gradum immensum communicabile, 
          ergo et quodlibet essentiale est communicabile 
          secundum gradi immensum. 
          Tenet consequentia 
          quia minus repugnanter se habet esse essentiale 
          ad communicari quam personale.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e928">
          Secundo, 
          quodlibet essentiale est communicabile ad intra, 
          ergo est communicabile ad extra.
          Consequentia patet 
          quia nulla videtur repugnantia illius 
          ex parte creare nec ex parte divinae essentia, 
          ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e938">
          Tertio, 
          Deo est attribuendum omne illud 
          ex quo maior bonitas in eo relucet,
          sed si Deus esset communicabilis non solum 
          participative sed realiter et entitative, 
          maior bonitas in eo reluceret, 
          ergo hoc est ponendum, 
          cum illud non implicet.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e949">
          Contra secundam partem eiusdem conclusionis, 
          si Deus est factus homo, 
          sequitur quod Deus est factus. 
          Patet consequentia in simili, 
          nam sequitur sortes est factus 
          homo ergo sortes est factus. 
          Patet similitudo 
          quia ibi nihil mutatur nisi subiectum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e958">
          Secundo,
          sequitur, 
          ille est albus homo, 
          ergo ille est 
          <app>
            <lem n="est"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion" facs="203r/19">
              <del>homo</del>
            </rdg>
          </app> 
          albus,
          sic videtur sequi ille 
          est factus homo, 
          ergo ille est factus 
          quia ille terminus homo 
          non est <unclear>dummmens</unclear> nec distrahens.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e977">
          Tertio, 
          sequitur quod deus esset factus animal rationale. 
          Patet per locum a distincto 
          ad diffinitionem, 
          et ultra sequitur quod deus est factus animal 
          et substantia animata sensibilis,
          et ultra sequitur 
          quod est factus substantia 
          et ens et aliquid 
          quae sunt falsa. 
          Patent consequentia, 
          sicut prima, 
          quia omnis homo est animal
          et ens et aliquid.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e988">
          Quarto, 
          si haec propositio esset vera, 
          <mentioned>Deus est factus homo</mentioned> 
          aut li <mentioned>homo</mentioned> supponit 
          pro aliquo creato vel increato. 
          Non primum quia Deus 
          non est aliquod creatum, 
          nec secundum quia Deus non est factus Deus 
          qui nunquam fuit non Deus.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e999">
          Contra quoddam corollarium tertiae conclusionis 
          ubi dicitur, quod virginem peperisse etc.,
          quia dimissa humanitate a verbo 
          aut illa esset idem homo 
          qui prius erat autem 
          aut esset alius homo, 
          sed neutrum potest dici.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1009">
          Secundo, 
          si esset alius homo, 
          sequitur tunc quod aliquis homo esset 
          qui nullius esset filius 
          nec fuisset unquam creatus aut genitus, 
          sed ista sunt falsa, 
          ut videtur, ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1018">
          Ad primum, 
          negatur consequentia. 
          Ad probationem dicitur 
          quod actus naturae conveniens 
          ut natura est convenit tribus personis divinis 
          non autem est verum de actu sibi convenienti 
          non ut natura sed ut persona, 
          sicut est in proposito de actu assumendi.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1029">
          Secundo, 
          posset dici quod actus non est 
          incarnari vel agere, 
          sed sequella actionis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1036">
          Tertio, 
          dicitur quod essentiam divinam esse 
          incarnatam potest intelligi dupliciter. 
          Primo quod sit ratio terminandi et formalis terminus 
          illius unionis personalitate quaecumque seclusa, 
          et sic divina natura non est incarnata
          <pb ed="#L" n="203-v"/>
          quia tunc unum suppositum non esset plus incarnatum 
          quam aliud sed Deus absolute etc.
          Prima consequentia rationis esset bona. 
          Alio modo dicitur esse incarnata, 
          sic quod non immediate 
          sed mediate 
          quia ipsa non est terminus illius unionis 
          sed in sola personalitate talis ratio 
          formalis terminandi consistit subsistendi, 
          et sic consequentia non valet.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1062">
          Ad 2m minor 
          negatur quia sumendo 
          <mentioned>assumere humanitatem</mentioned> 
          pro humanari vel incarnari, 
          sic dicitur quod non est actus essentialis 
          sed personalis. 
          Si autem sumatur pro active 
          unire humanitatem illam, 
          sic non est actus personalis 
          sed essentialis tribus personis 
          communis si autem sumatur pro ad se summere 
          vel pro unire sibi ipsi sic potest 
          dici actus notionalis 
          quia nulla persona unit sibi ipsi illam humanitatem 
          nisi filius licet omnis uniat cum filio active. 
          Et cum dicitur quod actus notionalis 
          non convenit naturae conceditur de actu notionali 
          qui si affirmaretur de essentia inferret 
          ipsam distingui ab aliquo in divinis 
          sed ille actus in proposito non infert 
          naturam divina distingui ab aliquo supposito divino
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1093">
          Ad tertium, 
          dicitur quod natura divina 
          assumpsit humanam ad unitatem personalem. 
          Et ad probationem, 
          dicitur quod humanitas non 
          unitur essentiae per se primo et immediate, 
          ut dictum est, 
          sed ex hoc quod est persona ydemptice.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1103">
          Ad quartam, 
          dicit 
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e1108">
            <name ref="#Bonaventure">Bonaventura</name> 
            distinctione 3 tertii
          </ref> 
          quod haec potest concedi 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b3q2-Qd1e1113" source="http://scta.info/resource/bb-d1e5321-d1e194@37-44">
              deitas est incarnata id est carni unita
            </quote>
            <bibl>
              <name>Bonaventura</name>, 
              <title>Sent.</title>,
              III, d. 5, a.1, q. 4
              <!-- III, d. 5, a. 1, q. 5 -->
            </bibl>
          </cit>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1120">
          Secundo, 
          dicit quod cum dicitur 
          divina natura est caro facta 
          si intelligitur, 
          id est,
          in carnem conversa, 
          hoc simpliciter est falsum, 
          Sed si intelligitur caro facta,
          id est, homo ut pars stet pro toto, 
          sic verum est 
          quod patet 
          quia natura divina est hic homo, 
          ergo natura divina est homo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1132">
          Item, 
          quia 
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e1136">
            <name>Magister</name> 
            videtur dicere oppositum distinctione 5 tertii
          </ref> 
          ideo potest dici 
          quod ibi loquimur opinative non determinative.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1144">
          Secundo, 
          posset dici quod multipliciter 
          intendit dicere 
          quod deitas non unit sibi humanitatem in unitate naturae 
          sed personae filii.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1153">
          Ad primum, 
          dicitur contra secundam partem eiusdem conclusionis 
          negando minorem. 
          Ad glosam, 
          dicitur 
          quod si aliqua causa fuisset hominis 
          ex parte illa fuisset redemptio nostra, 
          et hoc intendit glosa.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1162">
          Ad secundam, 
          dicit <name>Sanctus Thomas</name> et bene quod christus non venisset 
          in mundum per modum quo venit scilicet per modum passionis et miseriae, 
          sed mansisset in statu innocentiae 
          et non sensisset 
          nec habuisset poenam quamcumque 
          et eodem modo potest responderi 
          ad auctoritates <name>Ambrosii</name> et aliorum doctorum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1181">
          Ad <sic>4m</sic> quod est 
          dictum <name>Anselmi</name> tangentis simpliciter difficultate, 
          scilicet utrum purus homo potuerit hominem redimere 
          et satisfacere pro peccatis 
          et dicunt communiter doctores 
          quod sic sed convenientius 
          et utilius redempti sumus per Christum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1199">
          Circa hanc materiam possunt poni aliqua probabiliter. 
          Primo quod possibile sint aliqua demerita 
          viatoris fuisset peiora intrinsece 
          quam fuerit meritum Christi bonum actuale 
          intrinseca bonitate. 
          Patet quia quocumque peccato potest dari gravius duplum ad illud,
          sed Christi meritum fuit finitum bonum 
          bonitate intrinseca actus quo Christus merebatur 
          sed quod actus Christi fuerit bonum finitum intrinsece. 
          Patet quia fuit finitus 
          actus et incerta speciei bonitatis creatae.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1226">
          Secunda propositio,
          quod actus quem 
          Christus habuit inquantum homo non fuit satisfactorius 
          de condigno pro omnibus peccatis intrinseca
          <pb ed="#L" n="204-r"/><!-- break acctually occurs inside "intrinseca" -->
          sua bonitate. 
          Patet quia ille actus fuit minus bonus bonitate intrinseca 
          quam peccata omnium peccatorum fuerunt mala, 
          ergo illa bonitas actus intrinseca 
          non fuerit respectu illorum satisfactoria de condigno. 
          Patet consequentia 
          quia non est condigna satisfactio 
          nisi reddatur tantum pro tanto.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1243">
          Tertia propositio, 
          quod actus 
          creatus quo Christus nobis meruit redemptionem extrinseca acceptatione 
          seu denominatione fuit infinite bonitatis meritorie 
          quia actus ille 
          acceptatur ad infinitum et 
          <app>
            <lem n="et"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion" facs="204r/7">
              <del rend="strikethrough">eters</del>
            </rdg>
          </app> 
          aeternum bonum, 
          ergo est infinitae bonitatis meritoriae. 
          Tenet consequentia 
          quia ille est extrinsece melior 
          quolibet alio actu 
          qui non ad tantum 
          sed ad minus acceptatur.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1262">
          Ex dictis 
          sequitur primo quod cum 
          inclusione divinae acceptationis 
          actus Christi condigne satisfecit 
          pro redemptione generis humani. 
          Patet ex probatione propositionis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1271">
          Secundo, 
          sequitur quod actus in se non 
          variatus non potest esse 
          tantum bonus 
          quin possit esse melior tali voluntate.
          Patet quia non potest esse ad tantum bonum acceptatus 
          quin ad maius bonum esse possit acceptatus.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1283">
          Ex quo sequitur ulterius 
          quod alia est latitudo bonitatis extrinsece 
          actus meritorii et alia eius bonitatis intrinsece. 
          Patet quia prima procedit ex 
          arguo Dei acceptantis,
          secunda autem semper manet uniformis. 
          Ex quo ultra sequitur 
          quod haec consequentia non valet, 
          <c>a</c> actus ad maius bonum acceptatur quam <c>b</c>, 
          ergo <c>a</c> est melior intrinsece quam <c>b</c>, 
          quia oppositum consequentis potest stare cum antecedente.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1311">
          Ex quo ultra sequitur 
          quod haec consequentia non valet 
          iste actus est acceptus a Deo, 
          ergo iste actus est intrinsece bonus vel meritorius, 
          licet lege stante sit. 
          Consequentia bona tamen 
          quia secundum aliquos Deus pro actu malo 
          posset dare praemium, 
          ideo talis esset actus acceptatus.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1327">
          Alii vero dicunt 
          quod Deus non posset actum malum acceptare 
          nec velle dare praemium pro ipso 
          quia sibi placeret actus malus 
          tamen potest dari habenti actum malum <unclear>ad hoc</unclear> bonum, 
          sicut de facto multis malis Deus humanum a poenis suorum peccatorum. 
          Probatur quia de facto bonum 
          cuiuslibet creaturae factum propter Deum acceptatur 
          ad gloriam beatorum sed talis gloria est melior 
          quam remissio peccatorum sit bona, 
          igitur actus talis creaturae potuit acceptari 
          ad remissionem omnium poenarum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1348">
          Confirmatur 
          quia quaelibet 
          actio meritoria creatura quamcumque remissa 
          potuit acceptari a Deo pro 
          remissione et indulgentia omnium talium poenarum. 
          Ex hoc sequitur quod poena 
          pura creatura fuisset sufficiens extrinsece 
          ex actu bono ad apertionem coelestis ianiae.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1365">
          Quinta propositio, 
          actus <unclear>in creatus</unclear> 
          quo Christus voluit 
          incarnari sint sufficiens de condigno 
          pro redemptione infinitorum mundorum.
          Patet quia nulla peccata potentialia possunt esse ita mala, 
          sicut ille actus est bonus 
          quia simpliciter est infinitae bonitatis, 
          ergo fuit sufficiens intrinsece 
          pro redemptione omnium possibilium peccatorum. 
          Confirmatur quia si esset aliquam creatura quae 
          infinite intenso actu Deum dilexisset 
          si talem actum a se habuisset infinite meruisset 
          et ille actus fuisset intrinsece infinite bonus 
          sed actus 
          <pb ed="#L" n="204-v"/>
          quo persona divina voluit incarnari fuit talis, ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1390">
          Sed contra primam propositionem, 
          argui posset primo 
          quia actus animae Christi fuit actus divini suppositi infiniti, 
          igitur fuit intrinsece infinitae bonitatis. 
          Patet consequentia 
          quia circumstantia 
          dignitatis auget meritum vel demeritum, 
          ergo circumstantia infinita infinite auget.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1404">
          Secundo, 
          rex moriens pro re publica plus meretur 
          quam miles sic moriens 
          sed filius Dei infinite excedit valore 
          et dignitate regem creatum, 
          ergo ipse per mortem minuit intrinseca 
          bonitate infinitum praemium.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1415">
          Tertio, 
          si per impossibile anima unita verbo peccasset 
          plus demeruisset in infinitum quam non unita, 
          ergo si meruit in infinitum plus meruit verbo unita 
          quam non unita. 
          Patet consequentia 
          quia illa circumstantia quae auget 
          demeritum etiam et meritum. 
          Sed antecedens probatur 
          quia illa anima esset infinite in grata 
          cum uniri Deo sit maius bonum in infinitum 
          quam uniri creaturae finite.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1428">
          Quarto contra propositionem secundam, 
          actus animae Christi fuit in infinitum melior 
          quam <unclear>aliquod</unclear> peccatum 
          unquam fuerit malum ergo fuit sufficiens 
          pro redemptione omnium peccatorum.
          Antecedens probatur 
          quia actus animae christi fuit beatificus et alterius speciei, 
          immo in infinitum plus placens Deo 
          quam placeat quicumque viator per quemcumque actum, 
          ergo est melior in infinitum actu 
          quo diligitur Deus a viatore puro. 
          antecedens probatur quia visio 
          clara habet complacentiam alterius speciei 
          quam sit complacentia mediante aenigmate.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1448">
          Quinto, 
          si esset aliquis 
          qui Deum videret et ipsum simul odiret,
          in infinitum plus peccaret quam modo 
          quia intuitive videret Deum infinite diligendum et econtra faceret, 
          ergo a simili actus animae Christi Deum 
          intuitive videntis est melior quam omnis boni actus possibiles viatoris 
          simul essent boni, 
          et per consequens talis 
          actus fuit intrinsece infinitae bonitatis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1462">
          Sexto, 
          nisi sic sequeretur 
          quod aliquis viator purus 
          posset esse melior Christo. 
          Consequens est falsum 
          quia 
          <cit>
            <quote source="http://scta.info/resource/io1_16@2-11">
              omnis boni de plenitudine 
              acceperunt gratiam pro gratia
            </quote>
          </cit> 
          secundum 
          <ref>
                            <name>Apostolum</name>
                        </ref>.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1474">
          Septimo, 
          sequeretur quod aliquis esset peior quam 
          Christus sit bonus falsitas. 
          Patet quia tunc Christus non fuisset sufficiens ad 
          ipsum redimendum. 
          Probatur consequentia 
          quia, 
          si Christus habuisset finitam bonitatem mortale,
          sequitur quod malitia luciferi 
          post casum multiplicata potuit devenire ad tantum 
          gradum malitiae quantum Christus habuit gradum bonitatis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1488">
          Octavo, 
          si quaelibet malitia 
          quae fuit in omnibus divisim poneretur 
          in uno homine ille esset peior quam Christus fuerit bonus, 
          ergo bonitas actus Christi non fuit sufficiens ad redemptionem 
          vel satisfactionem omnium peccatorum, 
          quod est falsum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1499">
          <app>
            <lem type="conjecture-corrected">
                                <corr>Nono</corr>
                            </lem>
            <rdg wit="#L">
                                <sic>Octavo</sic>
                            </rdg>
          </app> 
          contra quartam propositionem videtur 
          esset 
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e1508">
            <name>Anselmus</name> 
            I <title>Cur deus homo</title>, 
            capitulo 4
          </ref>,
          dicens,
          <!-- quote ? -->
          necesssariam fuit Deum incarnari 
          pro generis humani redemptione, 
          ergo genus humanum per puram creaturam 
          non potuit redimi.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1521">
          10 per 
          <ref>
            <name>Gregorium</name>, 
            29 <title>Moralium</title>, 
            capitulo 33
          </ref>, 
          dicentem,
          <!-- quote -->
          homo rationabiliter a peccato primi hominis liberari 
          non potuit nisi per Deum hominem factum 
          pro nobis intercedente.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1536">
          11, 
          sequitur quod talis 
          actus redemptivus creaturae est infinite bonus. 
          Consequens est falsum. 
          Patet consequentia 
          <pb ed="#L" n="205-r"/>
          quia omnis actus est tam bonus 
          quantum meritorius 
          sed talis actus fuisset infinite meritorius 
          ergo infinite bonus, 
          et sequitur ultra 
          quod ille homo fuisset infinite bonus per 
          illum actum. 
          Patet consequentia 
          quia accidens tantum denominat 
          suum subiectum quantum ipsum est intensum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1554">
          Ad primum, 
          negatur consequentia 
          quia actus non solum habet 
          bonitatem ex <sic>circonstantia</sic> 
          sed ex intrinseca ratione sua.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1564">
          Ex quo patet, 
          quod anima Christi per suum actum 
          non meruit ex natura propria de condigno vitam aeternam, 
          sicut dicunt quidam 
          quia, si Christus dimisisset naturam assumptam cum illo actu, 
          non fuisset accepta de condigno, 
          et sic patet quod 
          dupla <!-- possible transposition here --> solutio circumstantia 
          non semper auget meritum in duplo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1581">
          Ad secundum, 
          negatur consequentia, 
          licet illa circumstantia bene augeat meritum, 
          non tamen ad duplationem, 
          et sic nec infinita circumstantia 
          infert bonitatem actus infinitam.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1590">
          Ad 3m,
          dicitur, 
          quod si, 
          per impossibile, 
          anima vitam peccaret <unclear>ad huc</unclear> non peccaret in finito peccato, 
          immo forte minus peccaret mentiendo 
          quam viator occiendo hominem 
          quia circumstantia visionis 
          non tantum aggraveret 
          quantum certa malitia intrinseca seu species. 
          Et cum dicitur quod, 
          uniri Deo est infinitum magis bonum etc., 
          dicitur quod sic unit sine 
          aliquo addito non est infinitum bonum 
          <app>
            <lem n="bonum"/>
            <rdg wit="#L" type="correction-deletion">
              <del rend="strikethrough">ymmo</del>
            </rdg>
          </app>, 
          licet si maius bonum quam 
          uniri creaturae cuicumque 
          nec uniri creaturae 
          duple est duplex bonum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1617">
          Ad quartam, 
          dicitur quod ille actus denominatione extrinseca fuit melior et 
          magis acceptus quam actus fuerit malus et de acceptus. 
          Et ad probationem,
          dicitur quod Christus habere potuit 
          et forte de facto habuit multos actus in 
          proprie genere et similiter in verbo 
          qui non fuerunt ita boni intrinsece, 
          sicut certum peccatum fuit malum. 
          Aliter sequeretur quod Christus 
          nos redemisset per velle comedere 
          et per velle ambulare et sic de aliis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1634">
          Ad quintum, 
          negatur assumptum quia malitia 
          peccati non solum quantificatur 
          penes extrinsecum malitiam vel circumstantiam aut inclinationem 
          sed penes rationem intrinsecam et voluntatis conatum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1643">
          Ad sextum, 
          negatur consequentia 
          quia Christus habuit tantam iustitiam 
          quod homo etiam si per infinitos 
          annos viveret invita 
          ista non attingeret ad beatitudinem animae Christi 
          quia alterius speciei est iustitia 
          quam Christus habuit a iustitia 
          quam habet purus viator immo forte iustitia animae Christi 
          est alterius speciei a iustitia alterius beati.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1659">
          Ad septima, 
          negatur consequentia. 
          Ad probationem, 
          dicitur quod licet peccata omnia simul 
          iuncta intrinsece fuisset peiora 
          quam actus Christi sit bonus intrinsece per divinam, 
          tamen potentiam et acceptationem ille actus fuit in infinitum magis 
          meritorius quam illa mala demeritoria etiam imaginabile est quod illa 
          iustitia fuit supra totam iustitiam beatorum, 
          immo etiam forte comprehensorum 
          sicut illa claritas qua videt in verbo est 
          super illam qua videt in genere proprio. 
          Patet per hoc solutio 
          <cit>
            <ref>ad octavam</ref>
          </cit>
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1678">
          Ad nonum, 
          dicitur quod 
          <name>Anselmus</name> loquitur 
          et solum vult 
          quod magis sit congruum ad superandum diabolum 
          <pb ed="#L" n="205-v"/>
          ut per deum homo redimeretur, 
          ita quod in talibus <unclear>auctoribus</unclear> non <unclear>capitur</unclear> 
          necessariam pro necessitate exigentiae 
          sed congruentiae et decentiae 
          quia congruum fuit ut 
          ille qui fuit creator esset redemptor et recreator.
        </p>
          <!-- why para break -->
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1703">
          Item, 
          ut redemptor fortior et potentior esset quam perdeitor. 
          Item, 
          ut ille esset redemptor 
          qui erat hominis iustus et verus possessor.
          Item, homo nobis fuit 
          utilius quia per hoc ad maiorem dei dilectionem inducimur. 
          Item, 
          homo cautior redditur empti enim estis praetio <unclear>magno</unclear> etc. 
          Item, 
          nobis perfectio 
          paciem ostenditur 
          <cit>
            <quote source="http://scta.info/resource/Ipetr2_21@8-12">
              christus factus est pro nobis
            </quote>
          </cit>, etc.
          <ref xml:id="pg-b3q2-Rd1e1734">prima petro 2</ref>. 
          Sed quod per puram creaturam homo potuit reddimi. 
          Patet quia, 
          Si Christus dimisisset 
          naturam assumptam cum actu suo non videtur 
          quin Deus potuit si voluisset 
          quod aliquis angelus posset redimere alios angelos. 
          Patet quia Christus potuit per 
          actus suos mereri redemptionem angelorum 
          sed si angelus assumeretur a verbo hypostatice 
          actus eius posset esse aequaliter meritorius, 
          sicut fuit ergo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1752">
          Ad decimam, 
          dicitur 
          ad <name>Gregorium</name>, 
          sicut prius quod sumit rationabiliter 
          pro congruitate quamdam quae est inter 
          offendentem et offensum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1761">
          Ad 11m, 
          negatur consequentia loquendo in consequente 
          de intrinseca bonitate actus, 
          dico tamen quod fuisset infinite bonus nobis 
          per denominationem et acceptationem extrinsecam 
          nec illa bonitas denominat subiectum bonum, 
          sed intrinseca bonitas ipsius actus.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1772">
          Ad primum contra 2am conclusionem, 
          dicitur quod antecedens potest 
          dupliciter intelligi. 
          Uno modo terminative subsistenter, 
          alio modo entitative substantialiter, 
          vel subiective formaliter. 
          Primo modo conceditur antecedens, 
          sed negatur consequentia. 
          Secundo modo, 
          negatur antecedens et consequentia 
          dubitatur
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1799">
          Ad secundum, 
          negatur consequentia, 
          ratio autem quare sibi repugnat <unclear>communia?tas</unclear> 
          ad extra et non ad intra potest esse 
          quia talis communicatio essentialis subiectiva est 
          neccessario cum identitate naturae et alteritate personae, 
          et haec duo repugnant creaturae, 
          et per consequens talis communicatio 
          repugnat sibi nota dicta contra hoc.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1814">
          Ad 3m, 
          dicitur ad maiorem dicitur quod verum est si illud sit possibile.
          <!-- break -->
          Secundo, 
          posset negari minor 
          quia non videtur quod maior bonitas reluceret in Deo 
          immo esset perversio proprietatis divinae, 
          nam eodem modo posset concludi quod Deus 
          posset facere essentialiter substantiam accidens et econverso et asinum angelum et converso 
          et de quolibet quodlibet. 
          Patet quia 
          per hoc maior bonitas reluceret in creaturis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1835">
          Ad quartam, 
          negatur consequentia. 
          Ad probationem dicitur 
          quod non est simile de sorte et de Deo 
          quia omne hominem et propositum Sorti et ideo Sortes non potest fieri homo 
          quin fiat simpliciter sed esse hominem 
          non est sic proprium esse Dei 
          quia quandoque fuit non homo 
          et potest esse non homo.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1847">
          Ad quintum, 
          dicitur quod illa regula habet 
          quando determinatio, etc.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1852">
          Ad sextum, 
          dicitur quod si rationale sumatur 
          pro natura propria hominis non conveniente 
          Deo nec angelo ita quod idem sit dicere 
          quod aliquod animatum anima intellectiva 
          vel cuius anima est pars 
          et sic negatur consequentia 
          quia sic signaretur 
          quod anima rationalis
          <pb ed="#L" n="206-r"/>
          esset pars Dei formalis. 
          Ad probationem, 
          dicitur quod regula tenet 
          ubi diffinitum univoce sumitur 
          sicut quando de diffinito verficatur diffinitio sua 
          et econverso aliter non. 
          Nam non sequitur digitus est substantia animata sensibilis, 
          ergo est animal. 
          Ideo cum dicimus animal est substantia animata sensibilis 
          sumitur ibi praedicatum pro natura tali per se existente 
          in proprio supposito cuius pars formalis est anima, 
          modo Deus non est sic substantia animata 
          sensibilis cuius pars formalis sit anima intellectiva. 
          Item, 
          dicitur quod Deus non est aliqua substantia 
          nisi divina et illa non est animata licet sibi uniatur 
          hypostatice talis substantia animata sensibilis.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1890">
          Item, 
          dicitur quod ille tres creatura non est 
          superius ad istum terminum homo nisi quando homo non competit alicui increato per 
          communicationem idiomatum, 
          ideo non sequitur 
          ille est homo, 
          ergo est creatura sic forte 
          non sequitur Deus est homo, 
          ergo Deus est substantia animata, etc.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1901">
          Ad septimam, 
          dicitur quod supponit pro increato, 
          sed non sequitur, 
          ergo Deus factum est aliquod increatum, 
          sed sufficit quod Deus 
          sit aliquod increatum quod de novo est homo, 
          nam in ista Sortes 
          nunc factus est albus subiectum, 
          et probatum supponunt pro eodem, 
          tamen non sequitur Sortes nunc factus est albus, 
          ergo nunc factus est Sortes.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1919">
          Ad aliud, 
          cum quaeritur utrum illa natura dimissa, etc., 
          dicitur quod esset alius homo in supposito sed non in natura 
          quia esset eadem natura quae prius fuerat 
          assumpta propria suppositatione et personalitate 
          nunc suppositata et personata.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1928">
          Ad aliud, 
          conceditur consequens 
          et cum dicitur quod haec genuit virgo, 
          hoc est falsum demonstrata natura dimissa 
          quae est homo 
          sed virgo genuit suppositum 
          cui hoc fuit unitum, 
          unde sicut nec materia nec forma generatur, 
          sic potest dici quod ille homo non est genitus a virgine, 
          licet suppositum cui haec natura fuit bruta fuerit genitum <c>a</c> 
          virgine et conceptum in virgine. 
          Patet per hoc ad tertiam rationem quaestionis, 
          cum dicitur, 
          verbum non est homo natus, etc., 
          negatur antecedens. 
          Ad <name>Augustinum</name>, 
          dicitur quod debet intelligi quod 
          filius nullam substantiam vel entitatem habet a matre 
          quae non sit creatura et hoc est verum.
        </p>
        <p xml:id="pg-b3q2-d1e1958">
          Secundo, 
          nota quod haec propositio, 
          <mentioned>Christus est homo creatus</mentioned>, 
          potest habere duplicem sensum. 
          Primus quod Christus sit homo creatus 
          secundum aliqua naturam suam, 
          et sic conceditur alius sensus,
          Christus est homo creatus, 
          id est, 
          suppositum humanum creatum, 
          et sic est negandum.
        </p>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>