<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/pg-b1q18-Dd1e359/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="pg-b1q18-Dd1e359">
            <head xml:id="pg-b1q18-Hd1e361">
              Obiectiones
            </head>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e467">
              Contra 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e444" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e210">primam conclusionem</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>,
              arguitur, 
              si non esset simpliciter necessarium 
              aliquam creaturam esse iustam, 
              sequeretur quod Deus oppositum illius 
              <pb ed="#L" n="59-r"/> 
              quod aeternaliter ordinavit posset facere. 
              Consequens est falsum 
              quia tunc Deus esset mutabilis. 
              Et consequentia patet quia, 
              si non necessario sic est sicut ordinavit, 
              oppositum poterit evenire.  
              Confirmatur quia aeternaliter 
              praedestinando <c>a</c> voluit ipsum fore iustum.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-sqleni">
              Secundo, 
              quia lex ordinata 
              est absolute necessaria, 
              igitur quidquid est necessarium 
              secundum illam est absolute necessarium. 
              Sed secundum illam est necessarium hominem carum 
              habere caritatem creatam, 
              ergo. 
              Antecedens patet, <!-- comma important -->
              quia omne aeternum absolute est necessarium, 
              lex aeterna est necessaria, 
              igitur.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e549">
              <app>
                <lem type="conjecture-corrected">
                            <corr>Tertio</corr>
                        </lem>
                <rdg wit="#L" facs="59r/6">Secundo</rdg>
              </app> 
              contra 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e477" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e232">
                  primum corollarium
                </ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>, 
              si nulla gratia requiritur 
              ad bene operandum meritorie, 
              ergo nullam gratiam habendo 
              quis posset salvari de lege ordinata?
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e557">
              Quarto contra 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e490" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e245">secundum corollarium</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>,
              non quilibet gradus caritatis sufficit 
              ad fortem temptationem vincendum 
              vel ad martyrium patiendum propter Deum, 
              ergo nec sufficit 
              ad quodlibet opus meritorium exercendum. 
              Et per consequens, 
              si minori caritate diligeret, 
              non sufficienter diligeret.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e571">
              Contra 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e504" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e291">secundam conclusionem</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>,
              mentem uniri Deo beatifice sine motu 
              potentiae ad obiectum repugnat, 
              ergo Spiritus Sanctus non potest 
              esse formaliter ratio percipiendi 
              Deum beatifice seu dilectionis meritoriae. 
              Consequentia tenet cum talis 
              motus repugnet Spiritui Sancto. 
              Et antecedens probatur 
              quia aliter sequeretur 
              quod tale obiectum beatificum esset 
              essentialiter et intrinsece praesens 
              creatae potentiae, 
              quod est falsum 
              quia soli Deo sic est praesens.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e583">
              Secundo contra 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e517" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e336">primum corollarium</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>,
              sequeretur 
              si huiusmodi 
              motus staret sine terminis 
              quod non esset perceptio seu vitalis operatio. 
              Consequens est falsum. 
              Probatur consequentia 
              quia omnis perceptio vitalis competit 
              sibi solum terminative extrinsece, 
              ut dicit corollarium.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e592">
              Tertio, 
              nullus talis motus est ponendus, 
              ergo. 
              Antecedens patet 
              quia hoc esset propter distantiam potentiae ab obiecto, 
              et hoc non 
              quia Deus semper est praesens potentiae.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e599">
              Quarto, 
              si 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e533" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e354">tertium corollarium</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit> 
              esset verum, 
              sequeretur quod in aliquo posset 
              esse caritas gratuita, 
              et tamen ille non esset carus Deo nec acceptus. 
              Consequens est contra veritatem. 
              Item, 
              sequitur Deum non esse bonum. 
              Patet 
              quia ille 
              non est bonus 
              qui non de bonis gaudet operationibus, 
              ut habetur 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e414" target="http://scta.info/resource/ArNeTH-d1e101-d1e848/cod-MaEth8@143-159">
                  I <title ref="#Ethics">Ethicorum</title>
                </ref>
                <bibl>
                  <name>Aristoteles</name>, 
                  <title>Ethica Nicomachea</title> 
                   I, 9 (1099a17-18).
                  <!-- 
                    http://scta.info/resource/ArNeTH-d1e101-d1e848/cod-MaEth8@143-159 
                    incipit: quia si haec ita sint...sunt voluptati atque iucundae 
                  -->
                </bibl>
              </cit>.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e616">
              Contra 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e563" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e384">tertiam conclusionem</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>,
              si auferret Deus a voluntate rectitudinem 
              aut hoc faceret nolens aut volens. 
              Non primum quia Deus nihil operatur nolens 
              nec secundum quia, 
              cum rectitudo voluntatis sit velle 
              quod Deus vult ipsam velle, 
              sequitur quod Deus 
              posset velle voluntatem non velle 
              quod vult eam velle, 
              sed hoc implicat, 
              ergo.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e632">
              Secundo contra 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e576" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e417">primum corollarium</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>,
              stat rectitudo voluntatis cum peccato mortali, 
              ergo non includit gratiam gratificantem. 
              Patet consequentia et antecedens patet per
              <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e429" corresp="#pg-b1q18-Qd1e440">
                <name xml:id="pg-b1q18-Nd1e587" ref="#Anselm">Anselmum</name>, 
                <title ref="#Anselm_DeLiberoArbitrio">De libero arbitrio</title>, 
                capitulo 13
              </ref>,
              dicentem,
              <cit>
                <!-- we are experimentiong with "paraphrase-high" a type that is more extreme than other paraphrases
                  visually paraphrase-hight should not receive quotations marks, while type=paraphrase (at the present) 
                  still receives quotation marks; after more data collection, perhaps paraphrase and paraphrase collapsed into 
                  one type that does not typically recieve quotation marks -->
                <quote xml:id="pg-b1q18-Qd1e440" type="paraphrase-high">
                  volens habere rectitudinem 
                  habet rectitudinem
                </quote>
                <bibl>
                  <name>Anselmus</name>, 
                  <title>De libertate arbitrii</title> 
                  13 
                  (Schmitt I, 225, ll. 6-7).
                  <!-- 
                      ...libertas arbitrii est potestas servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem...
                    -->
                </bibl>
              </cit>,
              sed existens in mortali peccato 
              potest velle habere rectitudinem,
              ergo.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-d1e654">
              Tertio, 
              arguitur per 
              <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e450" target="pg-b1q18-Qd1e458">
                <name xml:id="pg-b1q18-Nd1e612" ref="#Anselm">Anselmum</name>, 
                ibidem, 
                capitulo 14
              </ref> 
              dicens 
              <cit>
                <quote xml:id="pg-b1q18-Qd1e458">
                  omnem habentem rectitudinem 
                  dici potest habere iustitiam et esse iustum 
                  quia omnis habens iustitiam iustus est, 
                  non tamen sentio iustis hominibus 
                  esse promissam perpetuam vitam
                  sed illis tantum qui sunt iusti sine omni iniustitia
                </quote>
                <bibl>
                  <name>Anselmus</name>, 
                  <title>De concordia</title> 
                  3, 4 
                  (Schmitt II, 268, ll. 13-17).
                  <!-- 
                    Unde sequitur omnem habentem hanc rectitudinem habere iustitiam et esse iustum, 
                    quoniam omnis habens iustitiam iustus est. 
                    Non tamen sentio iustis omnibus promissam esse vitam perpetuam, 
                    sed illis tantum, qui sunt iusti sine omni iniustitia.
                    -->
                </bibl>
              </cit>.
            </p>
            <p xml:id="pgb1q18-qctqin">
              Quarto contra 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e640" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e451">tertium</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit> 
              et 
              <cit>
                <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e650" target="http://scta.info/resource/pgb1q18-d1e434">secundum corollaria</ref>
                <bibl>Vide supra.</bibl>
              </cit>,
              privatio iustitiae et rectitudinis est formaliter culpa, 
              ergo cuilibet tali debetur poena. 
              Consequentia tenet, 
              et antecedens est 
              <ref xml:id="pg-b1q18-Rd1e474" corresp="#pg-b1q18-Qd1e485">
                <name xml:id="pg-b1q18-Nd1e661" ref="#Anselm">Anselmus</name>,
                in <title ref="#DeCasuDiaboli">De casu diaboli</title>, 
                capitulo 4
              </ref>,
              dicens,
              <cit>
                <quote xml:id="pg-b1q18-Qd1e485">
                  <seg type="qs">diabolus</seg> 
                  inquit 
                  <seg type="qs">perdidit iustitiam originalem 
                  in qua factus et pro ea invenit privationem eius 
                  qui nullam habet essentiam 
                  quam iniustitiam nominamus</seg>
                </quote>
                <bibl>
                  <name>Anselmus</name>, 
                  <title>De casu diaboli</title> 
                  9 
                  (Schmitt I, 247, ll. 2-3). 
                  <!--pro ea nisi... iniustitiam nominamus.-->
                </bibl>
              </cit>.
            </p>
          </div>
        </body>
    </text>
</TEI>