http://scta.info/resoure/lectio93/reims/transcription

Lectio 93, de Caritate [Reims Transcription] Utrum qualitas spiritualis seu indivisibilis extensive possit subiecto extenso inhaerere?

Sequens argumentum de caritatem tangit difficultatem, utrum qua litas spiritualis seu indivisibilis[?] extensive possit subiecto extenso inhaerere

Una opinio quod qualitas munnid inextensa potest realiter fieri extensa et e converso

Et primo recitatur una oppinio opinio cum suo fundamento. Deinde ponetur conclusio responsalis quae videtur magis consona veritati

Unde est una oppinio opinio quod omnis qualitas mundi inextensa potest realiter fieri extensa, et e converso, omnes qualitas extensa potest fieri inextensa et indivisibilis extensive

Suppositiones pro istius opinionis

Pro declaratione huius oppinionis opinionis ponuntur suppositiones

Prima: quod omne accidens est intensivum vel alicuius intensionis

Prima suppositio: omne accidens est intensivum vel alicuius intensionis. Patet quia impossibile est accidens esse infinite remissivum

2o Secundo patet quia quodlibet accidens sua mediante[??] est intensus

Secunda suppositio: quod omnis qualitas inextensa continet partes secundum se et quodlibet sui unitas adinvicem

2a Secunda suppositio: omnis qualitas in extensa continet partes secundum se et quodlibet sui unitas adinvicem. Patet quia partes intensivae uniuntur inter se, et qua ratione propter indistantiam una unitur alteri, ita inter se uniuntur, igitur cuiuslibet partes ad quamlibet partem est unio

Tertia suppositio:

3a Tertia suppositio: alia est unio partium intensivarum. Et alia est unio partium ad subiectum. Patet quia in qualitatibus corporalibus quae habent unionem nis intensivam et unionem continuitatis istae uniones sunt diversarum specierum. Et una potest separari alia re manente

Quarta suppositio:

Et ex hoc sequitur 4a quarta suppositio quod habi tudo partium intensivarum est alia ab habitudine unionis extensivae

Quinta suppositio:

5a Quinta suppositio: omnes qualitates subiectum indivisibiliter informantes infinitis siti bus exterioribus coexistunt in diversis siti bus. Patet quia sicut sua subiecta coexistunt indiversis sitibus ita illa accidentia eis inhaerentia coexi stunt diversis sitibus, licet non commensurative. Unde, licet anima intensiva sit indivisibilis, coexistit tamen situi divisibili, scilicet, corpori humano. Modo dicitur quod accidens spirituale inhaerens subiecto divisibili proportionaliter coexistit situi, ymo immo tot sitibus quot coexi stit subiectum suum. Etiam patet, quia totum co existit sitibus partium, igitur et accidens

Sexta suppositio:

6a Sexta suppositio: de structo quolibet subiecto indivisibili, Deus potest conserva re habitudinem accidentis[?] ad situm exteriorem quem habebat subiecto existente, id est, quod accidens occupet ta lem situm vel tot situs sicut ante faciebat in subiecto

Septima suppositio:

Septima suppositio: Deus potest omne accidens non solum localiter verum etiam subiective multiplicare, id est, Deus potest accidens ponere in diversis sitibus inhaerens. Ex quo sequitur quod accidens spirituale potest subiecto corporali inhaerere pure extensive

Unde ymaginatio imaginatio stat in hoc quod accidens spirituale habet duplicem habitudinem partium inter se et situm extrinsecum, unde posset dici quod prima habitudo esset habitudo partium intensivarum alia esset habitudo ipsarum in diversis sitibus vel replicatio ipsarum in sitibus extrinsecis, sicut accidens indivisibile occupat situm et partes re plicantur in diversis sitibus. Ita potest inhaerere correspondenter[?]

Conclusiones istius opinionis

Et ideo ista oppon oppinio opinio ponit conclusiones

Prima conclusio

Prima omnem formam accidentalem a subiecto et materia separatam potest Deus excedere situaliter unione partium non destructa. Patet primo nam de corporalibus non est dubium propter rarefactionem et augmentationem extensivam. Sed de spiritualibus apparet quod ille possunt habere habitudinem uniones quantum ad situm, igitur per replicationem partium in eodem loco potest fieri partium continuitas

Secunda conclusio

2a Secunda conclusio: accidens corporale potes fieri inextensum. Patet quia habitudo partium intensivarum et unio earum est alia habitudo ab unione earum partium correspondenter[?] ad situm extrinsecum, igitur 2a secunda u nio potest tolli stante prima, et per consquens potest tolli unio respectu situs remanente unione partium inter se

Tertia conclusio

Ex quo sequitur quod nullum accidens determinat sibi ordinem partium in situ vel in toto. Patet quia habitudo unionis partium intensivarum est alia quam unio extensiva, igitur extrinsece nullum accidens determinat habitu duinem partium intensivarum. Et sic stat acciden tia corporalia habere habitudinem accidentium spiritualium et e converso stat qualitatem spiritualem habere rationem continuitatis, ita quod caritas potest informare subiectum extensivum et esse qualitatis extensa. Unde possibile est esse duas qualitates in eadem specie quarum una esset extensa et alia non. Patet ex dictis quia si una inhaereret extenso subiecto dicitur ex tensa. Si inhaeret inextenso diceretur qualitas inextensa

Multa corollaria possent inferri quae essent pulchra, tamen studentibus relinquuntur

Obiectio ad istam opinionem

Sed contra illam oppinionem opinionem ponitur conclusio negativa quod nec caritas nec spiritualis qualitas potest subiectum extensum informare vel e contra. Sed radix primi, quia nullus situs extrinsecus correspondet qualitati spirituali. Ubi notandum quod res indivisibiles extensivae habeant correspondentiam, situs hoc est ratione perfectionis. Unde Deo ratione suae immensitatis correspondet infinitus situs verus vel ymaginarius imaginarius . Ita quod secundum ordinem specierum perfectior species occupat maiorem situm vel nata est occupare, igitur situs corrospondet alicui secundum quantitatem suae perfectionis. Et ideo dicitur quod extra caelum est situm[?] spatium vel ymagi narium imagi narium correspondens Deo ratione suae perfectionis immensae, et cum accidens sit minimae perfectionis situs non correspondet ei secundum quod correspondent subiectum cui inhaeret, nec sequitur quod si situs cor respondeat angelo quod propter hoc correspondeat qualitati sibi inhaerenti

Et circa hoc quidam doctor notat quodlibet intellectus sit simpliciter indivisibilis, et omnis actus eius vel habitus. Non oportet quod ubicumque est intellectus quod etiam eius actus sit ibi, quia staret quod anima multiplicatur in diversis sitibus, scilicet Parisius et Romae, et quod haberent armoniam Parisius et non haberet eam Romae, et sic de non oportet de accidentibus quod accidens occupet tantum situm, sicut intellectus. Unde dicit Chaton quodlibet et sit indivisibilis, tamen eius intellectio est in capite, ex quo apparet quod rem indivisibilem occupare lo cum est ratione suae perfectionis, et quia accidens non potest coexistere siui. Ideo non potest si sit spirituale subiectum extensum informare

Obiectio et Responsio

Contra arguitur, quia saltem qualitas spiritualis potest subiectum extensum informare per multitudinem et ponatur quod qualitas spiritualis sit in qualibet parte subiecti et infinite replicetur in situ indivisibili, vel creetur alia et alia qualitas differens, tamen numeraliter et non specifice. Et tunc vicetur quod una qualitas potest alteri uniri quo dato videtur quod aggregatum ex illis erit continuum

Respondetur quod partes huiusmodi qualitatis non sunt unibiles, nisi intensive, sicut nec anima per coniunctionem alterius non efficit unum, nec ex illis duabus, nec ex pluribus efficeretur unum, nec sunt in potentia ad unionem continuitatis, nec per extentionem, et qua ratione repugnat animae indivisibili[individuali?] ex coniunctione ipsius cum alia esse continuationem vel aliquod unum per modum conti nuitatis, ita accidentibus indivisibilibus extensive re pugnat esse continua in aliquo subiecto extenso vel eidem inhaerere. Et licet in illo subiecto esset qualitas secundum casum positivum in argumento, tamen non esset con tinua per partes extensas

Est notandum quod proportionaliter in casu argumenti diceretur de illis qualitatibus existentibus in subiecto, sicut diceretur de punctis ymaginando imaginando quod puncta essent continuantia[??] et non componentia[?], et tunc diceretur quod nulla qualitas vel pars qualitatis esset alteri immediata, sed inter qua secumque qualitates essent infinite mediae. Ut ex punctis continuantibus non sequitur infinita sunt ibi puncta, nec est aliqua pars significabilis quin in illa sit punctus, igitur puncta sunt adinviter[?] continua. Ita etiam, licet una qualitas esset alteri unibilis intensive. Non tamen esset una alteri immediata. Et ideo illa ymaginatio imaginatio def ficit def icit , quia sumit quod qualitates sint adinviter[?] conti nuabiles quod esse falsum. Nec arguitur ex hoc continuitas, si una est alteri unibilis intensive

Ex hoc sequitur quod ista consequentia non valet in qualibet parte subiecti est qualitas, igitur totum redditur quod extensum. Et per consequens tenendum est pro via probabili, ymo immo veriori quod qualitatis mere spirituales non possunt subiecto inextenso inhaere re, et dato adhuc quod possent inhaerere non inhaerent nisi puncto indivisibili illius subiecti si ponerentur puncta

Concedendum quod qua litas spiritualis est in homine, et tamen nullus punctus sibi correspondet, nec cuilibet parti ipsius

Ad fundamenta illius opinionis
Ad prima suppositionem

Et tunc ad fundamenta illius oppinionis opinionis et primo ad primam suppositionem quando dicitur quod omne accidens est intensivum

Hic dicitur, primo quod si quantitas distinguitur a re quanta quod ipsa non est accidens intensivum, quia esset penetratio corpo rum, quia quadrupedalitas esset composita ex duabus bipedalitatibus se invicem penetrantibus, et tunc esset penetratio corporum

2o Secundo etiam pars adequaretur toti, quia signata quantitate pedali, si ei applicetur quantitas quadru pedalis ipsa non excedet bipedalitatem, quia quantitas bipedalis inest extensa toti quantitati q qua drupedali et quaelibet pars extensiva coextentur coextenditur toti, ergo quaelibet pars adaequatur magnitudini quadrupedali. Nam quaelibet quantitasdouble check all qualitas if they should be quantitas est per totum illud subiectum

3o Tertio datur instantia de actibus simplicibus in mente. Unde supposito quod propositio mentalis habeat partes cor respondentes partibus vocalis, tunc negatio istius 'Sortes non currit' habet actum sibi correspondentem quae est e qualitas meentlais, et tamen ille non est intensibilis nec remissibilis, quia actus ne gandi non intenditur nec remittitur

2o Secundo ita diceretur de omnibus actibus simplicibus affirmativis, ubi non videtur quod huiusmodi quantitas[?qualitas?] sit intensibilis vel remissibilis

Et quando dicitur ultra quod nisi sit, tunc accidens esset infinite remissum. Negatur consequentia quia pari ratione probaretur quod quemlibet forma esset intensa quantumcumque esset remissa, nec valet ratio sequens, scilicet, quod quodlibet accidens esset intensius sua parte, quia quantitas non est intensior suae parte

Ad secundam suppositionem

2a Secunda est neganda, quae ponit ordinem partium intensivarum inter se, tamen si concederetur ordo hoc iam esset contra illam oppi nionem, quia gradus ultimo introductus non unitur gradui primo introducto

Ad tertiam suppositionem

3a Tertia suppositio quae dicit quod alia est unio partium intensivarum inter se et alia est unio ad subiectum. Conceditur in qua litatibus corporalibus, sed si generaliter intelligat negatur quod qualitas spiritualis habet solum habitudinem partium inter se. Et non habet partium habitudinem inter se ad situm, quia partes non habent situm

Ad quintam suppositionem

5a Quinta suppositio, ubi ponit quod qualitas sunt in tot sitibus, sicut subiecta quibus inhaerent, negatur haec suppositio, quia ratione perfectionis convenit[?] Deo vel angelo coexistere infinito spatio. Et tamen non oportet accidens inhaerens angelo tanto spatio coexistat eo quod est minime perfectio nis respectu angeli

Adhuc erat una ratio, sed ex dictis satis patet quid dicendum sit