<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/lectio98/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="lectio98">
        <head xml:id="l98-Hldlldl">Lectio 98, de Libertate</head>
        <head xml:id="l98-Hcdpcdp" type="question-title">Circa divinam providentiam</head>
        <p xml:id="l98-ehqmmd">
          Ex his quae tacta sunt 
          circa divinam providentiam inferuntur propositiones 
          aliquo modo materiae declarativae.
        </p>
        <div xml:id="l98-Dd1e119">
          <head xml:id="l98-Hcorria">Corollaria</head>
          <div xml:id="l98-Dd1e124">
            <head xml:id="l98-Hpcmpcm">Primum corollarium</head>
            <p xml:id="l98-ppeiei">
              Prima propositio 
              ex hiis propter quae magis admirantur divinam 
              sapientiam apud tamen intellectum bene dispositum magis 
              et clarius apparet divinae sapientiae et bonitatis quod 
              funditas sunt omnium aliqua contra quae intellectus <unclear>murmurat[?]</unclear> 
              si sit male dispositus, et etiam contra 
              divinam prudentiam ut de malorum prosperitate 
              et de bonorum adversitatibus et prosecutionibus 
              et de praedestinatione aliquorum antequam aliquid boni 
              vel mali egrint ut de <name ref="#Esau">Esau</name> qui fuit reprobatus 
              et <name ref="#Jacob">Iacob</name> praedestinatus, nam <name ref="#Jacob">Iacob</name> dilexit 
              <name ref="#Esau">Esau</name> autem odio habuit, et de nativitate puerorum 
              qui decedentes sine baptismo dampnantur, 
              sed corollarium dicit oppositum quia in hiis non  debemus murmurare, sed potius in 
              istis Relucet divinae sapientiae et bonitatis 
              profunditas, nam ad naturam regulam finitam resolvendo 
              sapientiam infinitam salvaretur ordo 
              iustitiae igitur praeter illam limitatam redeundum 
              <cb ed="#SV" n="b"/> <!-- 317rb -->
              est ad aliam omnino immensam et infinitam.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l98-Dd1e153">
            <head xml:id="l98-Hscmscm">Secundum corollarium</head>
            <p xml:id="l98-scsasc">
              Secundum corollarium: 
              sicut male dispositis divina providentia est occasio et causa 
              per accidens desperationis et odii occasio 
              <unclear>inquam<!-- dbcheck --></unclear> non data 
              sed accepta, 
              ita bene dispositis divina providentia est causa spei 
              et amoris.
              Prima pars est nota, 
              nam multi periti et multi 
              philosophorum negabant Deum esse 
              vel saltim rebus providere. 
              Secunda pars, 
              scilicet quod divina providentia 
              sit causa spei et amoris in bene dispositis, 
              probatur 
              quia quidquid operatur circa regimen universi 
              totum est in bonum universi et cuiuslibet eius partis, 
              nam ipsa est cuiuslibet rei in finem directiva 
              et in suam perfectionem.
              Igitur ex regimine universali et particulari 
              debet consurgere amor 
              in regente et curante 
              et in intellectu bene disposito 
              debet consurgere amor specialiter curantis.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l98-Dd1e162">
            <head xml:id="l98-Htcmtcm">Tertium corollarium</head>
            <p xml:id="l98-tcdtda">
              Tertium corollarium divinae 
              providentiae cognitio est maximum contra fortitudinem adversitatem 
              Remedium virtutis pacie inductum. 
              Probatur quia cognita divina 
              providentia adversitates quae contingunt sunt eligibiles 
              et perfective directiveque creaturae in suum finem. 
              Et adversitates 
              sunt quoddam bonum secundum dictamen rectae rationis eliciendum. 
              Et isto cognito fortuna esset amplexanda nec 
              esset durior sive adduceret privationem divitiarum sive 
              privationem sanctitatis cui concordat 
              <ref>
                <name ref="#Cicero">Tulius</name>
              </ref> 
              qui fuit paganus dicens quod 
              <cit>
                <quote source="http://scta.info/resource/akju8i" type="paraphrase">
                  nec aegritudo corporis immo nec privatio 
                  famae sunt mala
                </quote>
                <bibl>
                  <name>Cicero</name>,
                  <title>Tusculanae Disputationes</title>
                </bibl>
              </cit>, 
              et in hoc bene dicit. 
              Nec reprobatur 
              ab <name ref="#Augustine">Augustino</name> nec aliis doctoribus. 
              Patet ergo quod divinae 
              providentiae cognitio est remedium contra adversitatem et 
              hoc per exemplum declaratur 
              quia <unclear>aegri[?]</unclear> sciens evidenter 
              medicum infallibiliter posse eum curare gratanter recipit 
              medicinam <unclear>pungitivam[?]</unclear> et dolorosam. 
              Ita proportionaliter cum adversitates fortitudine sint tanquam medicinae et sanitatem 
              inductive sequitur quod nedum adversitates illae sunt tollerandae, 
              immo toto desiderio amplexandae.
            </p>
            <p xml:id="l98-eisaic">
              Ex isto 
              sequitur quod in inferno poena sensus est melior dampnatis quam 
              eis carentia. patet quia licet ille poene non sint ad felicitatem 
              ductive, nec directive sunt tamen creaturae ordinative seu 
              ordinatio quia ille creaturae sunt extra actum merendi pro 
              illos statu nihilominus est in eis quaedam ordinatio quantum cum 
              Reatu est possibile qui non est a deo, sed a delinquente creatura, 
              igitur subtractio poenae Redderet deordinationem maiorem 
              in dampnato quam in applicatione Rei affligentis ipsi 
              creaturae.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l98-Dd1e186">
          <head xml:id="l98-Hqucquc">Quartum corollarium</head>
          <p xml:id="l98-qceisf">
            Quartum corollarium est quod Deus non posset circa creaturam 
            taliter ordinare quod deberet rationaliter turari 
            vel male contentari de Deo. 
            Patet quia omnis exsecutio divinae ordinationis est effectus 
            divinae providentiae quae dirigit et ordinat creaturam in suum finem.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l98-Dd1e196">
          <head xml:id="l98-Hqncqnc">Quintum corollarium</head>
          <p xml:id="l98-qcqfdo">
            Quintum corollarium quod 
            ceteris Remanentibus dampnati deberent rationaliter eligere 
            tanto gradu cruciari nec minori et haec data 
            occasione seu otione ut si daretur otio vel esset 
            in potestate eorum Remanente indignitate quod poena <unclear>murmuretur[?]</unclear> 
            secundum dictamen Rectae rationis deberent eligere quod non. 
            patet quia quantitas poenae est creaturae Reformativa et 
            dat ei quaedam modum dignitatis, et bene eundem 
            quantum ad hoc igitur ratio Recta dictaret stante casu
            <pb ed="#SV" n="317-v"/>
            <cb ed="#SV" n="a"/>
            damnationis remissione gradum esse fugiendum data otione.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l98-Dd1e212">
          <head xml:id="l98-Hsxcsxc">Sextum corollarium</head>
          <p xml:id="l98-scqimv">
            Sextum corollarium 
            quod providentia non est nec esse potest respectu 
            mali vel culpae immediate. 
            Patet quia providentia est causa 
            effectiva et ordinativa rei in suum finem. 
            Sed peccatum est dispositio 
            contraria deordinativa rei in summum bonum, 
            igitur supra ipsum non cadit 
            immediate executio divinae providentiae et pure se habet Deus 
            permissive respectu culpae et quidquid sit de substantia actus utrum 
            peccatum sit huiusmodi substantia vel sit quaedam actio quae dicit 
            secundum quemdam quod non esset aliquid positivum commissionis probabile 
            est tenere quod peccatum sit quaedam relatio vel quid respectus cuius 
            Deus non est causa, sed solum permittit esse talem respectum et 
            illud salvaretur apud illos qui ponunt quod relatio est res distincta 
            a rebus absolutis. Nam isti dicerent quod relationes non 
            sunt entitates, 
            sed sunt quiddam modi rerum qui non requirunt causalitatem entitatis.
          </p> 
          <p xml:id="l98-sdiimv">
            Simile de illis qui ponunt 
            complexe significabilia, 
            nam tales non ponunt ea esse entitates, 
            immo ponunt quod sunt aeterna quae nullo modo 
            dependent effective ab aliquo nec sunt producibilia nec 
            indigent causa effectiva et sic diceretur de peccato quod dato 
            quod ponatur actus inquantum ens non esset sub ratione deformitatis 
            quia ut sic divina providentia esset eius causa 
            immediata, nam ipsa immediate est peccatoris ordinativa 
            ut ex hiis meliora eliciat quia dicit <name ref="#Augustine">Augustinus</name> 
            quod expedit quosdam peccasse turpiter ut postea 
            in peccatum superbiae ad quod proni erant non declinarent, 
            et sic providentia divina elicit virtutes ut humilitatem 
            post gravia peccata ideo dicebat <name ref="#Paul">Apostolus</name> quod 
            <cit>
              <quote xml:id="l98-Qd1e230" source="http://scta.info/resource/rom8_28">
                diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum
              </quote>
              <bibl>Ad Romanos 8:28</bibl>
            </cit>, 
            scilicet, electis qui 
            diligunt Deum, nam recordatio peccatoris est humilitas 
            inductio, et superbiae vitatio, et habuerunt punitionem 
            et poenam quae sunt quaedam bona universi 
            decorativa, nam ex malis elicit divina providentia 
            multa bona ut poenam infligendo mala vitantur.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l98-Dd1e239">
          <head xml:id="l98-Hspcspc">Septimum corollarium</head>
          <p xml:id="l98-cqdspd">
            Septimum corollarium 
            quod divina providentia non tollit libertatem arbitrii creati. 
            Patet quia ipsa imponit legem libero arbitrio creato, 
            igitur dat ei libertatem ad implendum legem vel praeceptum, 
            nam dato contrario sequitur quod Deus esset peccati causa, 
            quod est contra corollarium praecedens, 
            immo si sic, 
            Deus necessitaret creaturam ad peccandum. 
            Patet quia si Deus det legem faciendi <c>a</c> vel <c>b</c> 
            et necessitent voluntatem ad transgrediendum, 
            tunc necessitat voluntatem ad peccandum, 
            igitur divina providentia deordinat creaturam quod implicat, <!--<supplied>contradictionem</supplied> ?? --> 
            nam haec repugnat summae veritati, 
            nam divina providentia debet rem in suam perfectionem dirigere.
          </p>
          <p xml:id="l98-eqsihm">
            Ex quo sequitur quod tamen lege posita stat voluntatis libertas, 
            et sic divina providentia 
            non tollit libertatem liberi arbitrii, 
            immo potius ponit, 
            nam istud concedunt mores et omnes philosophi, 
            immo fides  
            <cb ed="#SV" n="b"/> <!-- 317vb --> 
            hoc habet concedere, 
            et licet ratio in contrarium esset difficilis 
            ad solvendum non propter hoc esset veritas neganda 
            ut stat quod <name ref="#Sortes">Sortes</name> nesciat <c>a</c> propositionem a contradictione 
            defendere consequentia tamen esse veram evidenter 
            et quod nullo modo sciat solvere insolubile ad contrarium, 
            et in talibus recurrendum est ad infirmitatem ingenii, 
            et ita dicitur in proposito, 
            quod licet materia futurorum contingentium, 
            tamen magna difficultate possit salvari 
            cum divina praedestinatione et praescientia nihilominus 
            difficultas procedit ex duobus, 
            vel haec est ex ignorantia artis diabolice vel sophistice vel ex 
            debilitate ingenii vel ex duobus simul, 
            et in illos casu proficenda est Dei veritas, 
            nihilominus sufficienter solveretur argumentum 
            quod communiter fit in hac materia.</p>
        </div>
        <div xml:id="l98-Dd1e269">
          <head xml:id="l98-Hovcovc">Octavum corollarium</head>
          <p xml:id="l98-ocqaep">
            Octavum corollarium, 
            quod divina providentia non tollit 
            casum et fortunam in rebus, 
            et huic additur quod nihil est fortuitum 
            vel casuale respectu divinae providentiae. 
            Secunda pars debet esse nota 
            quia prima causa omnia universaliter 
            cognoscit et nihil latet ei 
            quia nihil agit quin cognoscit omnes habitudines effectus 
            ad suas causas et per consequens nihil agit 
            praeter propositionem vel intentum, 
            et quidquid agit, agit cognoscendo 
            omnes habitudines sui effectus, 
            sed causa formata respectu sui effectus est agens ad propositionem non 
            intendens effectum a sua operatione, 
            ut <name ref="#Sortes">Sortes</name> vadens ad campos intentione colendi <unclear>agrum[?]</unclear> 
            et reperit thezaurum illa repertio est 
            praeter voluntatem <name ref="#Sortes">Sortis</name> 
            quia finis operationis eius erat collere terram, 
            et in illo loco latebat thezaurum inventum, 
            nam a proposito egit <name ref="#Sortes">Sortes</name> 
            et agendo accidit quod non proposuit, 
            sed Deus cognoscit omnes habitudines et nihil agit quin sciat 
            illud antequam agat, nec eius effectus est 
            fortuitus respectu ipsius, nec est effectus causalis 
            quia talis effectus est in agentibus extra propositionem.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l98-Dd1e290">
          <head xml:id="l98-Hncmncm">Nonum corollarium</head>
          <p xml:id="l98-ncqeaf">
            Nonum corollarium quod per immutationem divinae providentiae 
            recedet causa formata ab effectu formato, 
            nam stat voluntatem creatam tantum divinam providentiam 
            <unclear>innuttari[?]</unclear> quod nihil <unclear>formatum[?]</unclear> posset ei contingere 
            ut de anima Christi quae secundum 
            <name ref="#Lombard">Magister</name> novit omnia quae verbum, 
            igitur novit omnium rerum habitudines, 
            igitur effectus formatus non contingeret ei 
            quia ipsa cognoscit effectus antequam fiant.
          </p>
          <p xml:id="l98-eehacp">
            Et ex hoc patet intellectus propositionis 
            <ref xml:id="l98-Rd1e309" corresp="#l98-Qd1e320">
              <name ref="#Aristotle">Philosophi</name> in libro <title>de bona 
              fortuna</title>
            </ref> 
            dicentis quod 
            <cit>
              <quote xml:id="l98-Qd1e320">ubi est maximus intellectus ibi est minima fortuna</quote>
              <bibl>
                <name>Aristoteles</name>,
                <title>De bona fortuna</title> 
                <!-- 
                  regarding the bona fortuna, see
                  https://limo.libis.be/primo-explore/fulldisplay?docid=LIRIAS394337&context=L&vid=Lirias&search_scope=Lirias&tab=default_tab&lang=en_US&fromSitemap=1
                  "The treatise is in fact a combination of two chapters on eutuchia respectively 
                  taken from the Magna Moralia (1206b30-1207b19) and the Eudemian Ethics (1246b37-1248b11)."
                -->
              </bibl>
            </cit>, 
            et ex hoc non oportet intelligere 
            quod elevati philosophi habeant fortunam magis 
            asperam quam alii, quia quanto elevatio est 
            maior in intellectu tanto magis videt 
            Rerum habitudines, et per consequens ea quae sunt
            <pb ed="#SV" n="318-r"/>
            <cb ed="#SV" n="a"/>
            per accidens praevidet ubi depressus intellectus non videret 
            et raro contingit ei aliquid a fortuna quia 
            illud contingere esset  absque intentione et 
            praevisione, et sic quantum ad hoc propter ignorantiam 
            vulgus finxit fortunam esse minime et quamdam 
            causam latentem quod non oportet dicere quia sufficit 
            doctrina 
            <ref xml:id="l98-Rd1e339">
              <name ref="#Aristotle">Aristotelis</name> 
              tradita in II 
              <title ref="#Physics">Physicorum</title>
            </ref> 
            et in 
            <ref xml:id="l98-Rd1e349">libro <title>De bona fortuna</title>
                            </ref>, 
            nam ex ignorantia habitudinis 
            rerum contingit quod agens agat fortuite, 
            nihilominus est advertendum quod fortuna quandoque potest capi 
            pro divina providentia licet effectus non sic fortuitus 
            respectu divinae providentiae, est tamen fortuitus respectu causae particularum 
            intentus tamen a deo, nam deus est causa per se quod voluntas 
            agat per accidens, nam deus potest diligere <name ref="#Sortes">sortem</name> 
            ut vadat ad agrum ut <unclear>ditetur[?]</unclear> etiam haec possibile quod duo homines concurrerent respectu eiusdem effectus 
            et quod effectus esset fortuitus respectu unus et intentus 
            respectu alterius ut si <name ref="#Plato">Plato</name> posuisset aurum in agrum 
            sciens tamen locum et vellet quod <name ref="#Sortes">Sortes</name> Reperiret et 
            haberet, modo si <name ref="#Sortes">Sortes</name> fodiat terram ratione culturae 
            et Reperiat aurum, tunc Repertio illa esset effectus 
            fortuitus respectu <name ref="#Sortes">Sortis</name> et intentus respectu <name ref="#Plato">Platonis</name>, et in 
            ista materia possent multa dici ad particularia quomodo, 
            scilicet, homines sunt fortuiti et tempora et loca, et 
            haec omnia Resolvuntur ad causa particulares.
          </p>
          <p xml:id="l98-cdqaig">
            Consequenter 
            dicitur quod executio divinae providentiae respectu universi posset 
            introduci sed illum Remittitur ad 
            <ref xml:id="l98-Rd1e379" target="http://scta.info/resource/zxcvbn">
              <name ref="#WilliamOfParis">Guillelmi Parisiensis</name> 
              in libro <title ref="#deUniverso">De universo</title>
            </ref> 
            ubi introduxit quod divina providentia 
            est diffusa in brutis et vegetationibus, 
            nam ibidem inducit, quomodo aranea ita subtiliter texit 
            fila sua et qua arte haec facit et quomodo ibi 
            relucet divina sapientia, et de formica sibi 
            providente in aestate pro <unclear>hyereme[?]</unclear> quae frangit gravium 
            ne pullulet et de apibus quomodo apes habent 
            regem sine aculeo et punctura, et haec signat 
            quod non debet vigere tyrannis in regibus 
            sed in eis debet esse clementia veritas et dilectio, 
            et quomodo apes componunt sibi <unclear>domiculas[?]</unclear> 6 angelorum 
            et est una figura quae est inter alias figuras <unclear>exagonus[?]</unclear> 
            numeratur et talis figura replet locum ubicumque ponatur, 
            et ideo docuit apes illam geometriam.
          </p>
          <p xml:id="l98-eicqis">
            Ex istis concluditur providentia supremi Dei et eius cura 
            certa universum et partis eius, et 
            <ref xml:id="l98-Rd1e400">
              <name ref="#Albert">Albertus Magnus</name> 
              in libro <title>de animalibus</title>
            </ref> 
            hoc dicit vel quasi in <title>sententia</title>.
          </p>
        </div>
      </div>
        <div xml:id="l98-Dd1e415">
          <head xml:id="l98-Hctafvd" type="question-title">
            Circa tertia acceptione fatum vulgariter dictum <!--(Cf. lectio 95)-->
          </head>
          <p xml:id="l98-pmdaar">
            Pro maiori declaratione heri dictorum 
            sciendum est quod fatum vulgariter dictum in tertia acceptatione 
            scilicet, pro enuntiato vel sententiato vel 
            decreto a deabus vel daemonibus tempore nativitatis 
            alicuius quod ista opinio potuit habere originem 
            uno modo per modum demeriti vetularum quae ratione gravium 
            peccatoris potuerunt etiam dignae illudi a diabolo 
            et relinqui a deo ut diabolum colerent et divinum 
            honorem subtraherent et daemonibus attribuerent et hoc 
            contingit de casu peccati in peccatum quod tangit 
            <cit>
              <ref xml:id="l98-Rd1e426" source="http://scta.info/resource/rom1_23 http://scta.info/resource/rom1_24 http://scta.info/resource/rom1_25">
                <name ref="#Paul">Apostolus</name> 
                <title ref="#rom">Ad Romanos</title> 
                primo
              </ref>
              <bibl>
                <title>Ad Romanos</title> 1:23-25
              </bibl>
            </cit>.
          </p>
          <p xml:id="l98-psqpan">
            Sed quod ita fuit fatum historiae sunt plene, 
            nam bibilia narrat fuisse magos idolatras 
            <cit>
              <quote xml:id="l98-Qpeapea" source="http://scta.info/resource/IIreg23_24">pythones et ariolos</quote>
              <bibl>
                                <title>II Regum</title> 23:24</bibl>
            </cit> 
            <ref xml:id="l98-Rd1e456">
              <supplied>secundi</supplied> 
              <title ref="#IIreg">Regum</title> 
              capitulo <num>23</num>
            </ref> 
            qui 
            suis exigentibus demeritis fuerunt a deo relicti in manibus 
            diaboli, et cum hoc testantur ista historiae gentilium 
            nec reprobantur in hoc quod dicunt quod in idolis habitabant 
            daemones et dabant responsa ut de idolo <name ref="#Apollo">apolinis</name> 
            delfici quod fuit multum famosum idolum et in illo 
            diabolus dabat Responsa et potuit ita esse quod daemones 
            dixerunt aliqua de puris futura ut collerentur 
            a vetulis et a parentibus et a nascentibus.
          </p>
          <p xml:id="l98-sievms">
            Secundo iste error 
            potuit habuisse originem ex libidine mentiendi vetularum 
            nam illae potuerunt fingere quod haberent decreta deorum 
            cuius penitus nihil erat, et experientia est ad hoc, vel 
            secunda causa potest esse causa quaestus ut parentes aliquid darent 
            huiusmodi vetulis, et ideo dicebant pueros esse fatatos 
            ad prosperitatem et audisse decreta deorum, vel secunda causa 
            est propter inanem gloriam ut Reputantur familiores deo 
            nam se dicebant habere a diis certitudinem de prosperitate 
            alicuius ut huiusmodi vetulae viderentur mira scire.
          </p>
          <p xml:id="l98-tphasm">
            Tertio potuit habuere ista opinio originem ex deceptione vetularum 
            quae deceptae crediderunt aliquando se audire responsa 
            deorum et daemonum et nihil audiebant et hoc potest contingere 
            pluribus modis, et inter alios modos est fortis et vehemens 
            imaginatio quae potest esse tanta quod vix discretiva non sufficeret 
            discernere inter actum et obiectum. Ita quod illud quod 
            imaginatur creditur esse praesens et sic mulieres deceptae 
            ex consuetudine audiendi potuerunt credere se audire 
            Responsa a daemonibus. alii sunt modi.
          </p>
          <p xml:id="l98-spriot">
            Sed prima radix deficit in hoc quia dato quod ita esset non debemus 
            propter hoc ponere necessitatem fati quia daemon est mendax. 
            Unde habetur 
            <ref xml:id="l98-Rd1e481" corresp="#l98-Qiepepm">
              <title ref="#io">Ioannem</title> 
              <num>VIII</num>
                        </ref> 
            quod 
            <cit>
              <quote xml:id="l98-Qiepepm" source="http://scta.info/resource/io8_44">
                ipse est pater mendacii
              </quote>
              <bibl>
                                <title>Ioannes</title> 8:44</bibl>
            </cit> 
            et homicida,<!--<note>Cf. Augustine, De Mandacio, cap 6</note> -->
            et ideo dictum diaboli non imponit necessitatem immo 
            quod plus est dictum dei et Revelatio divina nullam penitus 
            imponunt necessitatem igitur nec a fortiori sermo diaboli 
            imponit necessitatem quia ipse 
            <cit>
              <quote xml:id="l98-Qaipaip" source="http://scta.info/resource/Iio3_8">
                ab initio peccavit
              </quote>
              <bibl>
                                <title>I Ioannis</title> 3:8</bibl>
            </cit>
            ut habetur 
            <ref xml:id="l98-Rd1e513" corresp="#l98-Qaipaip">
              primae <title ref="#Iio">Ioannes</title> 
              <num>III</num>
            </ref>, 
            et invidit humano generi 
            quia <quote xml:id="l98-Qavdjkj" source="http://scta.info/resource/sap2_24">invidia diaboli intravit in orbem terrarum</quote>.
          </p>
          <p xml:id="l98-qapsdm">
            Quantum ad prosecutionem 
            illorum peccatorum forte in alia lectione dicetur 
            si Deus ministraverit.</p>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>