http://scta.info/resoure/lectio82/vat/transcription

Lectio 82, de Caritate [Vatican Transcription]
Corollaria
Primum: quod non stat existentem in gratia ex ignorantia immobili adorare creaturam adoratione latriae[?]

Ex principatu caritatis in toto regno animae respectu omnium operum virtutum et respectu omnium operationum deliberatarum infero consequenter quod non scat stat existentem in caritate sive in gratia ex ignorantia invincibili adorare creaturam adorationem latriae ut in casu qui communiter solet poni de angelo tenebrarum figurato in angelum lucis

casus enim non esset possibilis existenti in gratia quia formatur repugnat fidei inclinare ad falsum, ideo ex illa habitudine quam habet creatura ad primam regulam veritatis et aequitatem primam si adoratio latriae fieret in praedicto casu fieret cum culpa et privaretur sic adorans caritate et per consequens in illo casu non adoraretur creatura vel ad oraretur contra inclinationem caritatis

2o secundo dicendum est quod caritas est unicio[?] docens de omnibus ideo in illo casu causaret aliquod iudicium dilationis dubitationum vel suspensivum adorationis antequam permittet exire in actu adorandi

Ex simili radice respondendum est ad omnes casus similes qui possent fieri de g ignorancia ignorantia invincibili quod respectu talium caritas numquam exiret in actum vel inclinaret ad ea quae sunt de se mala sicut in casus quo quis existens in caritate credendo carnatur cognoscere uxorem suam propriam cognosceret uxorum alianam et sic de similibus dicendum est quod caritas ad oppositum[?] inclinaret vel formaret iudicium aliquod dubitativum vel suspensivum huiusmodi operis

Secundum: quod non est possibile aliquem existentem in caritate esse perplexum inter duo mala

ex quo sequitur quod non eset possibile aliquem existentem in caritate esse perplexum inter duo mala

Tertium: quod omnis deliberata actio contra fidei articulos repugnat caritati

sequitur ulterius quod omnis deliberata assencio assentio contra fidei articulos repugnat caritati. patat nam ipsa est unitio[?] docens de omnibus ergo occurrente materiae fide non scat stat aliquem existentem in caritate elicere circa eam Iudicium erroneum quod caritas est realiter habitus generalis nedum voluntatis afficiens, sed etiam intellectum illustrans

Item caritas non inclinat ad malum sed sibi repugnat sed deliberate aliquid asserere conta fidem seu fidei articulo est peccarere

Quartum: contra Holcot dicentem quod stat aliquos cum sanctitate vitae errare in fide et non habere fidem ad quam expresse tenetur

sequitur contra holcot et suos sequaces quod non[?] scat stat cum sanctitate vitae aliquos errare in fide vel non habere fidem ad quam tenentur a vel b articulus sicut ipsis allegant decipiano et aliquibus aliis qui tenuerunt haereses et tamen habuerunt vitae sanctitatem

respondendum est quod hoc fuit extra caritatem peccando vel ante sanctitatem et gloriam sempiternam

2o secundo potest dici quod hoc non fuit assensione[?assertione] deliberata qua tenuerit haereses, sed fuit assensione[?assertione] naturali causata ex apparentia[?] sophiscica sophistica . ex isto modo contingit cum caritate opinari quamlibet partem contradictionis et istud non inducit moralem turpitudinem. unde secundum altissidorensis in talibus assencio assentio expressa esset illicita opi?o[?] aut est licita ad intellectus exercitationem et veritatis inquisitionem

Quintum: sicut se habet caritas respectu virtutum aliarum, ita Spiritus Sanctus se habet respectu caritatis

Sequitur ulterius quod sicut se habet caritas est eis quaedam forma actuans et vivificans et ab ipsa effectus aliarum virtutum dependent, scilicet, spiritus sanctus est caritati quaedam forma vivificans et actuans et eam dirigit et sine speciali concursu et assistentia spiritus sancti, ipsa caritas non exiret in actum sicut dictum est de aliis virtutibus quod subordinantur influxui caritatis ita ipsa caritas praerequirit specialem influxum spiritus sancti proportionale sicut aliae virtutes requirunt specialem influxum caritatis

istud probatur ex duplici radice

primo enim auctoritas innumeralis sunt ad hoc. unde ambrosius supra <lb ed="#V" n="50"/>lucam dici quod spiritus sanctus et virtus in se parabiliter coniunguntur, ita quod caritas spiritus sancti semper habet unitatem ita quod deductio sua est deductio ad mentem conclusionis

ad idem est augustinus in libro de natura et gratia ubi dicit quod propter hoc differt sanitas medici a sanitate spirituali quia sanitate medici habita cessat medicine rationalis assistentia sed medicina spiritualis valet infundendum erit[?] sanitatem infusam fovendo et neg??do[?] et miter??do[?] continue

Sextum: quod per carentiam assistentiae Spiritus Sanctus caritas redderetur mortua et informis

sequitur ulterius quod per carenciam carentiam assistentiae spiritus sancti caritas redderetur mortua et informis

Septimum: non est impossibile fieri vitiosum de virtuoso absque acquisitione vel deperditione alicuius

ex quo sequitur non esse impossibile de virtuoso fieri non virtuosum, ymo immo viciosum vitiosum absque acquisitione vel deperditione alicuius habitus nam scante stante tota multitudine actuum virtuosorum in sua perfecta latitudinem per solam substractionem subtractionem spiritus sancti caritas redderetur mortua, et consequenter aliae virtutes et tamen nullus habitus deperderetur vel acquireretur quod autem subiectum redderetur viciosum vitiosum non vicio vitiosum novo sed sola cupiditate quia semper remota caritate per cupiditatem convertitur homo ad communicabile et ab minus mirabile removetur, ergo etc

Octavum: quod caritatis essentia non absolute culpae repugnans et incompossibilis

Sequitur ulterius quod caritas essentialiter et absolute non est culpe repugnans vel minus possibilis patet quia sublata spiritus sancti assistentia generali remanente illa qualitate nullomodo Repugnat culpae quantum est de natura sua, ymo immo etiam nec repugnat vicio vitio positio eo quod de se sublata spiritus sancti assistentia non est vita, etc.

Nonum: quod non videtur repugnantia quod caritas semel habitu numquam exudat[?] quantumcumque quis peccaret

Sequitur ulterius non includere repugnantiam quod caritas habita solis numquam recedat quantumcumque quis peccet non dicot tamen quod ita fiat de lege statuta sed quod non repugnat sibi de natura sua intrinseca quantum autem est de lege statuta relinquo sub dubio[?] aliqui enim tenent quod hoc non est evidenter contra fidem. Unde bernardus in libro de amore dei ponit quod petrus negando christum non amisit caritatem suam nec david per homicidium sed caritas obstupes sit et mortua fuit quantum ad effectus executionum iuxta istam viam quia caritas quantum ad essentiam suam absolute scat stat cum culpa, sed quia pro tunc mortua erat non denominabat suum subiectum carum nec erat pro tunc caritas

Decimum: quod caritatem esse intrinsece divisibilem, extensive et intensive

sequitur ulterius satis esse sustinibile caritatem esse intrinsece indivisibilem intensive et extensive, de extensione concedendum est quia inhaeret subiecto inextenso modo aliquae qualitates quae inhaerent subiecto inextenso[?] et indivisibili dicuntur inextense propter indivisibilitatem et inextensionem subiecti sui de intentione etiam salvari potest per assistenciam assistentiam spiritus sancti nam eadem qualitas secundum assistenciam assistentiam spiritus sancti maiorem vel minorem magis vel minus vivificatur, ita quod omnis diversitas quae apparet in eius intensione et remissione salvatur per maiorem vel minorem assistentiam spiritus sancti quia quantum est de se mortua est ad suas comparationes exercendas, sed maiorem vel minorem assistentiam spiritus sancti, id est, secundum quod magis vel minus spiritus sanctus sibi assistit ipsa potest in suas operationes magis vel minus perfect etc.

Undecimum: quod quamquam caritas non realiter intendatur vel augeatur...

sequitur ulterius quod quamquam caritas non realiter intenderetur vel augeretur eliciens tamen actum caritatis virtuosum circa materiam determinatae virtutis, ut esset virtutis temperanciae temperantiae vel iusticiae iustitiae redderetur talis virtuosus et habilior[?] generaliter respectu cuiuscumque actus alterius virtutis

Duodecimo: quod exercendo caritatem circa materiam temperantiae aequaliter proficitur circa materiam fortitudinis vel iustitiae

ex hoc sequitur quod exercendo se in caritate circa materiam fortitudinis vel iustitiae patet quia qui perficit in virtute caritatis caritas redditur promptior et habilior[?] quae de se habet quamdam virtutuem pro obiecto et in cuiuslibet virtutis actum proprium potest immediate, ergo etc

Decimumtertium: quod licet caritas sit originalis iustitia perfectior, tamen cum influentia generali ipsa caritas minus perficeret potentiam quam iustitia originalis

Sequitur ulterius quod licet caritas sit iusticia iustitia originali perfectior tamen cum influencia influentia generali dei minus perficeret subiectum a partum natum suscipiere suam denominationem quam iusticiam iustitiam originalis

prima pars satis de se ex praedictis nam ipsa caritas elevat potenciam potentiam ad nobilioris actus quam iusticia iustitia originalis

Item in statu innocenciae innocentiae iusticia iustitia originalis non sufficiebat in actus meritorios, ideo dabantur gratia ad elevandum potenciam potentiam ad nobilioris operationes exercendas et sic patet prima pars

2a secunda pars, scilicet, quod scante stante solum influencia influentia generali iusticiam iustitiam originalis magis perficeret suum subiectum quam caritas. patet quia cum influencia influentia generali iusticiam iustitiam originalis illuminaret inferiores potencias potentias ad obediendum superioribus et sic adhuc refrenaret passiones et redderet subiectum virtuosum et inclinaret ad operationem virtuosam ad adorationem cupiditatis moventis potentias inferiores ad rebellandum contra rationem et eam vinceret caritas autem cum influencia influentiam generali solum esset mortua nec illa haberet efficaciam istud tamen non dicit imperfectionem in caritate sed magis arguit perfectionem, quia arguit eam esse causam supernaturalem praeexigentem specialem assistentiam spiritus sancti ordine quodam essentiali causalitatis quo sublato aufertur eius causalitas quantum ad executionem

Decimumquartum: quod esse caritatis non est essentialis denominatio

Sequitur ulterius quod esse caritatis non est denominatio essentialis ipsius caritatis. patet quia caritas per solam extrinsece[?] assistentiae spiritus sancti removet[?] deperderet illam denominationem et amplius denominaret suum subiectum carum

Decimumquintum: quod caritas non infert subiectum esse carum necessario

ex quo sequitur quod caritas non infert esse carum illa quod non sequitur caritas informat suum subiectum natum denominari esse carum ergo sic ipsum denominat similiter additru quod non econtra sequitur iste est carus deo ergo habet caritatem quia illa quae concurrunt ad carisi??dum[?] ve ad esse carum sic se habent quod interna spiritus sanctus vel divina acceptatio sufficiet ad aliquem esse carum

Contra Aureolum

et hoc patet contra aureolum qui ponit quod caritas est intrinsece et essentialiter caritas et quod bene sequitur haec caritas informat animam, ergo haec anima est deo cara et etiam econtra ponit hanc consequentiam esse bonam deus diligit creaturam, ergo creatura habet caritatem ita quod nec deus creaturam diligere potest sine huiusmodi qualitate nec creatura potest habere huiusmodi qualitatem quoniam[?] diligatur a deo et ut videatur aliqualiter eius oppinio opinio ipse reducit totum negocium notium ad duas vel tres propositiones

Tertia propositiones Aureoli

prima propositio aliqua est forma creata quae ex natura rei et de neccessitate necessitate cadit sub dei complacencia complacentia

2a secunda propositio forma cuius assistentia in anima reddit animam deo gratia ex divina acceptione formaliter non procedit effective

3a propositio forma qua redditur anima deo grata est habitualis dei dilectio quae a deo infunditur et non ex puris naturalibus acquiritur

Probatio primae conclusionis

prima conclusionem qua dicitur quod aliqua est forma creata in qua neccessario necessario deo complacet nec scat stat eam esse in anima quin[?] in ea complaceat et illa est caritas ipse probat sic et fundatur sit actus aeternus non fertur noviter noviter in aliquod obiectum mutabile nisi noviter perticparet aliquam rationem aeternitatis, ergo non scat stat quod sortis noviter diligatur a deo quoniam[?], scilicet, iustificatur nisi ex nova participatione alicuius in quo deus aeternaliter complacuit et illud oportet esse caritatem et non essentiam divina quia deus illo, tunc scilicet, in iustificatione sortis non noviter complacet in essentia divina

2o secundo ipse arguit sic non potest odire aliquem nisi in eo sit positiva ratio displicentiae non dico quod peccatum sit quid positivum sed nisi ponatur displicencia displicentia sive sit peccatum sive aliud ergo a simili non scat stat quod deus diligat aliquem nisi in eo sit ratio diligitatis et illa non potest poni alia quam caritas, ergo etc

Confirmatio
Prima confirmatio

Confirmatur quia deus non diligit aliquem sine rationali motivo ergo non diligit aliquem nisi bene dispositum modo quis non potest esse bene dispositus sine caritate, ergo etc., bene et proverbiorum 8 hv[?] diligentis me diligo vos et ideo impossibile est quod deus diligat aliquem et ideo impossibile est quod deus diligat aliquem nisi diligatur ab eo, ergo etc. nam

Secunda confirmatio

confirmatur nam Iohannes 14 habetur si quis diligit[?] me sermones meos servabit et pater meus diliget eum ecce quomodo oportet dilectionem dei esse increatam aliter a deo non posset diligi nisi deum actu vel habitu dilectionem.

Tertia confirmatio

Item sequitur deus diligit virtutes, ergo diligit particulares virtutes sed antecedens est neccessarium necessarium ergo et consequens, ergo neccessario necessario diligit habentes virtutes et maxime caritatem quae est maxima virtus

et sic apparet veritas dicit[??] sui quantum ad duo quia prima 8o duo importat. primum est quod neccesario necessario requiritur caritas ad hoc quod deus dirigat creaturam 2m secundum est quod ipsa neccessario necessario diligitur a deo habita caritate

Probatio secundae conclusionis

2a secunda conclusio quae dicit quod forma cuius asistencia assistentia reddit anima deo gratam, etc. patet quia acceptatio divina est quaedam modo posterior nam a parte obiecti requiritur quid ordo prioritatis secundum quem obiectum praesentatur sub ratione informati caritas antequam acceptetur a deo, ergo licet non sic ibidem ordo causalitatis prioritatis vel posterioritatis nichilominus nihilominus tamen quantum ad modum concipiendi vel exprimendi si debeat poni aliquis ordo caritatis habet rationem prioritatis, ergo etc

Probatio tertiae conclusionis

3a tertia conclusio scilicet quod caritas procedat a deo immediate et non ab acceptatione divina ut sic et non habetur ex puris naturalibus prima pars patet quia omnis effectus est a deo effective. 2a secunda pars patet quia oppositum esset error pelagii et sic ex istis radicibus videtur aureolus tenere quod ca ritas neccessario necessario requiritur ad gratificationem creaturae et quod ipsa posita in creatura deus neccessario necessario diligitur[?] creaturam

Ratio de Adam de Wodeham

aliam rationem inducit adam quam dicit esse ex ymaginatione imaginatione istius doctoris. unde arguit sic: sit ergo ista quod sortis qui parte potest esse deo gratus sive acquisitione cuiuscumque doni creati non sit deo gratus et quod immediate post sit deo gratus tunc ex isto sequitur quod erti transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione quaedam est contra articulum parisiensis dampnatum patet nam nunc ista est vera sortis non est deo gratus et immediate post hoc sua contradictoria erit vera et tamen nulla fiet mutatio quia non sufficit differentiae quod sit mutatio in tempore quia ponatur quod sit loco sortis unus angelus et quod non sit tempus quod etiam angelus nullo alio motu moveatur et tunc videtur quod argumentum habebit apparentiam.

Confirmatio

et solet confirmari per unam rationem in quam fundat se scotus ad ponendum relationes nam si ad gratificationem creaturae sufficienter deus et creatura tunc quocienscumque quotienscumque ponerentur deus et creatura ipsa esset deo cara et istud est falsum, ergo etc. bene ipse ponit hoc sub ista forma omnis propositio quae verificatur pro rebus et ad sui verificationem requiruntur aliquae res nec plures nec pauciores quocienscumque quotienscumque ipse sunt positae ipsa est vera, sed ista propositio e a est deo gratus non requirit ad eisu verificaitonem ad parte rei nisi deum et a nisi ponatur relatio distincta, ergo quocienscum quotienscumque ponentur deus et a erit deo gratus vel oportebit redire ad oppinionem opinionem aureoli et oportebit ponere caritatem de novo creatam de neccessitate necessitate in iustificaitonem creaturae. consequenter potest argui contra unam saepe dictum, scilicet, de influentia caritatis respectu omnium aliarum virtutum et etiam respectu voluntatis quia si sic tunc caritas esset causa essentialiter prior subordinans sibi voluntatem, ergo posset in effectum vo luntatis voluntate non concurrente nam secundum theologos ista est habitudo causarum essentialiter subordinatarum quod superior porest suum effectum producere sine concursu inferiorum licet philosophi aliter ymaginati imaginati fuerunt

Item intendebat sortes actu dilectionis sui vel proximi donec sit tantus ex caritate usque ad gradum prohibitum quia aliquis est gradus dilectionis donum vel proximi qui est meritorius et aliquis est eciam etiam tantae intentionis quod est illicius et peccatum sicut salvatur de peccato primi anguli, tunc ergo ponatur quod sortes continue intendat ex caritate actum dilectionis sui vel proximi donec sit tantus quod sit illicitus, tunc vel ergo caritas concurret ad productio in illius quod est peccatum vel numquam ante concurrebat, quia voluntas non sufficiebat autem ad actum remissiorem, ergo non potest in actum intentiorem in eadem specie dilectionis, ergo vel oportebat dicere quod caritas concurrit effective ad peccati productionem scilicet ad actus diligendi se illiciti vel quod ante numquam concurrebat ad actus meritorii productionem actus ille meretur sed solum determinarem[??] et asiscitive[?] elevando potenciam potentiam quod est contradicta

Item si sic sequetur quod caritas posset exire in actum in parvulis carentibus usus rationis, quia nullum est impedimentum licet non sit iudicium rationis ex quo caritas non dependeret a ratione vel iudicio intellectus

Item scante stante uniformi concursu voluntatis in infinitum intenditur gratia patet nam in eodem instanti in quo caritas concurrit ad actus meritorii productionem alias actus ille meretur aliquod augmentum caritatis vel per huiusmodi actum agmentatur seu infunditur, ergo in illo inscanti instanti aliquid additur de gratia et illa addita sufficit ad augmentationem actus, ergo aliquid addit supra actum et iterum ille actus aliquid addit supra habitum caritatis, etc. et sic videtur quod in eodem instanti per talem circulationem ?? caritatis additur infinita et actus infinitus

Item caritas est magis perfectissima quam cupiditas et magis accidentia et tamen cupiditas neccessitat necessitat cupiditatem ad malum, ergo etc. gratia neccessitabit necessitabit voluntatem ad bonum, ergo etc