http://scta.info/resoure/lectio84/reims/transcription

Lectio 84, de Caritate [Reims Transcription]
Quod ad creaturam esse carum non requiritur aliqua caritas seu donum creatum sed sufficit divina acceptatio

Circa materiam Trinitatis redeundum est, ubi notandum est quod ad creaturam esse caram non requiritur aliqua caritas seu donum creatum sed sufficit divina acceptatio

Obiectio

Sed contra illud arguitur, quia divina acceptatio est actus aeternus in Deum, igitur omnes praedestinati sunt a Deo cari. Tenet consequentia quia denominatio concretiva, quae est esse carum communicatur ex sola divina acceptatione sine concursu creatae caritatis. Et tunc ex hoc sequitur quod parvuli ante baptismum sint in caritate et Deo cari

2o Secundo sequitur quod quilibet quantumcumque vilis peccator, qui esset praedestinatus esset Deo carus et in caritate

3o Tertio sequitur quod parvuli praedestinati in baptismum non l recipiunt gratiam, nec sunt Deo cari cum non sit in illis quod est formale, scilicet, divina acceptatio. Modo quod parvuli in baptismo non recipiant gratiam est haereticum, saltem non videtur bene sonare. Et sic Aureolus in oppinione opinione refellitur oppinio opinio Aureoli propter istam rationem videtur tenenda

Sensus acceptationis

Pro imple??ne[?] materiae, distinguendum est de accep tatione. Unde dictum velle acceptare creaturam potest multipliciter intelligi, id est, velle sibi dare vitam aeternam vel simpliciter vel cum dignitate habendum et utroque modo dupliciter intelligitur, scilicet, vel cum de terminato tempore vel taliter aliqualiter velle sequitur creaturam accipere huiusmodi donum. Unde ista propositio 'Deus vult Sorti dare vitam aeternam' habet dupplicem duplicem sensum. Primus est quod Deus in aliquo praefixo tempore vult dare Sorti vitam aeternam sive nunc sive alias

2us Secundus sensus est quod Deus taliter vult dare Sorti vitam aeternam quod ad sic velle, sequitur quod Sortes habet illam vitam aeternam, et sic debent distingui talis propositio Deus vult creare Antichristum et consimiles. Sed adhuc utrumque velle ut ponitur in distinctione intelligitur duplum. Uno modo cum dignitate habendi, alio modo simpliciter. Unde isti effectus sunt distincti vel saltem vel saltem concedibiles distincti, scilicet, creaturam videre Deum. Et ipsam frui Deo, et ipsam esse tutam de beatitudine, nam refert habere dignitatem beatitudinis. Et habere beatitudinem formalem, licet de facto non sempentur.

Consimiliter sicut de beatitudine et accep tatione ad beatitudinem dictum est. Ita dicendum est quantum ad praesentem iustitiam quod Deus potest acceptare creaturam ad statum gratificationis, et velle eam esse gratam secundum utrumque modum exponendi li velle

Ubi notandum est quod primum acceptare nullum ponit perfectionis gradum in creatura accep tata

Primo modo illo patet quia est ei extrinsecum mere B acceptare illo modo, quia stat cum quantacumque culpa seu malitia et creatura ad hoc non est aliquo modo dignior seu melior moraliter vel no bilior, nam talis acceptatio staret cum tanta luciferi nequitia, quia possibile est quod haec persona salvetur demonstrando luciferum prout li 'lucifer' non cognoscat culpam prout non cognoscat non obstante suppremo supremo gradu malitiae in eo, igitur suppremus supremus vel primus gradus acceptandi creaturam eam non dignificat, et ita dicitur respectu accep tationis gratiae, quia nullum ponit in creatura per fectionis gradum, licet sit dispositio prima ad vitam aeternam consequendam

Sed 2o secundo modo acceptare, id est, velle taliter quod ad sic velle sequitur habere vel gratum esse, dicendum quod sola divina accep tatio sufficit ad gratificationem creaturae, quia eo ipso quod Deus vult creatruam esse dignam illa est di gna, et ista acceptatio non aliter exprimitur, nisi quia Deus vult creaturam esse dignam absque do ni infusione seu gratia creata. Name illud est ex doctrina communi quod ad merendum concurrit principaliter et primariae acceptatio divina et reliqua quae ibi concurrunt non sufficiunt nec neccessario necessario re quiruntur, ut liberum arbitrium virtutes actus eorum, nec omnia simul sufficiunt ad dandum vitam aeternam, ymo immo non neccessario necessario requiruntur quia dare vitam aeternam est donum supernaturale quod immediate procedit a divina libertate, et exce dit totam latitudinem naturalis facultatis, et per consequens non subicact libero arbitrio creaturae. Et gratificando non consurgit, nisi ex immensitate clementia ac bonitate Dei, qua vult nos esse dignos vita aeterna.

Corollaria
Primum corollarium: stat praedestinatum esse perfectissimum viatorem omnium

Primum corollarium stat praedestinatum esse perfectissimum viatorem omnium, quia sicut dictum est quod praedestinatio aeterna nullum addidit gradum perfectionis, ita aeterna reputatio seu reprobatio non ponit aliquem gradum imperfectionis in creatura, igitur staret quod creatura esse praedestinata, et tamen esset acceptata 2o secundo modo. Ideo ipsa esset digna et in summa caritate, nec praedestinatio affert perfectionem in creatura, nec praescientiam[?] imperfectionem

Secundum corollarium: quod male dicunt quid quod persti[?] confertur gratia seu acceptatio creata, sed non acceptatio divina

2o Secundo sequitur quod male dicunt quid quod persti[??] con fertur gratia seu acceptatio creata, sed non ac ceptatio divina. Patet quia gratia creata non sufficit reddere creaturaam dignam, nec sufficit se sola ad merendum, et non est dubium quod, si prascitus, faciat opus meritorium, quoniam sit dignus vita aeterna, nam tale est opus meritorium quod pro ipso datur vita aeterna, nisi creatura se indignificet ad praemium, igitur quia praescitus mediante opere meritorio meretur, oportet quod concurrat ibi divina acceptatio, quia alias non meretur

Tertium corollarium: contra alios dicentes Spiritum Sanctum non assistere praescitis

3m Tertium corollarium est contra alios dicentes Spiritum Sanctum non assistere praescitis, sed tantum praedestinatis assistit sua gratia et voluntate. Et in praesci tis non. Causa est, quia Deus quantum ad hoc non est acceptator personaru, et ideo aequaliter disponentes se recipiunt aequaliter gratiam

Quartum corollarium: contra ponentes gratiam minus praescientiam[?] alterius speciei infundi in praescitis

4m Quartum corollarium contra ponentes gratiam minus per scientiam[?] seu alterius speciei infundi in praescitis quam in praedestinatis cuius contrarium apparet. Nam in sacro baptismi sunt duo parvuli. Unus, scilicet, praesci tus, aliter praedestinatus, illi sunt aequaliter dispositi ex parte subiecti. Et sacramentum est ita efficax in uno, sicut in alio, igitur similis gratia infundetur uni, sicut alteri

2o Secundo non bene consonaret ecclesiae dicere quod ubi esset consimilis dispositio quin esset, ibi consimilis effectus

Secundo meritum passionis Christi quantum ad effecientiam sacramentorum et gratiae collationem fuit generale et redemptio fuit pro omnibus, qui ad hoc non ponerent obiecem[?], ideo Paulus ait quod "Deus vult omnes homines salvos fieri, quia aequae bene potest salvari unus, sicut alter." Nec est aliqua excusatio, nec aliquo modo desperandum ex aliqua occasione seu ex iustitione divina et sacramentarum dispositione et passione Christi semper est sperandum

Quintum corollarium: quod licet ex hoc quod aliquis est praescitus, ipse non sit determinor Christo

5m Quintum corollarium quod licet ex hoc quod aliquis est praescitus, ipse non sit de terminor Christo, tamen secundum hominem repugnat esse prae scitum

Prima pars est nota ex dictis, et illud est totaliter extrinsecum, quia nec dignificat, nec indi gnificat creaturam

2a Secunda pars apparet, quia Christo re pugnat quod sit praescitus, sequitur enim Christus est praescitus, igitur dampnabitur damnabitur , et licet antecedens sit con tingens, tamen consequentia est neccessaria necessaria

Unde ista propositio 'Sortes est praescitus' includit quod Deus sit omnia. Etiam non sequitur Deus uiniuit[?] sibi naturam praescitam, igitur Christus est praescitus. Unde possibile est quod assumeret naturam alicuius quam postea ipse dimitteret. Et etiam illa natura posset peccare, et tunc dampnabitur damnabitur , et Deus non diceretur praescitus quia licet praescitum, non inferat esse malum, tamen in cludit miseriam nedum penae, sed etiam culpae

Sextum corollarium: [??]

Ex quo 6o sexto sequitur quod propter unionem yppostaticam hypostaticam haec quaestio non est infinigenda[?] A est praescitum, igitur A dampnabitur damnabitur . Modo ista consequentia ab omnibus conceditur, igitur propter hoc non debet negari. Nam dato quod Christus assumat creaturam naturam humanam praescitam. Non esset ideo praescitus, nec sequitur Deus assumpsit naturam peccatabilem[?], igitur potest pecca re, quia praedicata suppositibilia seu personalia quae includunt difformitatem nullo modo possunt verbo competere, quia natura assumpta est pec cativa, et cum Christus non quia ipse nullo modo potest peccare, sed sunt alia praedicata penae, quae attribuuntur bene Christo, ut mori, pati, et sic de aliis. Nam ex assumptione naturae peccative non arguitur as sumens peccatuum[??], nec arguitur ex assump tione praescitae naturae Deum esse praescitum

Septimum corollarium:

7mo Septimo sequitur quod magis essentiale est volitionem[?] Dei quam vult creaturam esse praescitam vel gratam eam denominare concretive quam sit cuilibet qualitati informanti et inhaerenti, sed comparatio est abusiva quia essentiale voluntati et non proprie creaturae, quia quia eo ipso quod Deus vult habetur. Consequentia necessaria, quia illa volitio, qua vult esse, sicut per illam de praesenti significatur Sortes est gratus est magis denominativa quam qualitas informans, et sic vo litio divina, qua Deus vult sic esse, sicut propositio de praesenti significat habet habitudinem similitudinem causae formalis quo ad denominationem concretivam

Octavum corollarium:

8vo Octavo sequitur quod huiusmodi volitio de nominat creaturam bonam et esse in suppremo supremo gradu bonitatis, quia purae honestatis, nam inter omnem latitudinem ymaginalis imaginalis boni tatis creaturae illud genus est suppremum supremum et optimum. Nam per conformitatem ad caritatem rectam creatura est grata et per conformitatem ad virtutes et habitus theologicos et per formalem Dei cognitionem. Et fruitionem Dei dicitur creatura esse bona

Ponitur tamen quod bonitas quam habet creatura est illa volitio qua Deus vult creaturam esse dignam est suppremus supremus gradus bonitatis, quia cum omnibus illis quae reddunt creaturam esse bonam de lege ordinata staret imperfectio, et quod creatura non esset absolute bona, quia omni omnibus illis staret quod creatura deacceptaretur et esset indigna et in culpa etiam starent per Dei potentiam quod creatura esset in culpa, et quod ageret conformiter ad voluntatem divinam sic quod opera essent accepta in conspectu Dei

3o Tertio dicitur quod staret quod creatura quod creatura deacce ptaretur et tamen ageret conformiter ad cari tatem, et cum hoc sua opera reprobarentur

4o Quarto dicitur quod non videtur repugnantia quod creatura videret Deum et diligeret eum propter se, et cum deacceptaretur, igitur nihil gratificat creaturam essentialiter nisi voluntas qua Deus vult creaturam esse rectam, nec stat huiusmodi volitio cum obliquitate, et tamen quodlibet aliud quod reddit creatura in esse bona secundum legem ordinatam absolute posset stare cum obliquitate. Ex quo apparet quod nulla creatura est recta essen tialiter

Nonum corollarium:

9no Nono sequitur quod stat duos habere caritatem aequalem creatam, et tamen unus est magis di gnus et magis rectus alio, ymo immo Deo carior reliquo, quia cum aequalitate d ouorum stat quod Deus velit unam creaturam esse magis dignam quam reliquam, et penes illam volitio nem attenditur essentialiter creaturae rectitudo, ymo immo staret quod creatura haberet infinita caritatum dona, et alia creatura nullam caritatem haberet quae tamen a Deo carior, et dignior a Deo reputaretur

Decimum corollarium:

Consequenter decimo potest inferri quod cum aequalitate formalis beatitudinis staret inaequalitas statuum beatorum. Illud probatur, quia datis duabus eiusdem intensionis adaequate, si sint in duabus positis[?], quarum una est alia perfectior. Tunc visio existens in potentia perfectiori erit per fectior visione existente in potentia minus perfectam, sed ista probatio exit propositum. Ideo ad ducitur alia ratio, quae est ista, quia staret quod duae animae haberent aequales fruitiones. Et tamen una anima esse carior alia, quia una est magis Deo grata quam alia

Undecimum corollarium:

11mo Undecimo sequitur quod dignitas creaturae est impertinens ad praemium quod est creaturae dabile. Unde multi sunt qui non possunt imaginari quod creatura sit digna nisi ei praemium tribuatur vitae aeternae. Contrarium tamen dicitur, quia stat quod creatura sit digna et cum eam Deus non praemietur, ymo immo quod plus stat quod non velit videri ab ipsa. Et illud intelligitur de potentia Dei absoluta, quia de lege communi secundum quantitatem caritatis est assistentia Spiritus Sancti

Sed contra hoc posset fieri argumentum, quia si acceptatio divina redderet creaturam bonam. Tunc deacceptatio redderet eam ma lam

Respondetur negando consequentiam. Causa est, quia acceptatio est totum iustificans et principale. Deacceptatio autem non est totum iniustificans, sed cum hoc additur peccatum vel omissio

2o Secundo dicitur quod in hiis, quae creaturam rectificant acceptatio divina habet prioritatem causalitatis, et est prima causa, sed in de acceptatione non sic, quia actus prohibitus prius natura fit contra legem quam creatura deacceptabitur. Et sic videtur quod impossibile est quod Deus deacceptet creaturam sine peccato, sed non regnat repugnat beneficiente[?] eius quoniam Deus acceptet sine merito

3o Tertio dicitur quod omnibus aliis communiter concurrentibus ad grati??nem[?] creaturae, si cessarent, adhuc Deus posset acceptare creaturam, non potest tamen deacceptare eam nisi concurrente actu malo, sicut nec potest fallere creaturam, nec mentiri. Igitur non sequitur Deus potest se solo creaturam acceptare, ergo non concurrente actu malo, sed se solo potest eam deacceptare

4o Quarto dicitur quod dato quod Deus dacceptaret creaturam per se, tamen illa deacceptatio non est tota ratio mali, sed acceptatio est ratio sufficiens ad integrandum et ad integrationem totalem iustitiae et bonitatis. Modo dicitur quod deacceptatio est aequae mala creaturae, sicut aliqua pars culpam integrativam[?]. Nam ad integritatem culpae requiritur liberum arbitrium et lex et positio actus et ista non sunt de se mala. Sed acceptatio in se habet rationem mali. Et ideo ipsa est peior quam cetera integrantia culpam

Sed contra arguitur et ponatur casus quod cesset deacceptatio in Lucifero et acceptatio in Petro. Et cum hoc deacceptatio qua Deus acceptet opera Petri. Et substra hatur deacceptatio respectu Luciferi et operum eius, tunc videtur quod status Luciferi esset minus fu gibilis quam status Petri

Respondetur quod impossibile est quod Deus deacceptet Petrum compactibus[?] suis, sed si poneretur peccatum in Petro, conceditur quod status eius esset fugiendus magis quam status Luciferi, et licet Luciferi faceret opera illa, tamen in illo casu non deacceptarentur, et in illo casu Lucifer non esset in peccato, et tamen sua opera non essent secundum legem bona, licet Deus non ea per casum reprobaret

Sed si fortifi cetur casus et ponatur quod Petrus deaccep tetur sine peccato et quod Deus tollat deac ceptationem respectu actus Luciferi, tunc in casu dicitur quod deacceptatio esset peior in Petro quam opera, quae facere Lucifer, quae non de acceptarentur, nec videtur impossibile quod Deus de potentia absoluta circa creatruam ordinaret quod, quicquid ageret, ageret licite et quod nulla eius opera imputarentur ei ad malum et nullos actus eius deacceptaret. Et ex istis concluditur quod sola acceptatio est sufficiens ad creaturam gratificandum