<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-b1q18-Dd1e691/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="pg-b1q18-Dd1e691">
            <head xml:id="pg-b1q18-Hd1e693">Responsiones</head>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e690">
              <!-- reference unclear, next paragraph seems to be reponse to first objection against first conclusion -->
              Ad primam, 
              potest consequentia 
              negari quia talis motus vitalis 
              non est aliquid distinctum 
              ab ipsa vitali potentia.
            </p>
            <p xml:id="pg-b1q18-d1e710">
              Secundo, 
              potest dici quod Deus se solo potest mentem beatificare 
              sine quacumque alia quantitate quacumque incomplexa, 
              non tamen sine quolibet complexo se habere. 
              Et haec solutio est 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e695" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e571">primae rationis contra secundam conclusionem</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>.
            </p> 
            <p xml:id="pgb1q18-d1e703">
              Ad 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e708" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e467">primam contra primam</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              conceditur consequens de his 
              quae non sunt praeterita nec posita in esse loquendo. 
              Ratio est quia 
              quod ab aeterno voluit 
              potest numquam voluisse.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e711">
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e721" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-sqleni">Ad secundam</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              conceditur antecedens 
              quia lex illa 
              <pb ed="#L" n="59-v"/> 
              est Deus, 
              sed negatur consequentia 
              quia tunc omnia evenirent de necessitate, 
              quod est falsum. 
            </p>
            <p xml:id="pg-b1q18-d1e735">
              Secundo, 
              potest dici quod 
              <mentioned>lex</mentioned> potest sumi dupliciter, 
              uno modo pro aliquo in Christo 
              quod est Deus, 
              alio modo pro aliquo complexo 
              quod est dictum 
              aliquod aeternaliter ordinasse. 
              Primo modo conceditur antecedens 
              et negatur consequentia. 
              Secundo modo negatur antecedens 
              et conceditur consequentia.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e740">
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e736" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e549">Ad tertiam</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              negatur consequentia.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e745">
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e750" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e557">Ad quartam</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              negatur antecedens quia, 
              licet caritas minor non inclinet intensive 
              sicut <unclear>magna</unclear>, 
              tamen ad omnem actum ad quem maior inclinat 
              etiam minor inclinat seu inclinare potest. 
            </p>
            <p xml:id="pg-b1q18-d1e782">
              Secundo, 
              posset negari illa consequentia, 
              <mentioned>
                        <c>a</c> caritas non sufficit 
              ad faciendum voluntatem velle subire martyrium, 
              ergo non sufficit ad Deum sufficienter diligendum</mentioned>.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e768">
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e771" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e571">
                  Ad primam contra secundam conclusionem
                </ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e781" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e690">
                  iam dictum est
                </ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e774">
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e794" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e583">
                  Ad secundam
                </ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              conceditur consequens, 
              sicut enim altero numquam proprie dicitur 
              generatio nisi sequatur terminus genitus, 
              ita talis motus non diceretur vitalis perceptio 
              nisi terminus vitaliter percipiatur.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e783">
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e807" source="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e592">Ad tertiam</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              negatur antecedens.
              Et ad probationem, 
              dico quod, 
              licet Deus sit semper praesens realiter, 
              non tamen obiective vitaliter, 
              unde talis motus est reddere rem non praesentem obiectaliter.
              <!-- NOTE: No parabreak here because we see this as a second argument in support of the ad probation -->
            <!--<p xml:id="pgb1q18-xxaeqq">-->
              Secundo, 
              dico quod dato quod Deus sit 
              semper sufficienter praesens animae obiectaliter, 
              adhuc anima indiget tali 
              motu propter alia obiecta extrinseca 
              quae non sunt vitaliter 
              <app>
                <lem>praesentia</lem>
                <rdg wit="#L" type="correction-deletion" facs="59v/13">
                  <del rend="strikethrough">pi</del>
                </rdg>
              </app> 
              potentiae.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e799">
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e832" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e599">
                  Ad quartam
                </ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              conceditur consequens 
              de eius potentia absoluta, 
              nec ex hoc sequitur contradictio 
              loquendo de eius acceptatione 
              ad vitam aeternam, 
              nec sequitur Deum non esse bonum quia, 
              licet non acceptet illud opus 
              ad vitam aeternam, 
              acceptat tamen ad aliquid quod pro ipso 
              reddet vel reddidit.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e809">
              <!-- reference unclear -->
              Ad aliam, 
              sequitur Deum non esse iustum retributorem, 
              etc., 
              hic dicit 
              <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e556">
                <name xml:id="pg-b1q18-Nd1e849" ref="#Rimini">Gregorius</name>, 
                distinctione 17 primi, 
                quaestione prima, 
                articulo secundo, 
                corollario secundo, 
                conclusionis secundae
              </ref>, 
              <cit>
                <quote xml:id="pg-b1q18-Qd1e859" source="http://scta.info/resource/grvnZZ-ed1e5X-d1e1375@6-31">
                  quod nec vitae aeternae 
                  nec cuiuscumque praemii 
                  aeterni vel temporalis aliquis actus hominis 
                  ex quantacumque caritate elicitus est 
                  ex condigno meritorius apud Deum
                </quote>
                <bibl>
                  <name>Gregorius Ariminensis</name>,
                  <title>Sent.</title>
                  I, d. 17, q. 1, a. 2
                  (Trapp II, 237, ll. 1-3).
                  <!--quod nedum vitae... apud Deum.-->
                </bibl>
              </cit>.
              Sed oppositum huius tenet 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rbsepnc">
                  <name xml:id="pg-b1q18-Nd1e867" ref="#BonsemblantesBaduarius">Bonsemblantes</name>
                </ref>
                <bibl>
                  <name>Bonsemblantes</name>, 
                  <title>Lectura</title> 
                  (non extant).
                </bibl>
              </cit> 
              et quidam alii tenent, 
              tamen quilibet teneat 
              quod sibi bonum videbitur, 
              et potest negari consequentia.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e825">
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e886" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e616">
                  Ad primam contra tertiam conclusionem
                </ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              posset dici quod 
              nec sic 
              nec sic sed non volendo huius rectitudinem servare.
              Aliter dicit 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e903" target="http://scta.info/resource/b1-d1-q6">
                  <!-- temp target at item level; replace when paragraph ids exists -->
                  <name xml:id="pg-b1q18-Nd1e890" ref="#Wodeham">Adam</name>
                        </ref>
                <bibl>
                  <name>Adam de Wodeham</name>, 
                  <title>Lectura Oxoniensis</title> 
                  I, d. 1, q. 6, a. 2 (Paris 193, f. 34ra-rb).
                  <!--- TODO : need incipit/explicit to exact passage -->
                </bibl>
              </cit> 
              et 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e924">
                  <name xml:id="pg-b1q18-Nd1e893" ref="#BonsemblantesBaduarius">Bonsemblantes</name>
                </ref>
                <bibl>
                  <name>Bonsemblantes</name>, 
                  <title>Lectura</title> 
                  (non extant).
                </bibl>
              </cit> 
              quod volens, 
              et conceditur consequens 
              quod infertur in sensu diviso. 
              Prima solutio securior 
              videtur.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e845">
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e905" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e632">Ad secundam</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              potest dici quod <mentioned>rectitudo</mentioned> potest sumi dupliciter, 
              uno modo simpliciter, 
              alio modo secundum quid. 
              Sed <name xml:id="pg-b1q18-Nd1e911" ref="#Anselm">Anselmus</name> 
              loquitur de <mentioned>rectitudine</mentioned> secundum quid, 
              corollarium vero intelligitur de 
              <app>
                <lem>rectitudine</lem>
                <rdg wit="#L" type="correction-deletion" facs="59v/25">
                  <del rend="strikethrough">servi</del>
                </rdg>
              </app> 
              simpliciter dicta.
            </p>
            <p xml:id="pg-b1q18-d1e974">
              Secundo, 
              potest dici quod velle est duplex, 
              primum est efficax indicativum, 
              secundum est efficax optativum. 
              De primo loquitur <name xml:id="pg-b1q18-Nd1e930" ref="#Anselm">Anselmus</name>, 
              dicens quod quid vult rectitudinem, 
              scilicet efficaciter indicative, 
              habet illam, 
              et talem velle 
              non stat cum mortali 
              sed bene secundum.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e871">
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e944" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e654">Ad tertiam</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              dicitur, 
              <name xml:id="pg-b1q18-Nd1e945" ref="#Anselm">Anselmus</name> 
              non loquitur de rectitudine vel iustitia simpliciter, 
              sed secundum quid, 
              ut patet intuenti eius verba, 
              ideo nihil concludit contra dicta.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e882">
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e960" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-qctqin">Ad quartam</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              conceditur antecedens de facto, 
              sed in casu quo 
              Deus auferret rectitudinem a voluntate sine demerito voluntatis, 
              talis privatio non esset culpa, 
              nec verba <name xml:id="pg-b1q18-Nd1e960" ref="#Anselm">Anselmi</name> probat oppositum 
              quia iustitia mali angeli fuit sibi inesse, 
              ideo eius privatio fuit peccatum, 
              non autem sic esset de iustitia istius 
              quam Deus privaret rectitudine sua sine suo peccato. 
              Ad rationes in oppositum, 
              patet solutio per dicta superius.
            </p>
          </div>
        </body>
    </text>
</TEI>