http://scta.info/resoure/mnvhfy-d1e53/critical/transcription

Te igitur

Te igitur clementissime pater per Iesum Christum filium tuum dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata. Inprimis quae tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro N atque rege nostro N. et omnibus orthodoxis catholicae et apostolicae fidei cultoribus