<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/lectio86/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="lectio86">
        <head xml:id="l86-Hldcldc">Lectio 86, de Caritate</head>
        <div xml:id="l86-Dd1e109">
          <head xml:id="l86-Hcaeaed">Circa acceptionem et deacceptionem</head>
          <p xml:id="l86-eplegd">
            Ex praecedenti lectione fuit tactum quod sicut 
            divina acceptatio se sola est causa gratificationis 
            creaturae stante, tamen peccato primi parentis et 
            penis inde sequentibus, scilicet, privatione iustitiae originalis 
            pro tota <name xml:id="l86-Nd1e116" ref="#Adam">Adae</name> posterioritate et stante cupiditate ex hoc 
            sequente quae est quaedam habitualis turpitudo se habens 
            ad modum habitus vitiosi, 
            etiam stante laesione virium. 
            deacceptatio divina diceretur formalius et principalius 
            quod sit in peccato originali. 
            Et hic non causatur deacceptatio 
            active, quia tunc non esset, nisi deus, 
            modo cuilibet evidenter 
            constat quod deus non est peccatum, 
            sed deacceptatio capitur 
            magis passive. et hoc potest esse dupliciter. 
            Uno modo 
            per privationem acceptationis requisitae 
            ad hoc quod creatura 
            sit digna vita aeterna 
            vel per subtractionem acceptationis requisitae 
            quae realiter requiritur 
            ad hoc quod creatura efficiatur grata deo.
          </p>
          <p xml:id="l86-uieevb">
            Ubi imaginandum est quod varii 
            sunt gradus acceptationis, 
            nam de supremo genere 
            esset gradus reddens creaturam formaliter dignam 
            et gratam deo, 
            alius esset gradus imaginalis respectu moralis 
            bonitatis praecise, 
            tertius gradus et inferior esset 
            respectu naturalis bonitatis non tamen intrinsece. 
            Ideo iuxta illum tertium gradum, 
            advertendum est quod bonitas ordinis rerum 
            magis consurgit ex divina acceptatione tertio modo 
            sumpta quam ex intrinseca specifica rerum ratione quam bonitatem 
            <pb ed="#SV" n="303-v"/>
            <cb ed="#SV" n="a"/>
            denotavit scriptura dicens: 
            <quote xml:id="l86-Qvdoevb" source="http://scta.info/resource/gen1_31@1-9">vidit deus omnia, quae fecerat 
            et erant valde bona</quote>.
          </p>
          <p xml:id="l86-eqceuc">
            Ex quo consequenter est imaginandum 
            quod nulla facta mutatione intrinseca sed per solam subtractionem 
            acceptationis tertio modo male esset universo creato.
          </p>
          <p xml:id="l86-eihdic">
            Et 
            iuxta hoc potest imaginari quod subtractio totius latitudinis 
            acceptabilitatis divinae haberet rationem turpitudinis 
            sufficientis et culpae. et isto modo posset imaginari 
            deacceptatio passiva quae poneretur formale in peccato 
            originali. alio modo capitur deacceptatio magis passive 
            ut sit gradus indignitatis in creatura. et ista indignitas 
            consurgit ex hoc quod deus Reputat creaturam 
            esse indignam quod non posset facere, nisi in creatura 
            praecederet aliqua dispositio sufficiens, scilicet, peccatum primi 
            parentis per quod ipse perdidit iustitiam originalem 
            pro tota eius posterioritate et infecta est caro et 
            aucta in creatura cupiditas. ex qua consurgunt alia 
            quae sufficiunt ad turpitudinem et detestationem in creatura.
          </p>
          <p xml:id="l86-eqaiel">
            Ex quo apparet quod formale esset in peccato originali indignitas 
            consurgens ex divina indignatione seu 
            deacceptatione. 
            Et illud consonat dictis <name xml:id="l86-Nd1e136" ref="#Paul">Apostoli</name> dicentis: 
            <cit>
              <quote xml:id="l86-Qd1e139" source="http://scta.info/resource/eph2_3">
                omnes nascimur filii <unclear>irae</unclear>
              </quote>
            </cit> 
            nascimur inquam indigni 
            et in indignificatione, qua sumus indigni a Deo 
            reputati. Et huiusmodi ira est divina deacceptatio, 
            quae pacificatur per sacramentorum institutionem 
            ordinatum et secundum institutionem evangelicae legis.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l86-Dd1e144">
          <head xml:id="l86-Hucrmqg">Utrum creatura realiter mutatur quando gratificatur?</head>
          <p xml:id="l86-sdqadc">
            Secundo dicebatur quod ad gratificandum creaturam nihil 
            acquiritur vel deperditur, 
            ita quod possibile est creaturam 
            acceptari sine aliquo dono creato.
          </p>
          <p xml:id="l86-ipqmqg">
            Ideo potest quis 
            dubitare utrum creatura Realiter mutatur quando gratificatur.
          </p>
          <p xml:id="l86-rqsccn">
            Respondetur quod sic, scilicet, quod est Realiter quaedam mutatio. 
            Nec est de necessitate quod omnes species mutationis 
            habeat quid positum distinctum a <unclear>morali[?]</unclear>, 
            quia aliquae sunt species divinae potentiae possibiles plures quam secundum 
            communem cursum naturae.
          </p>
          <p xml:id="l86-sdqdar">
            Secundo dicitur quod ad hoc <unclear>philosophando[??]</unclear> communiter 
            concedendum est quod stat mutationem localem etiam 
            absque acquisitione vel deperditione ut ponentes 
            motum localem non esse <unclear>non[?]</unclear> possibile. concederent tamen 
            <ref xml:id="l86-Rd1e175" target="http://scta.info/resource/z88d99-avn8u2-d1e495"><!--49-->
                            <title ref="ArticlesOfParis">articulum parisiensem</title>
                        </ref>, scilicet, quod deus potest mundum movere 
            motu recto, quo dato mobile nihil acquirit 
            nec spatium nec motum, et tamen esset motus 
            localis secundum articulum. igitur adhuc loquendo de mutationibus 
            naturalibus nullum est inconveniens quod esset ibi mutatio 
            sine acquisitione vel deperditione alicuius rei.
          </p>
          <p xml:id="l86-tdeeun">
            Tertio dictum est quod <name xml:id="l86-Nd1e178" ref="#Achilles">Achilles</name> seu ratio fortissima ponentium 
            Respectus est, quod quando aliqua propositio affirmativa 
            est quae verificatur pro Rebus datis duabus Rebus, si 
            ille non sufficiunt ad verificandum propositionem oportet 
            aliam quae dicitur relatus. modo dicitur quod illae res sufficiunt 
            <cb ed="#SV" n="b"/><!--SV 303vb-->
            ad verificandum propositionem affirmativam, sed non sufficiunt qualiterque 
            dispositae seu non sufficit quaelibet positio illarum 
            Rerum. et ideo isti arguunt, quod igitur oportet ponere respectus 
            inter illa Res. unde haec opinantes se Resolvunt ad 
            illam <unclear>relatam[?]</unclear>. unde per illam propositionem bene sciretur ubi 
            debet poni Respectus, et ubi non.
          </p>
          <p xml:id="l86-uavser">
            Unde ad verificandum 
            hanc propositionem sol dependet a sole non sufficiunt 
            sol et radius, licet tamen stet quod possit a deo conservari, 
            sed ibi oportet ponere unum relatum medium inter 
            solem et radium. nam nisi poneretur relatus  sol et radius 
            non sufficerent ad verificandum propositionem et huiusmodi 
            respectus secundum 
            <cit>
              <ref xml:id="l86-Rd1e190">
                                <name xml:id="l86-Nd1e193" ref="#Durandus">Durandum</name>
                            </ref>
              <bibl>XXX</bibl>
            </cit> 
            proprie non sunt entia realia.
          </p>
          <p xml:id="l86-pnsphr">
            Primo non sunt substantiae, 
            nec accidentia absoluta, 
            ut qualitas quantitas etc., 
            sed sunt modi rerum distincti, 
            tamen a rebus imaginando gradus entis 
            secundum quod dictum est. 
            et breviter plurium doctorum fuit opinio ponere 
            huiusmodi relatus.
          </p>
          <p xml:id="l86-amassh">
            Ad materiam applicando si poneremus 
            <unclear>relatum[?]</unclear> in creatura quando gratificatur facilius salvaretur 
            quod acquiratur in ea modus rei ratione cuius ipsa dicitur 
            deo grata sine positione doni infusi, sed qui non 
            vult tenere huiusmodi respectum debet quod deus 
            et <name xml:id="l86-Nd1e209" ref="#Sortes">Sortes</name> sufficiunt ad gratificandum ipsum, sed non 
            quocumque modo se habentes. et si quaeratur quid est ille 
            modus, dicitur quod est illae Res sic se habentes.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l86-Dd1e212">
          <head xml:id="l86-Harqaov">Ad rationem: quod caritas non sit activa quia sequitur quod caritas posset se sola exire in actus omnium virtutum</head>
          <p xml:id="l86-drrsda">
            Deinde 
            restat respondere ad rationes
            <!--<note>See above <ref type="crossReference" target="lectio81.xml#l81-eqseqv">Lectio 81, n. 22</ref> and ?</note> -->
            quibus probabatur quod 
            caritas non sit activa respectu actuum virtuosorum, 
            quia si sic, sequitur quod caritas posset se sola exire 
            in actus omnium virtutum, ut quod non requireretur 
            prudentia ad actum prudentiae nec fortitudo 
            ad actum fortitudinis, et sic de aliis.
          </p>
          <p xml:id="l86-rtpavc">
            Respondetur tenendo 
            positionem primam quod caritas se habet veluti prima 
            causa et est sufficiens exire in actum omnium virtutum, 
            sed hoc non esset de actibus practicis, quia ipsi proveniunt 
            ex habitu intelligibili, et caritas est habitus 
            moralis seu voluntatis, sicut dicit 
            <cit>
              <ref xml:id="l86-Rd1e226">
                <name xml:id="l86-Nd1e230" ref="#Aquinas">Sanctus Thomas</name> 
                in IIa-IIae partis <title ref="#SummaTheologica">summae</title> suae
              </ref>
              <bibl>XXX</bibl>
            </cit>, 
            qui solvit difficultatem 
            hanc, cum quaeritur quomodo simplex persona 
            habens caritatem potest operare virtuose, 
            nam ipse respondet per hoc quod caritas est unctio docens de omnibus, 
            igitur ipsa est illustratio sufficiens creaturae 
            et potest exire in actum intellectus practici ad dicandum 
            quid est eliciendum et consequenter ad volendum conformiter.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l86-Dd1e241">
          <head xml:id="l86-Haaragp">Ad aliam rationem: si caritas esset activa, ponatur quod intendatur gradus dilectionis in forte continue ad gradum prohibitum</head>
          <p xml:id="l86-aarcnc">
            <cit>
              <ref xml:id="l86-Rd1e250" target="http://scta.info/resource/l82-sisnce">Ad aliam rationem</ref>
            </cit>,
            apparet quia, 
            si caritas esset activa, 
            ponatur quod intendatur gradus dilectionis in forte 
            continue usque ad gradum prohibitum. non 
            potest dici quod caritas concurrat in illo, quia tunc 
            caritas inclinaret ad actum illicitum quod 
            non est dicendum. 
            Si vero caritas non concurrit, 
            <pb ed="#SV" n="304-r"/>
            <cb ed="#SV" n="a"/>
            tunc ita bene sufficiebat voluntas ad concurrendum in 
            gradu remissiori, sicut sufficit in gradu prohibito, 
            qui est intensior respectu cuius caritas non concurrit.
          </p>
          <p xml:id="l86-rqeaav">
            Respondetur quod eius causalitas non se extendit ad actum 
            illicitum, quia sicut fides non poterit concurrere ad assentiendum 
            falso. Ita nec caritas inclinat ad malum, immo 
            eius causalitati Repugnat inclinare ad malum et 
            adhuc minus inclinat ad malum quam fides faciat 
            assentire falso, quia caritas perfectiori modo dirigit 
            voluntatem quam aliqua alia virtus.
          </p>
          <div xml:id="l86-Dd1e262">
            <head xml:id="l86-Hobitio">Obiectio</head>
            <p xml:id="l86-scqhgp">
              Sed contra quia, 
              si sic, 
              tunc voluntas se sola produceret huiusmodi 
              gradu prohibitum.
            </p>
            <p xml:id="l86-rqvami">
              Respondetur quod voluntas non sufficit 
              producere in eadem specie cum illo actu, 
              qui producebatur 
              a caritate et voluntate simul, 
              nec est possibile quod 
              producatur actus eiusdem speciei cum actu meritorio et 
              hoc lege stante, 
              sed dicitur quod voluntas in instanti 
              in quo est apta nata ad huiusmodi actus productionem 
              exibit in actum alium et alterius speciei, 
              unde tota latitudo graduum productorum a caritate 
              et voluntate est alterius speciei ab illa latitudine actuum 
              productorum a voluntate sine caritate et quantum 
              ad substantiam actus et ad meritum ipsius.
            </p>
          </div>
        </div>
        <div xml:id="l86-Dd1e276">
          <head xml:id="l86-Hucpape">Utrum caritas possit concurrere cum voluntate usque ad huiusmodi actum prohibitum exlcusive</head>
          <p xml:id="l86-hdugcp">
            Hic dubitantur 
            utrum caritas possit concurrere cum voluntate usque 
            ad huiusmodi actum prohibitum exclusive, id est, ad 
            quaelibet gradum citra prohibitum.
          </p>
          <p xml:id="l86-evqiea">
            Et videtur quod non quia, 
            si <name xml:id="l86-Nd1e288" ref="#Sortes">Sorti</name> esset prohibitum producere <c>a</c> gradum 
            ut decem et producat quaelibet citra prohibitum 
            culpandus est aequaliter, quia sequitur producit quaelibet 
            citra <c>a</c> gradum, ut 10, 
            igitur producit <c>a</c> gradum, ut decem, 
            ut apparet consimiliter esse in exemplo albedinis.
          </p>
          <p xml:id="l86-rqnnpo">
            Respondetur quod non stat caritatem usque ad illum gradum 
            exclusive continue agere, sed ex provisione divina in 
            aliquo instanti citra tempus in quo anima non 
            sufficit discernere per quid distaret seu differet 
            gradus licitus a prohibito moveretur a deo faciliter 
            ad percipiendum quantitatem sui actus ante illius actum 
            haberet gradum prohibitum vel licitum, ut si praeceptum 
            esset <name xml:id="l86-Nd1e303" ref="#Sortes">Sorti</name> quod eliceret <c>a</c> actum circa instans, 
            tunc in quolibet instanti citra illud posset omittere 
            praeceptum, sed ex divina providentia moveretur 
            specialiter ad eliciendum tempus in quo deberet actum 
            ex praecepto elicere si <name xml:id="l86-Nd1e309" ref="#Sortes">Sortes</name> faciat quod in se est 
            et nullam ponat obicem.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l86-Dd1e312">
          <head xml:id="l86-Hatmatum">Ad tertiam: si caritas est activa, sequeretur quod caritas posset agere non agente voluntate</head>
          <p xml:id="l86-atrraa">
            <cit>
              <ref xml:id="l86-Rd1e321" target="l82-tssiam">Ad tertiam rationem</ref>
            </cit>,
            quia si sic sequeretur quod caritas posset agere non
            agente voluntate.
          </p>
          <!-- why para break? This should be collapsed with above -->
          <p xml:id="l86-ncqrda">
            Negatur consequentia, quia de necessitate voluntas
            concurrit receptive ad actus.
          </p>
          <p xml:id="l86-sdqqvn">
            Secundo dicitur quod 
            voluntas respectu actus liberi non necessitatur, nec 
            a deo nec ab alia causa agente, quia libere 
            <cb ed="#SV" n="b"/><!--304rb-->
            concurrit ad suos actus, 
            et ideo licet caritas concurrat 
            principaliter ad actus non sequitur, 
            tamen quod voluntatem necessitet.
          </p>
          <p xml:id="l86-tdqcla">
            Tertio dicitur quod licet caritas sit agens naturale, licet tamen modum 
            agendi libere ex eo quod ipsa est instrumentum causae libere 
            agentis, scilicet, spiritus, 
            <sic>scilicet</sic>, 
            sequens eius libertatem in agendo, 
            nam sicut respectu propositionis falsae, quae fuit vera fides desinit 
            creaturam inclinare ad illam, ita dicitur quod caritas 
            modo libero concurrit respectu voluntatis, non quod sit libera, 
            sed est instrumentum spiritus, 
            <sic>scilicet</sic> 
            qui est causa libere agens.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l86-Dd1e348">
          <head xml:id="l86-Haqsiei">Ad quartam: si caritas est activa, sequeretur quod ipsa efficeretur infinita</head>
          <p xml:id="l86-aqqsah">
            <cit>
              <ref xml:id="l86-Rd1e357" target="http://scta.info/resource/l82-qaquii">Ad quartam</ref>
            </cit>
            quia si caritas esset activa, sequeretur quod ipsa 
            efficeretur infinita, 
            nam sit aliquod instans in quo 
            caritas concurrit ad actum meritorium, 
            tunc in illo instanti 
            caritas augetur quia ex habitu generato ab illo 
            actu generatur caritas. 
            et sit maior quam erat 
            ante illud instans, 
            et iterum ille actus faciet habitum 
            ex quo in illo instanti generabitur aliquis gradus 
            caritatis. et sic aggregatum ex illo et caritate erit 
            maius quam erat ante caritatem, et sic in infinitum et 
            ita posset argui generaliter de habitibus et actibus 
            moralibus et capitur instans in quo habitus 
            intendat actum, 
            et econverso, scilicet, actus habitum.
          </p>
          <p xml:id="l86-rqifvs">
            Respondetur 
            quod in isto casu in materia caritatis, licet caritas concurrens 
            ad actum mereatur augeri, augmentum tamen non 
            datur pro eodem instanti, sed quod tempore futuro vel sequenti.
          </p>
          <p xml:id="l86-sdqaaa">
            Secundo, 
            dicitur quod dato quod caritas in eodem instanti augeretur 
            illud quod additur ratione meriti non confert ad actum, 
            sed habet rationem posterioritatis. 
            Unde, si ratione actus meritorii addatur gradus, 
            tunc non confert ad merendum 
            gratiam in hoc instanti, 
            sed est posterior 
            quia sequitur ad 
            actum et est renumeratio actus, 
            disponit tamen ad alios actus acquirendos.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l86-Dd1e369">
          <head xml:id="l86-Hardrdp">Ad rationem de perplexitate</head>
          <p xml:id="l86-ardacf">
            <cit>
              <ref xml:id="l86-Rd1e378" target="http://scta.info/resource/l83-umcidm">Ad rationem de perplexitate</ref>
            </cit> 
            quia dicebatur quod caritas non patitur perplexitatem, 
            sed quando dicitur quod immo ut de <name xml:id="l86-Nd1e384" ref="#Jews">Iudaeis</name> simplicibus 
            existentibus in caritate quibus praelati praedicabant 
            christum esse legis subversorem et habebant maledictionem 
            super illo, <!-- homoteleuton here --> qui praesentem contra legem reciperet. 
            Et ex opposita parte habebant obligationem ad credendum christo. 
            Et recipere eius legem, nec debebant 
            sufficere miracula 
            quia per <name xml:id="l86-Nd1e389" ref="#MagiOfPharaoh">magos pharaonis</name> fuerunt 
            etiam aliqua  facta, et idolatriae etiam fecerunt, 
            et dicitur quod antichristus faciet.
          </p>
          <p xml:id="l86-rqcspn">
            Respondetur 
            quod caritas nullo modo compatitur perplexitatem 
            seu peccati necessitatem.
          </p>
          <!-- perhaps a skipped line here compare with V -->
          <p xml:id="l86-earmid">
            Et ad rationem satis bene 
            respondet <name xml:id="l86-Nd1e400" ref="#WilliamOfAuxerre">Guillelmus Altissidorensis</name> in tali casu imaginando 
            quod deus est supremus praelatorum et est semper 
            praesto et promptissimus veritatem irradiare 
            <pb ed="#SV" n="304-v"/>
            <cb ed="#SV" n="a"/>
            in non ponentibus obicem respectu necessiorum ad salutem, 
            et sic simplex creatura praelato haeresim praedicanti 
            quia, 
            si faciat quod in se est, 
            praelatus summus illuminabit eam 
            et caritas inclinabit eam ad cogitandum de veritate 
            utriusque partis, 
            scilicet utrum praedicat haeresim praelatus vel veritatem, 
            et tunc praefatus doctor dicit 
            quod illo 
            tunc creatura debet dicere 
            <cit>
              <quote xml:id="l86-Qd1e407" source="http://scta.info/resource/ps84_9">
                audiam quid loquatur in me dominus<!-- dicens in diplomatics should change to "dominus"-->
              </quote>
            </cit>. 
            Et in illo casu nullo modo credendum est praelato. 
            et ad probationem, quia ad oppositum sunt maledictiones 
            in <title ref="#deut">deuteronomio</title>.
          </p>
          <p xml:id="l86-riqmvc">
            Respondetur illud quod christus met 
            dicit ipse non venit solvere legem, sed adimplere, 
            nam lex vetus continebat in figura omnia sacramenta 
            evangelica. Et ideo ait <name xml:id="l86-Nd1e422" ref="#Paul">Apostolus</name> quod 
            <cit>
              <quote xml:id="l86-Qd1e425" source="http://scta.info/resource/Icor10_11">
                omnia in figura 
                contingebant eis
              </quote>
            </cit> 
            et figurae cessaverunt adveniente 
            veritate. 
            Nam ipsi <name xml:id="l86-Nd1e431" ref="#Jews">Iudaei</name> poterant scire quod 
            veniet <unclear>messias</unclear>, qui salvaret populum et solveret 
            legem et miracula debebant hoc eis facere 
            nomen et si quaeratur quibus miraculis debebant 
            magis assentire vel miraculis magorum vel 
            christi.
          </p>
          <p xml:id="l86-ralape">
            Respondetur a 
            <cit>
              <ref xml:id="l86-Rd1e440">
                                <name xml:id="l86-Nd1e443">Lactentio</name>
                            </ref>
              <bibl>XXX</bibl>
            </cit> 
            quod daemones <unclear>ambi?me[?]</unclear> 
            honorum vel cultus sibi ipsis ascribebant miracula, 
            nam propter deceptionem humani generis ipsi faciunt 
            combinationes, quae apparent nobis miracula. 
            Et licet 
            agant modo naturali, 
            tamen ille actiones videntur a nobis 
            miracula. et ideo quod ista sint miracula non est 
            assentiendum. etiam non est inconveniens quod deus per daemones 
            faciat miracula ut ad detrimentum peccatorum 
            et ad punitionem eorum.
          </p>
          <div xml:id="l86-Dd1e452">
            <head xml:id="l86-Hqdiemd">Quomodo discernere inter miracula christi et miracula daemonum</head>
            <p xml:id="l86-ssqrcd">
              Sed si quaeratur 
              quomodo potuerunt discerni miracula christi a miraculis 
              magorum et daemonum seu idolatrium, hic 
              respondetur considerando duo.
            </p> 
            <p xml:id="l86-pppnta">
              Primo personas per quas fiunt miracula. 
              Secundo debet considerari finis illorum, 
              quae est unica fides, 
              et in unicum deum,
              nam visa 
              sanctitate personarum, 
              scilicet christi et apostolorum, 
              qui non erant suspecti avaritiae, 
              et nihil temporalium appetebant.
            </p>
            <p xml:id="l86-svfepp">
              Secundo viso fine, scilicet lege sanctissima. ex 
              istis possumus concludere quod miracula christi et apostolorum 
              erant vere miracula. sed si considerentur magi 
              et daemones et idolatriae, qui videbantur 
              mali et <unclear>nephandissimi[?]</unclear> cupidi, avari. et finis 
              illorum miraculorum erat malus, vel propter 
              vanam gloriam vel cultum seu appetitum rerum 
              temporalium. et ideo finis iste erat malus quare ista 
              miracula sunt detestanda. Ita quod ex circumstantia 
              personarum debent attendi miracula. 
              modo dicitur quod finis miraculorum christi erat fides 
              in unum deum. et etiam morum honestas quantum 
              est ex parte personarum.
            </p>
            <p xml:id="l86-tcechm">
              Tertia consideratio est ex invocatione 
              divina immediate antequam fiant miracula. 
              sed miracula pharaonis fiebant per invocationem 
              daemonum et ex vitio talium contingunt huiusmodi 
              mirandum.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l86-Dd1e473">
            <head xml:id="l86-Haardii">Ad aliam rationem de ignorantia invincibile</head>
            <p xml:id="l86-drtnas">
              <cit>
                <ref xml:id="l86-Rd1e482" target="http://scta.info/resource/l83-saqsia">De ratione tangente de ignorantia invincibili</ref>
              </cit>, 
              dicitur quod non stat aliquem existentem in caritate 
              habere ignorantiam invincibilem in hiis, 
              quae sunt necessaria ad salutem.
            </p>
          </div>
        </div>
        <div xml:id="l86-Dd1e489">
          <head xml:id="l86-Harsier">Ad rationem sequentem caritas denominat magis vel minus suum subiectum, igitur oportet quod hoc sit secundum intensionem et remissionem</head>
          <p xml:id="l86-arsedd">
            <cit>
              <ref xml:id="l86-Rd1e498" target="http://scta.info/resource/l83-dacier">Ad rationem sequentem</ref>
            </cit>, 
            caritas denominat magis vel minus suum subiectum, 
            igitur oportet quod hoc sit secundum intensionem et remissionem.
          </p>
          <p xml:id="l86-rqcedd">
            Respondetur quod caritas potest extrinsece denominari 
            dupliciter.
          </p>
          <p xml:id="l86-umqssa">
            Uno modo quantum ad vitalem immutationem, 
            quia caritas non est intrinsece caritas sicut 
            albedo est intrinsece albedo, 
            nam intrinsecum est albedini 
            denominare suum subiectum album.
          </p>
          <p xml:id="l86-smqcsg">
            Secundo modo, quia caritas 
            dicitur extrinsece caritas per divinam acceptationem 
            quia dato quod caritas immutaret aliquod subiectum ad hoc 
            non denominaret illud carum, 
            sed requiritur divina acceptatio 
            ad hoc quod denominetur carum seu gratum.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l86-Dd1e513">
          <head xml:id="l86-Harcnrc">Ad rationem cum arguebatur contra illud quod dictum est quod essentia caritatis non repugnat culpae</head>
          <p xml:id="l86-aarnrc">
            Ad aliam 
            rationem cum arguebatur contra illud quod dictum 
            est quod essentia caritatis non repugnat culpae.
            <!--<note type="crossReference">See above <ref type="crossReference" target="lectio82.xml#l82-osqnev">Lectio 82, n.</ref> 
              and <ref type="crossReference" target="lectio83.xml#l83-pacscc">Lectio 83, n.</ref></note>-->
          </p>
          <p xml:id="l86-rqniiv">
            Respondetur 
            quod nulla qualitas est essentialiter Rectitudo. nam 
            quaelibet potest stare cum peccato, etiam staret quod caritas 
             esset in subiecto non vitali. nam si posset esse 
            in subiecto non vitali, tunc staret quod qualitas illa 
            quae est caritas esset in subiecto vitali, et tamen non immutaret 
            illud vitaliter.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l86-Dd1e528">
          <head xml:id="l86-Harqahp">Ad rationem qua arguebatur contra unum dictum quod caritas in regno animae habet principatum</head>
          <p xml:id="l86-aarerh">
            <cit>
              <ref xml:id="l86-Rd1e537" target="http://scta.info/resource/l81-peqrap">Ad aliam rationem</ref>
            </cit>, 
            qua 
            arguebatur contra unum dictum quod caritas in Regno 
            animae habet principatum. 
            Contra arguitur satis apparenter, 
            quia, 
            si sit aliquis habituatus 
            ex longa frequentatione et <unclear>remanerent</unclear> habitus,
            tunc ponatur 
            quod ille peccet, 
            tunc habitus remanentes poterunt 
            exire in consimiles actus virtuosos, 
            igitur non est 
            essentialis concatenatio virtutum moralium ad 
            caritatem nec influxus virtutum moralium 
            essentialiter dependet ab influxu caritatis. 
            Et confirmabatur 
            quia existens in peccato non perdit 
            fidem, igitur fides non essentialiter sibi praeordinat 
            concursu caritatis.
          </p>
          <p xml:id="l86-rqnpac">
            Respondetur quod nullus est actus 
            virtuosus, 
            nisi producatur a caritate.
          </p>
          <p xml:id="l86-ireanv">
            Ideo respondendum 
            est quod ubi sic, esset habituatus virtute, si perderet 
            caritatem reperiret se totaliter nudum. et ideo 
            Respondendum est sicut nullus negat quia hoc est contra experientiam, 
            quin habitus Remaneant post peccatum. et illi 
            habitus exibunt in actum non virtuosum, nec 
            in actum eiusdem speciei cum illo qui generabatur 
            a voluntate mediante caritate antequam talis creatura 
            esset in peccato. imaginatur tamen quod causalitas habituum, 
            <pb ed="#SV" n="305-r"/>
            <cb ed="#SV" n="a"/>
            qui possunt stare cum culpa non sufficeret in actus meritorios, 
            ut voluntas non sufficeret exire in actum 
            fruitivum. et tamen bene sufficienter in aliquem actum dilectionis 
            dei. Et ad imaginandum quod illi habitus derelicti ab 
            actibus caritatis in creatura existente in peccato exirent 
            in actum non virtuosum.
          </p>
          <p xml:id="l86-neqinc">
            Notandum est quod propter difficultatem 
            cognoscendi huiusmodi actus et ob hoc creatura 
            non potest supra suos reflectere aliquem actum, contingit quod 
            ipsa non potest discernere utrum suus actus sit virtuosus 
            vel non. et ex hoc provenit quod aliquando creatura credit 
            se esse in caritatem et tamen non est. et ex hoc creatura 
            nescit utrum odio vel amore digna sit. 
            et ideo dicitur quod actus illius existentis in peccato qui generantur 
            ex habitibus derelictis ab actibus caritatis non sunt 
            virtuosi, quia ex cupiditate, quae ibi minus viget illi actus 
            referuntur in aliquod bonum temporale, 
            et sic causalitas illorum actuum 
            non se extendit ad actus virtuosos. 
            Et huic concordat 
            <cit>
              <ref xml:id="l86-Rd1e560">
                <name xml:id="l86-Nd1e564" ref="#Augustine">Augustinus</name> 
                in libro 
                <title ref="#MoralsOfCatholicChurch">De moribus ecclesiae</title>
                <bibl>XXX</bibl>
              </ref>
            </cit>, 
            Et 
            <cit>
              <ref xml:id="l86-Rd1e575">
                <title>De ecclesiasticis dogmatibus</title>
              </ref>
              <bibl>
                XXX
                <!-- There is a treatise called De Ecclesiasticis Dogmatibus ("Of Church Doctrine") 
                  which was originally attributed to Augustine of Hippo but is now universally attributed to Gennadius. 
                  The work was long included among those of St. Augustine.
                  (https://en.wikipedia.org/wiki/Gennadius_of_Massilia)
                -->
              </bibl>
            </cit> 
            qui diffiniendo 
            virtutem quamlibet semper in principio diffinitionis ponit illud nomen 
            <mentioned>caritas</mentioned>.
          </p>
          <p xml:id="l86-dcuaac">
            De confirmatione, 
            ubi tangitur de fide, 
            dicitur quod fides est nobilior 
            quam aliquis alius habitus, 
            ideo dicitur ultra 
            quod fides non potest concurrere ad productionem 
            alicuius actus absente caritate.
          </p>
          <p xml:id="l86-sdqdvv">
            Secundo, 
            dicitur quod ex actibus 
            fidei bene requiruntur habitus, qui stant cum peccato. 
            Et si fides bene producit actum, 
            qui non est sufficiens ad salutem, 
            nec ad elevandum potentiam rationalem ad sapiendum 
            de vera veritate, 
            et cetera et cetera.
          </p>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>