<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-b2q6-d1e631/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="pg-b2q6-d1e631" n="Conclusio">
          Tertia conclusio,
          licet stet aliquem esse bonum vel malum 
          moraliter in cuius voluntatis 
          potestate non est nec unquam fuit 
          ipsum esse bonum vel malum, 
          tamen nulla voluntas creata existens in via 
          cogi potest ad eliciendum suum actum 
          liberum malum vel bonum. 
          Prima pars probatur 
          quia de facto aliquis est bonus et malus successive 
          qui nullum actum liberum determinatum habuit, 
          autem habere potest respectu bonitatis vel malitiae, 
          ergo illa pars vera. 
          Consequentia patet quia, 
          si in eius potestate esset vel fuisset illa malitia, 
          sequitur quod libere posset aut 
          potuisset illam vitare, 
          quod est oppositum antecedentis. 
          Et antecedens patet de pueris ante baptismum 
          qui sunt in peccato originali, 
          et per consequens in malitia mortali 
          <pb ed="#L" n="165-r"/>
          et in statu damnationis, 
          nam secundum <name xml:id="pg-b2q6-Nd1e364">apostolum</name>
          omnes nascimur 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b2q6-Qd1e668" source="http://scta.info/resource/eph2_3@21-22">
              filii irae</quote>
          </cit> 
          <unclear>partem</unclear> pueri statim baptizati 
          sunt in statu gratiae <sic>gratumfacientis</sic>, 
          ergo boni et in statu salutis 
          et non per aliquem bonum actum elicitum per eos, 
          ergo talis bonitas 
          non est nec est nec fuit 
          in potestate voluntatis eorumdem. 
          Antecedens patet per 
          <ref xml:id="pg-b2q6-Rd1e377">
            <name xml:id="pg-b2q6-Nd1e379">Augustinum</name>
          </ref>, 
          dicentem, 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b2q6-Qd1e384" source="http://scta.info/resource/augen-d1e293-d1e110@3-25">
              caritas in quocumque maior est tanto illo melior est in quo est
            </quote>
          </cit>.
          Secunda pars probatur 
          quia secundum 
          <ref xml:id="pg-b2q6-Rd1e695">
            <name xml:id="pg-b2q6-Nd1e390">Magistrum</name>, 
            libro 2, 
            distinctione 24
          </ref>, 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b2q6-Qd1e700">
            voluntas creata libera est a coactione per naturam
            <!-- can't find, quot emay continue -->
            </quote>
          </cit>
          ergo stante natura 
          voluntatis ipsa non potest cogi ad liberum actum bonum vel malum. 
          Item, 
          patet per 
          <ref xml:id="pg-b2q6-Rd1e401">
            <name xml:id="pg-b2q6-Nd1e403">Ricardum de Sancto Victore</name> <unclear>expositum</unclear> illud 
            <quote xml:id="pg-b2q6-Qd1e407" source="http://scta.info/resource/is1_5@8-10" type="incipit">omne caput languidum</quote> 
            etc.
          </ref>, 
          <cit>
            <quote xml:id="pg-b2q6-Qd1e413">
              si inquit Deus superiorem non habet 
              nec habere potest 
              ita liberum arbitrium divinum non patitur 
              nec <unclear>pat</unclear> potest
            </quote>
            <!-- quote boundaries a little unclear -->
          </cit>,
          et patet quod loquitur de divino cactio.
          Item, 
          per 
          <cit>
            <ref xml:id="pg-b2q6-Rd1e424">
              <name xml:id="pg-b2q6-Nd1e426">Beatum Augustinum</name> II <title>libero arbitrio</title>
            </ref>
          </cit>, 
          ubi probat quod liberum arbitrium cogi non potest 
          a superiori nec ab aequali nec ab inferiori, 
          ergo nullo modo cogi potest
        </p>
        </body>
    </text>
</TEI>