<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/lectio74/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="lectio74">
        <head xml:id="l74-Hldtldt">Lectio 74, de Trinitate</head>
        <div xml:id="l74-Dd1e109">
          <head xml:id="l74-Hdmimit">De modo imaginando Trinitatem</head>
          
          <p xml:id="l74-dmiatc">
            De modo imaginandi trinitatem, 
            tota difficultas stat in hoc: quod dicta doctorum nihil 
            addant supra articulum principalem trinitatis, immo magis 
            obscurant materiam trinitatem. unde circa modum imaginandi 
            trinitatem Recitandi sunt modi falsi, ut excludantur 
            et intellectus magis exercitetur ad trinitatis 
            comprehensionem.</p>
       
          <div xml:id="l74-Dd1e117">
            <head xml:id="l74-Hpmpmpm">Primus Modus</head>
          <p xml:id="l74-upmisc">unde primus modus est <name ref="#Langenstein">magistri 
            henrici de hacia</name>, qui imaginatur quod prima causa 
            solus deus vel prima intelligentia naturaliter ab aeterno produxerit 
            primam intelligentiam creabilem vel secundam intelligentiam 
            Realiter et essentialiter distinctam ab ea infinitam, tamen 
            imperfectione. Deinde quod ab istis duabus intelligentiis 
            quarum una est producta, et alia inproducta 
            ab aeterno emanaverit tertia. et isto modo concedunt aliqui 
            quod deus ab aeterno potuit producere intelligentiam sibi 
            coenam.</p> 
            
            <p xml:id="l74-ephfvv">et per hunc modum habemus similitudinem ad materiam 
              trinitatis quia prima intelligentia producta ratione emanationis 
              potest vocari filius vel verbum. tertia potest amore vocari 
              ex modo productionis et emanationis quia a duobus 
              principiis producitur. et illum modum imaginandi circa 
              trinitatem habuerunt aliqui haeretici, qui concedentes 
              scripturam non poterant negare trinitatem et se 
              credentes esse fideles concedebant trinitatis articulum, 
              non tamen concedebant unitatem essentiae 
              <app>
                <lem n="essentiae"/>
                <rdg wit="#SV" type="correction-deletion">
                  <del rend="expunctuated">
                    unde ipse ymaginatur 
                    quod deus
                  </del>
                </rdg>
              </app> 
              ut <name ref="#Arius">Arrius</name> tenebat scripturam sacram 
              vel credebat se tenere, quia concedebat trinitatem 
              sine unitate essentiae. unde ipse imaginatur quod 
              deus ab aeterno producit intelligentiam infinitam quae 
              procedebat per modum notitiae vel verbi et ex hoc 
              sortiebatur ratio filii vel verbi.
            </p> 
            <p xml:id="l74-etifni">Et tertia intelligentia 
              procedit ad modum amoris ex quo sortitur ratio spiritus 
              sancti. unde <name ref="#Arius">Arrius</name> dicit patrem esse deum proprie. et 
              dicebat filium esse deum solum ex participatione. dicebat 
              tertiam personam spiritum sanctum, scilicet, quia procedit per 
              modum nexus amorosi et istum errorem sui 
              sequaces inciderunt ex imaginatione 
              <cit>
                <ref xml:id="l74-Rd1e152">
                  <name ref="#Avicenna">Avicennae</name> 
                  in sua 
                  <title ref="#AvicennaMetaphysics">Metaphysica</title>
                                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit> 
              de productione intelligentiarum 
              qui imaginatur quod deus suam essentiam Realiter 
              producit personam creatam et ab aeterno producit eam 
              per modum verbi omni <unclear>expressivi[?]</unclear>, ita quod, quidquid 
              deus intelligit, exprimit producendo secundam intelligentiam. 
              <pb ed="#SV" n="289-v"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              et dicit consequenter quod deus non potest, nisi primo producere 
              primam, quia idem inquantum idem non potest facere nisi idem.
            </p> 
            <p xml:id="l74-dcsete">deinde 
              concurrente secunda intelligentia se intelligendo vi annexus 
              cum prima producitur tertia ab aliis duabus, et forte 
              <name ref="#Arius">Arrius</name> incidit in hunc errorem quod pater solum est deus 
              et filius creatura et si sit deus hoc per participationem 
              est. et sic posuit quod essent tres Res distinctae essentialiter 
              quae essent tres essentiae.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l74-Dd1e179">
            <head xml:id="l74-Hsmsmsm">Secundus Modus</head>
            <p xml:id="l74-smipef">
              Secundus modus imaginandi est 
              praesupponendo quod stante emanatione dicta ponatur quod 
              prima intelligentia uniat sibi hypostatice secundam et tertiam 
              intelligentias in unitatem personae. tunc in illo casu, pater, filius, 
              et spiritus sanctus erunt idem deus, quia idem suppositum et 
              tamen Remanebit tam essentiarum quam relationum trinitatis, 
              quia non obstante unitate personali adhuc Remanet 
              relativa oppositio et personarum distinctio 
              ratione cuius negatur patrem esse filium.
            </p> 
            <p xml:id="l74-eimise">
              Et istum 
              modum tenuerunt aliqui haeretici, 
              nam ista imaginatio 
              deficit, quia videtur ponere impossibilia 
              quia licet concedetur esse 
              possibile quod duae intelligentiae sic emanarent.
            </p> 
            <p xml:id="l74-equpit">
              Et quod unirentur 
              hypostatice, non sequitur nisi conversus articulus ad 
              articulum trinitatis, quia in illo casu esset unitas personarum 
              cum trinitate essentiarum, quia prima intelligentia utraque sibi 
              unit. ideo quaelibet illarum intelligentiarum esset una persona 
              et essent tres essentiae. Et sicut unum oppositum confert 
              ad aliud imaginandum, ita in materia praesenti per modum oppositi 
              potest imaginari trinitatis.
            </p>
            <p xml:id="l74-ihopei">
              Item, haec opinio deficit, 
              quia dicit patrem distingui a Filis stante unitate 
              personarum quia ponere distinctionem personarum quae respicit 
              subsistentiam tantum, et ponere unitatem personarum esset 
              implicare.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l74-Dd1e197">
            <head xml:id="l74-Htmtmtm">Tertius modus</head>
            <p xml:id="l74-aeipev">
              Alia est imaginatio considerando divinam 
              essentiam secundum triplicem habitudinem. primo consideratur 
              ut <unclear>intellectivum</unclear>. secundo ut omnia Repraesentatem vel <unclear>praedicatae</unclear> 
              Res cognoscentem. tertio ut amorose Res producentem 
              et volentem.
            </p>
            <p xml:id="l74-pmevss">
              Primo modo essentia divina potest vocari 
              parens vel pater quia notitia speculativa absolute apprehensiva 
              licet quandam prioritatem absolute consecutivam. et ut 
              Rerum productivam potest vocari filius. et ut applicativa 
              per amorem vocatur spiritus sanctus.
            </p>
            <p xml:id="l74-eimass">et illo modo 
              imaginatur deum esse trinum secundum modum nostrum considerandi 
              nec esset distinctio a parte Rei. Ideo aliqui 
              concedentes scriptura ponendo trinitatem concesserunt 
              trinitatem personarum solum ex parte considerationis nostrae, et 
              ita fuit error <name ref="#Sabellius">Sabellii</name> qui non posuit personarum 
              distinctionem nisi in nominibus non erat distinctio et 
              <name ref="#Arius">Arrius</name> substantiam separabat.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l74-Dd1e222">
            <head xml:id="l74-Hqrmqrm">Quartus modus</head>
            <p xml:id="l74-qmeavi">quartus modus est ponendum 
              personas non esse substantias nec accidentia ut quod in divina 
              essentia non est pluralitas rerum distinctarum nisi per 
              modum consequentium ad essentiam ut accidentia sequuntur 
              naturam suae substantiae, et sic personae divinae nec sunt substantiae 
              nec accidentia, sed sunt proportionaliter respectu essentiae, sicut 
              accidentia respectu suorum subiectorum quae sequuntur ad illa 
              <cb ed="#SV" n="b"/><!--SV289vb-->
              et quia istae positiones sunt condemnatus. ideo non est 
              eis insistendum, nisi pro quanto <unclear>falsitas</unclear> Iuvat ad veritatis 
              imaginationem.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l74-Dd1e237">
            <head xml:id="l74-Hqnmqnm">Quintus modus</head>
            <p xml:id="l74-qiefhv">
              Quinta imaginatio est quae ponit quod 
              in deo est essentiae unitas et trinitas personarum, licet non sit 
              trinitas positiva, sed privativa, nec est numerus positivus sed 
              privativus, ut unica essentia est pater et illa est filius 
              et illa est spiritus sanctus, et tamen pater non est filius 
              nec spiritus sanctus et ibi non est numerus nisi per privationem 
              quandam, 
              ita quod pater 
              sic pater 
              quod non est alius 
              et istam viam sequitur 
              <cit>
                <ref xml:id="l74-Rd1e246">
                                    <name ref="#Lombard">Magister</name> in distinctione XXIVa</ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit>, 
              tamen si resolveretur 
              forte haberet veritatem.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l74-Dd1e257">
            <head xml:id="l74-Hsxmxm">Sextus modus</head>
            <p xml:id="l74-suphpf">
              Sequitur ultima 
              positio quod in trinitate est unica essentia et immensa natura 
              simplicissima quae ratione immensitatis fecunditatis 
              bonitatis plenitudinis Redundat in tres substantias, nec 
              potest subsistere in unico supposito vel subsistentia, 
              immo necessario subsistit in tribus suppositis hypostasibus 
              vel personis. et haec positio fidei.
            </p>
            <p xml:id="l74-pppisi">
              Primum producit per modum 
              intellectus naturaliter sui et omnium expressionum et vocatur 
              generatio secludendo omnem imperfectionem quae esset 
              in creatura. primo quia illa generatio non est de nihilo, sed 
              de substantia patris, nec est de non esse ad esse, quia 
              est aeterna nec est generatio dependentis vel indigentis, 
              quia tota plenitudo quae est in producente 
              est in producto. et ex vi productionis non arguitur 
              in supposito imperfecto.
            </p>
            <p xml:id="l74-cvaved">
              Consequenter vi amoris producitur 
              tertia hypostasis vel subsistentia et in istis consideratis 
              tota latitudo perfectionis Reperitur, primo 
              quod sit expressivum notitiae, secundo Reperitur notitia producta, 
              tertio Reperitur amore. consequenter tenenda est pro Regula 
              autentica quod praecise distinctio Relativa sit ponenda 
              in divinis vel sub aliis verbis quod tanta identitas 
              concedenda est in divinis quanta fides catholica 
              patitur. modo ipsa patitur omnem identitatem 
              in divinis praeter distinctionem unius personae 
              ad aliam. et sequendo hanc viam evaduntur 
              difficultates.
            </p>
          </div>
        </div>
        <div xml:id="l74-Dd1e273">
          <head xml:id="l74-Hcorria">Corollaria</head>
          <p xml:id="l74-eiiiic">
            Ex istis inferuntur corollaria.
          </p>
          <div xml:id="l74-Dd1e281">
            <head xml:id="l74-Hpcmpcm">Primum corollarium</head>
            <p xml:id="l74-peqnea">
              Primum 
              est quod maledicunt plures illa distingui aliqualiter 
              de quorum nominibus propriis affirmantur contradictoria, 
              id est, affirmationem unius sequitur negatio alterius 
              ut pater generat et essentia non generat. ex 
              hoc quod hoc verbum generat dicitur de patre et 
              non generat dicitur de essentia. conludunt quod pater 
              et essentia distinguuntur et hoc est contra regulam 
              positivam, quia inter illa non est oppositio relativa, ergo 
              ibi non est distinctio.
              Consequentia tenet per 
              <cit>
                <ref xml:id="l74-Rd1e290">regulam <name ref="#Anselm">Anselmi</name>
                                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit>, 
              quia in divinis nulla est distinctio nisi 
              distinctio relativa personarum. unde haec propositio pater 
              generat et essentia non generat Reducuntur ad 
              tertium genus propositionum materiae trinitatis quia illae propositiones 
              sunt nihil difficultatis addentes. 
              patet, quia huiusmodi addunt aliquid difficultatis 
              <pb ed="#SV" n="290-r"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              supra propositionem principalem, quia positio illa quod essentia 
              sit tres Res. et pater non est tres res. Unde aliquid 
              affirmatur de essentia quod negatur de patre et ita econverso 
              et haec est proprietas naturae immensae, ergo non oportet figere 
              ultra positionem tales difficultates. nam proprium naturae 
              divinae est quod ipsa sit aliquae res et tamen una illarum 
              non est alia.
            </p>
            </div>
            <div xml:id="l74-Dd1e305">
              <head xml:id="l74-Hsccium">Secundum corollarium</head>
              <p xml:id="l74-scqrte">
                Secundum corollarium quod bene apparet falsitas opinionis 
                <cit>
                  <ref xml:id="l74-Rd1e314">
                                    <name>Gilberti Porretani</name>
                                </ref>
                  <bibl>XXX</bibl>
                </cit> 
                ponentis relationes 
                distingui ab essentia. et sunt quasi affixae 
                essentiae et personis assistentes, ut personas inter 
                se huiusmodi relationes distinguerent. et Radix 
                istius imaginationis est imaginando quod 
                relatio nihil addat supra essentiam. et tunc tres 
                relationes non aliquid addunt supra essentiam et haec 
                non est ponere distinctionem personarum. sed hoc esset repetere 
                <unclear>ter</unclear> essentiam.
              </p> 
              <p xml:id="l74-issdse">
                Ideo, si sit distinctio personae ad personam 
                oportet ponere relationes personas constituentes in 
                esse suo personali. 
                De ista ratione dicitur quod illa petit 
                imaginationem trinitatis, et quod videatur ad oculum. 
                et haec non potest esse, nam sunt tres personae distinctae 
                et ideo deficit in illo quod dictum est de proprietate 
                essentiae est quod sit tres personae distinctae et hoc 
                est secundum suam naturam. Sed imaginatio trinitatis 
                transcendit omnem humanam capacitatem sic 
                quod illa divina natura simpliciter immensa non potest capi 
                a creaturis. nec potest eius similitudo Reperi 
                in Rebus finitis et maxime considerata debilitate 
                humani ignem. et ideo videtur quod omnes 
                debent contentari sequendo positionem fidei et 
                istae non admitteret fidem nec eius positionem,  
                quia pater est idem cum essentia tanta identitate 
                sicut secum, et haec est proprium naturae immensae. et sic 
                istae rationes nihil addunt supra articulum, quia concessa 
                positione fidei nullam penitus addit difficultatem 
                supra eam.
              </p>
            </div>
          <div xml:id="l74-Dd1e330">
            <head xml:id="l74-Htcmtcm">Tertium corollarium</head>
            <p xml:id="l74-tceenr">
              Tertium corollarium est contra 
              <name ref="#Scotus">Scotum</name>, scilicet, quod inter 
              essentiam et personam, nulla sit distinctio formalis 
              quia si praedicta contradictoria, vel verbum 
              cum negatione et sine negatione dicantur 
              de essentia et persona haec non arguit ultra 
              positionem fidei nec difficultatem inducit 
              aliquam, quia ponit quod essentia est tres res, et 
              pater non est ille, nec oportet ponere distinctionem 
              propter haec et hanc distinctionem vocat distinctionem 
              ex natura rei.
            </p>
            <p xml:id="l74-eoemvf">
              Et 
              <cit>
                <ref xml:id="l74-Rd1e345">
                                    <name ref="#Ockham">Okam</name>
                                </ref>
              </cit> 
              et <name ref="#Oyta">De heuta</name> 
              dicunt quod ex quo essentia non generat et 
              pater generat non videtur. unde imaginabile quod pater 
              et essentia supponant pro eodem adaequate et praecise. 
              et tamen de essentia conceditur quod non generat et pater generat. 
              et ideo illi ponunt illi aliquam 
              distinctionem quae vocatur moralis vel formalis.
            </p>
            <p xml:id="l74-neqfhc">
              <cb ed="#SV" n="b"/><!--SV290rb-->
              Notandum est quod concordant cum positione mea, quia vel 
              vocant distinctionem formalem sic quod pater 
              <app>
                <lem>non</lem>
                <rdg wit="#SV" type="correction-addition">
                  <add place="aboveLine">non</add>
                </rdg>
              </app> 
              distinguitur ab essentia 
              isto modo quod essentia sit aliquae Res. pater non sit ille 
              et isto modo resolvit se 
              <cit>
                <ref xml:id="l74-Rd1e373">
                                    <name ref="#Ockham">Okam</name>
                                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit>, 
              dicendo quod est distinctio formalis 
              inter essentiam et patrem, quia essentia est aliquae res quae 
              non sunt pater, scilicet, filius et spiritus sanctus. et istae duae res distinguitur 
              formaliter a patre. et si istam distinctionem vocaret 
              formalem conceditur hoc.
            </p>
            <p xml:id="l74-sarfas">
              Sed adhuc Restat difficultas 
              ad imaginandum quod si per impossibile nec esset filius, nec spiritu 
              sanctus. adhuc remaneret eadem habitudo patris ad essentiam sicut  
              est. Et tunc quaeritur utrum esset sibi distinctio inter patrem 
              et essentiam si sic hoc non valet, quia ponerent coincidentiam 
              cum <name ref="#Scotus">Scoto</name>, quia esset distinctio a parte Rei quae non esset 
              personalis. et ideo debet dici quod nulla est distinctio patris 
              ad essentiam, sed omnimoda 
              <app>
                <lem n="omnimoda"/>
                <rdg wit="#SV">
                  <del rend="strikethrough">ydemptttac</del>
                </rdg>
              </app> 
              identitas. 
              Et cum hoc stat quod essentia est aliquae res, 
              quae non sunt pater, quia haec est in positione principali. 
              Et ideo resolvendae sunt 
              illae rationes, quia illa est proprietas Rei immensae quae non reperitur 
              in creaturis, et in hoc debet quietari intellectus, sicut nec 
              est vivens in mundo, qui sciret expressionem inhaesionis 
              formae ad subiectum.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l74-Dd1e401">
            <head xml:id="l74-Hqrcqrc">Quartum corollarium</head>
            <p xml:id="l74-qcqspp">
              Quartum corollarium quod proprietates personarum 
              non sunt complexe significabilia, quia patrem generare filium 
              non est nisi pater generans filium et est formaliter pater non 
              habens distinctionem ab essentia, nec sunt complexe significabilia 
              proprietates personarum.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l74-Dd1e410">
            <head xml:id="l74-Hqncqnc">Quintum corollarium</head>
            <p xml:id="l74-qspqsf">
              Quinto sequitur <del rend="strikethrough">propter</del> probabilitas opinionis 
              positivi qui dicit quod proprie personae non distinguitur proprietatibus 
              non intelligitur se ipsis, quia sunt quaedam personae quarum una 
              non est alia. et haec est positio fidei, quia quaecumque plura concedunt 
              excedunt limites artis obligatoriae fidei, 
              quia concedunt impertinentia fidei quae non oportet concedere, quia quandocumque 
              sunt falsa.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l74-Dd1e422">
            <head xml:id="l74-Hsxcsxc">Sextum corollarium</head>
            <p xml:id="l74-scqvic">
              sextum corollarium quod tales consequentiae: 'haec essentia est 
              pater et haec essentia est filius, ergo filius est pater' non 
              valent, immo nullam penitus addunt difficultatem in hac 
              materia, quia habita positione fidei quilibet gentilis repudiaret 
              tales consequentias. nam positio fidei ponit aequivalenter 
              illas non valere. nam illa consequentia sumit fidei 
              oppositum, quia ex fide sequitur quod non valet illa consequentia.</p>
            
            <p xml:id="l74-sinsta">
              secundo ista non valet: 'omnis essentia est Pater, omnis essentia 
              est filius, ergo filius est pater' et nullam dicit difficultatem, 
              posito quod li omnis distribuat pro qualibet essentia 
              et illo modo consequentia nullam habet apparentiam, quia essentia 
              et omnis essentia sunt omnino idem, et sic nulla est difficultas 
              supra trinitatis articulum.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l74-Dd1e434">
            <head xml:id="l74-Hspcspc">Septimum corollarium</head>
            <p xml:id="l74-scqeep">
              Septium corollarium quod syncategoramica 
              Reddentia propositiones de omni, si ingrediantur propositiones, 
              tunc consequentiae erunt bonae. nam si sic, ibi dici de omni 
              quod li <mentioned>essentia</mentioned> distribuatur pro quolibet de quo potest praedicari, 
              tunc illa propositio erit falsa omnis essentia est pater.
            </p> 
            <p xml:id="l74-eehphm">
              Et ex hoc infertur 
              contra <name ref="#Ockham">Okam</name> dicentem 
              quod ars syllogistica tenet 
              in aliis terminis quam in divinis. Unde consequentiae non respiciunt 
              materiam, immo tenent respectu cuiuscumque termini. et ideo non oportet 
              consequentias negare propter huiusmodi materiam.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l74-Dd1e452">
            <head xml:id="l74-Hocmocm">Octavum corollarium</head>
            <p xml:id="l74-ocitad">
              Octavum corollarium: 
              ista propositio <mentioned>essentia non generat et pater generat</mentioned> 
              <pb ed="#SV" n="290-v"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              non adducit novam difficultatem. Unde prima est clara, 
              quia si generat aliquid tunc esset filius qui est eadem essentia. 
              modo secundum 
              <cit>
                <ref xml:id="l74-Rd1e468">
                                    <name ref="#Augustine">Augustinum</name>
                                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit>, 
              nihil generat se ut sit ita quod 
              non videtur quid essentia generaret nisi se, quia si 
              personam, tunc se generat, quia persona est idem cum essentia, et 
              per Istam viam possunt introduci positiones quae traduntur 
              a doctoribus.
            </p>
          </div>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>