<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/ol96b1-132378-d1e4998/cod-pa96b1/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="ol96b1-132378-d1e4998">
                  <lb ed="#L" n="93"/>QVAPROPTER fuit opinio quorumdam, 
      <lb ed="#L" n="94"/>quod habitus habet rationem principij 
      a<lb ed="#L" break="no" n="95"/>ctiui respectu actus. potest enim dici, quod est 
      <lb ed="#L" n="96"/>causa partialis actiua, concurrens cum ipsa po 
      <lb ed="#L" n="97"/>tentia ad ipsam generationem actus, &amp; sic 
      po<lb ed="#L" break="no" n="98"/>tentia cum habitu sunt vna causa perficiens, &amp; 
      <lb ed="#L" n="99"/>totalis, sicut videmus, quod frequenter ad 
      ali<lb ed="#L" break="no" n="100"/>quem effectum simplicem concurrunt duae 
      cau<lb ed="#L" break="no" n="101"/>sae partiales, complentes vnam causalitatem 
      to<lb ed="#L" break="no" n="102"/>talem; contingit autem aliquando, vt sint 
      eius<lb ed="#L" break="no" n="103"/>dem rationis, sicut patet de duobus, qui trahunt 
      <lb ed="#L" n="104"/>nauim; aliquando vero alterius, vt intellectus 
      <lb ed="#L" n="105"/>agens, &amp; phantasma sunt causae partiales 
      alte<lb ed="#L" break="no" n="106"/>rius rationis in generatione speciei 
      intelligibi<lb ed="#L" break="no" n="107"/>lis. habitus ergo, &amp; potentia sunt causae 
      par<lb ed="#L" break="no" n="108"/>tiales alterius rationis, ita vt numquam vnum 
      <lb ed="#L" n="109"/>possit alterius causalitatem supplere. 
    </p>
        </body>
    </text>
</TEI>