<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/lectio72/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="lectio72">
        <head xml:id="l72-Hldtldt">Lectio 72, de Trinitate</head>
        <div xml:id="l72-Dd1e109">
          <head xml:id="l72-Hquepsp">Quod una est igitur res simplex quae habet omnes perfectiones sibi possibiles</head>
          <p xml:id="l72-emdpsp">
            Ex more doctorum antiquorum qui 
            nituntur ostendere cum divina simplicitate 
            pluralitatem personarum, tractandum est 
            <cb ed="#SV" n="b"/><!--287rb-->
            de divina simplicitate quae describitur, 
            scilicet esse summam simplicitatem 
            est esse actualiter et necessario quamlibet immensam perfectionem 
            possibilem. et ista descriptio declarata est prius, quia si deus esset 
            in potentia ad perfectionem habendam et quod posset esse pluralitas 
            individuorum in sua specie non esset summe simplex, nec 
            esse quaelibet perfectio sibi possibilis, 
            una est igitur res simplex 
            quae habet omnes perfectiones sibi possibiles.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l72-Dd1e121">
          <head xml:id="l72-Hcorria">Corollaria</head>
          <div xml:id="l72-Dd1e126">
            <head xml:id="l72-Hpcqamm">Primum corollarium</head>
            <head xml:id="l72-Hd1e131" type="question-title">Quod impossibile est divinam essentiam summe simplicem aliquo modo multiplicari</head>
            <p xml:id="l72-eqsess">
              Ex quo sequitur 
              quod impossibile est divinam essentiam summe simplicem aliquo modo multiplicari, 
              quia eo ipso quod multiplicatur eo ipso non haberet omnem 
              immensam perfectionem sibi possibilem nec esset summe simplex.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l72-Dd1e138">
            <head xml:id="l72-Hscenpp">Secundum corollarium: essentia divina simplicissima a nullo potest produci</head>
            <p xml:id="l72-scedep">
              Secundum corollarium: essentia divina simplicissima a nullo capit nec 
              capere potest originem productivae, id est, a nullo potest produci. patet 
              quia non potest produci a simpliciori, quia non habet, nec ab aequali, 
              quia non habet aequale, nec est aequalitas in trinitate essentiarum simplicium, 
              quia non sunt ibi plures essentiae, 
              nec posset produci a se, 
              quia nihil producit se ut sic, 
              quia 
              <name ref="#Augustine">Augustinus</name> 
              reputat illos maxime errare dicentes divinam essentiam producere se, 
              ut patet primo de trinitate, 
              nec potest produci ab inferiori, 
              ut constat, 
              igitur a nullo divina essentia producitur.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l72-Dd1e150">
            <head xml:id="l72-Htcandi">Tertium corollarium: aliquod est suppositum naturae divinae inproductum</head>
            <p xml:id="l72-tcacip">
              Tertium corollarium: 
              aliquod est suppositum naturae divinae <unclear>inproductum</unclear>. patet quia 
              essentia divina est inproducta et ipsa consistit in supposito, igitur 
              datur ibi aliquod suppositum quod non erit productum, quia 
              alias oporteret dicere de essentia quod esset circulatio in producentibus.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l72-Dd1e162">
            <head xml:id="l72-Hqcscvp">Quartum corollarium</head>
            <head xml:id="l72-Hd1e167" type="question-title">Summa simplicitas non potest in unico supposito consistere vel persistere</head>
            <p xml:id="l72-qcsedr">
              Quartum corollarium: 
              summa simplicitas non potest in unico supposito 
              consistere vel persistere. 
              Probatur ex duplici radice.
            </p>
            <p xml:id="l72-pqsmic">
              prima quia 
              summa simplicitas est immensa fecunditas, igitur est communicativa 
              proportionaliter et summe, igitur ad aequalitatem et non multitudo 
              essentias, 
              quia non sunt multiplices propter simplicitatem, 
              igitur multitudo identice concurrunt.
            </p>
            <p xml:id="l72-cqeqds">
              Confirmatur, quia esse 
              diffusum est denominatio perfectionis simpliciter, igitur convenit 
              deo, et nedum deo simpliciter, sed cum illa determinatione immense, ergo 
              deus est immense diffusivus sui. et hoc non est nisi habeat  
              Illum terminum immensum, quia non se immense diffunderet, ergo deus 
              est immense diffusive per adaequationem termini et Rei cui diffunditur 
              et non multitudo essentiam, ergo generando aliam subsistentiam, 
              quae est eadem essentiam et in hiis quae dicunt perfectionem absolute 
              idem est esse et posse ut met concedit 
              <name ref="#Aristotle">philosophus</name>. nam si deus 
              est diffusivus sequitur quod diffundit se.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l72-Dd1e184">
          <head xml:id="l72-Hqcppdg">Quintum corollarium</head>
          <head xml:id="l72-Hd1e189" type="question-title">Prima diffusio in divinis verissime potest dici generatio</head>
            <p xml:id="l72-qcpacp">
              Quintum corollarium: prima 
              diffusio in divinis quae procedit a supposito non producto verissime 
              potest dici generatio, immo proprissime et verissime vocatur generatio. 
              patet quia vivens producit aliud vivens aequale sibi per omnia. 
              et haec est generatio proprie dicta, immo ipsa est mere <unclear>unitata[?]</unclear>, quia 
              producens et productum sunt eiusdem 
              <app>
                <lem>speciei</lem>
                <rdg wit="#SV" type="correction-addition">
                  <add place="aboveLine">speciei</add>
                </rdg>
              </app>  et naturae. nam 
              divina persona, scilicet, pater producit aliam, scilicet, filium et sunt eiusdem 
              naturae, immo eadem natura, ergo prima communicatio in divinis est respectu 
              patris generatio filii eiusdem naturae et speciei cum ipso, quia antequam 
              generatio sit <unclear>unitata[?]</unclear> requiritur quod producens et productum sint 
              viventia, et ita est hic, quia pater qui est summa vita producit 
              filium viventem, etiam producens et productum sunt similia 
              et eiusdem naturae, immo per modum naturae unum producitur ab alio 
              atque procedit.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l72-Dd1e205">
            <head xml:id="l72-Hscqdvf">Sextum corollarium</head>
            <head xml:id="l72-Hd1e210" type="question-title">Quod persona producens et non producta proprie loquendo debet vocari Pater et persona producta debet vocari Filius</head>
            <p xml:id="l72-scqpcc">
              Sextum corollarium quod persona producens et non 
              producta proprie loquendo debet vocari pater, et persona producta 
              debet vocari filius. et quia illud non est in vita vegetativa, 
              nec sensitiva, sed in intellectuali sequitur quod filius 
              <pb ed="#SV" n="287-v"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              debet dici verbum 
              quia in vita vegetativa stat determinatio seu denominatio 
              filii ascendendo per gradus vitae usque in sensitivam. sed si intellectuale 
              producatur nedum vocatur filius, sed verbum, quia hoc est 
              nomen filii per modum naturae intellectualis procedentis. nam 
              est expressivum totius naturae et sui ipsius et omnium in natura 
              relucentium, et per consequens creaturam.
            </p>
            <p xml:id="l72-caqenp">
              Consequenter apparet quomodo verbum 
              debet vocari imago patris, quia perfectissime exprimit 
              totam naturam patris et esse patris. ideo dicitur quod eructavit 
              cor meum verbum bonum, etc., quia verbum est imago patris 
              et totius paterne naturae ac rationis expressivum. etiam vocatur 
              verbum patris, quia omnia exprimit et est imago repraesentativa 
              patris. et sic apparet quare ei attribuuntur quod est speculum imago 
              splendor, et sic de aliis. hoc est quia procedit per modum 
              verbi expressivum naturae paternae.
            </p>
            <p xml:id="l72-eqaips">
              Ex quo apparet quod pluralitas 
              personarum divinarum non Repugnat summae simplicitati, 
              immo sequitur quod pluralitas divinarum personarum 
              est proprietas summae et immensae simplicitatis. et eam consequens 
              tanquam eius propria conditio. et sic patet error illorum, qui 
              propter simplicitatem divinam negant pluralitatem personarum, immo 
              inferretur potius simplicitas.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l72-Dd1e227">
            <head xml:id="l72-Hscqsvt">Septimum corollarium</head>
            <head xml:id="l72-Hd1e232" type="question-title">Quod non est ad extra communicabile creaturae quod una essentia sit plures personae vel subsistentiae vel Trinitas</head>
            <p xml:id="l72-scqnae">
              Septimum corollarium: quod non est ad 
              extra communicabile creaturae quod una essentia sit plures personae vel 
              subsistentiae vel trinitas. patet quia esse plura supposita 
              est propria conditio summae simplicitatis, ut dictum est. non negatur 
              tamen <unclear>quin[?]</unclear> staret creaturam pluribus suppositis subsistere, et 
              tamen illa non esset illa supposita nec aliquod eorum.
            </p>
          </div>
        </div>
        <div xml:id="l72-Dd1e243">
          <head xml:id="l72-Htpfamt">Tres propositiones fidei et tria genera propositiones ad quae reducuntur omnes propositiones pertinentis ad materiam Trinitatis</head>
          <p xml:id="l72-pmtamt">
            Pro materiae trinitatis declaratione, 
            licet sit ineffabilis 
            intantum quod in ea sileat vox angelorum, 
            ut ait <name ref="#Ambrose">Ambrosius</name>, 
            praemissis tribus principiis, 
            alias positis. ponetur positio fidei quae 
            consistit in tribus propositionibus, 
            secundo ponentur tria genera propositionum 
            ad quae reducuntur omnes propositiones pertinentis ad 
            materiam trinitatis.
          </p>
          <div xml:id="l72-Dd1e254">
            <head xml:id="l72-Htpftpf">Tres propositiones fidei</head>
            <div xml:id="l72-Dd1e259">
              <head xml:id="l72-Hprpprp">Prima propositio</head>
              <p xml:id="l72-ppfids">
                Prima propositio fidei: unica natura 
                vel essentia simplex est tres hypostases vel tres 
                personae distinctae, vel tria supposita vel tres subsistentiae, 
                quarum una non est alia. etiam debet supponi materia 
                fidei et proprietates naturae immensae iuxta primum principium, quia 
                ut ait 
                <cit>
                  <ref xml:id="l72-Rd1e268">
                                        <name ref="#Aristotle">Aristoteles</name>
                                    </ref>
                  <bibl>XXX</bibl>
                </cit> 
                infinitum secundum quod infinitum est ignotum, 
                et sic revelatum est nobis, 
                ideo debet supponi.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l72-Dd1e278">
              <head xml:id="dT70Hsapsap">Secunda propositio</head>
              <p xml:id="l72-spuqnp">
                Secunda propositio una 
                persona producit aliam et non producitur et ambae 
                producunt tertiam, quae non producit.</p>
            </div>
            <div xml:id="l72-Dd1e287">
              <head xml:id="l72-Htpotpo">Tertia propositio</head>
              <p xml:id="l72-tpesnr">
                Tertia propositio exprimenda 
                est praesens materia secundum modum a spiritu sancto nobis per 
                scrpturam et ecclesiam et sanctorum patrum atque doctorum 
                doctrinam nobis traditam, ut prima productio vocatur 
                generatio et rationes sint ad hoc ubi fides praeveniat. 
                nam oportet primo habere fidem. deinde rationes ad haec 
                prima persona producens vocatur pater. secunda persona 
                producta vocatur filius et verbum. 
                Secunda productio dicitur spiratio, 
                scilicet tertia persona producta, 
                et vocatur amor spiritus, 
                scilicet <!-- this scilicet seems like another indication that SV id derivative of R --> 
                est haec persona non producit et ista sunt nobis revelata.
              </p>
            </div>
          </div>
          <div xml:id="l72-Dd1e299">
            <head xml:id="l72-Htgpimt">Tria genera propositionum concurrentium communiter in materia Trinitatis</head>
            <p xml:id="l72-stgimt">
              Sequuntur tria genera propositionum concurrentium 
              communiter in materia trinitatis.
            </p> 
            <p xml:id="l72-pehvvv">
              Primum est habentium difficultatem 
              ex usu vocabuli vel vocabulorum.
            </p> 
            <p xml:id="l72-sgeapr">
              Secundum genus est ex difficultate a parte rei.
            </p>
            <p xml:id="l72-tpqpit">
              Tertium est propositionum, 
              quae nihil addunt supra articulum principalem, 
              prima latitudo vel genus Reducitur ad secundam per expositionem 
              vocabulorum. et per Resolutionem. et per modos 
              conformes ad doctores. secunda latitudo Resolvitur 
              ad tertiam, et sic illae latitudines duae primae nullam addunt 
              difficultatem supra articulum principalem in trinitate.
            </p>
          </div>
        </div>
        <div xml:id="l72-Dd1e318">
          <head xml:id="l72-Hmannes">Manuductiones</head>
          <p xml:id="l72-avarat">
            Antequam veniatur ad Reductionem difficultatum particularium 
            Pro fortificatione intellectus, sunt aliquae manuductiones adducendae, 
            et antequam aliquid dicatur iuxta doctrinam 
            <name ref="#Augustine">Augustini</name> 
            et <name ref="#Dionysius">Beati Dionysii</name>, 
            inducuntur auctoritates 
            veteris testamenti contra Iudaeos ad ostendendum quod in veteri 
            testamento Relucet articulus trinitatis.
          </p> 
          <div xml:id="l72-Dd1e332">
            <head xml:id="l72-Havtavt">Auctoritates veteris testamenti</head>
            <p xml:id="l72-epsqai">
              Et primo sic, 
              quia articulus trinitatis est fides principalis, igitur ad illam obligantur 
              Iudaei. 
              Patet consequentia, quia articuli principales necessitates 
              sumpserunt originem ab antiquo testamento nec capiunt 
              noviter veritatem, licet fuerint aliqui articuli, qui 
              propter lapsum temporis facti sunt fidei et noviter sibi dicantur, 
              nam articulus trinitatis praecipue habuit necessario veritatem, 
              igitur Iudaei obligabantur ad illum, et per consequens 
              relucet in eorum scripturis 
              quia non obligatur quis ad impossibile.
            </p>
            <p xml:id="l72-saiiat">
              Secundo, apparet illud testimonio christi dicentis Iudaeis: 
              <cit>
                <quote xml:id="l72-Qd1e346" source="http://scta.info/resource/io5_39">
                  scrutamini scripturas in quibus putatis vitam habere
                </quote>
              </cit> 
              et hoc dicebat loquendo de divinitate et emanatione eius a patre, 
              nisi innuebatur articulus trinitatis.
            </p>
            <p xml:id="l72-taiptp">
              Tertio alibi <unclear>Ihesus</unclear> in prophetando Iudaeis 
              ait 
              <cit>
                <quote xml:id="l72-Qd1e358" source="http://scta.info/resource/io5_46">
                  <name ref="#Moses">Moyses</name> scripsit de me
                </quote>
              </cit>. 
              Circa istam materiam facit 
              <cit>
                <ref xml:id="l72-Rd1e367">
                  <name ref="#Lombard">Magister</name> in distinctione secunda
                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit>, 
              auctoritates testamenti veteris et nihilominus 
              <name ref="#NicholasOfLyra">De lira</name> 
              probat quod Iudaei habent concedere trinitatis articulum 
              et concludit quod sufficienter deducitur in veteri testamento, 
              licet non evidenter. 
              Sed in hoc quod dicit non evidenter 
              quam contradicitur sibi, 
              immo deducitur evidenter, 
              ubi notandum est quod <sic>quod</sic> evidentia deductionis non debet attendi, 
              nisi penes intelligentem et capientem scripturam, 
              quia nisi sic,  tunc non evidenter deduceretur ex 
              <cit>
                <ref xml:id="l72-Rd1e386">commento <unclear>campani[?]</unclear> in Io <name ref="#Euclid">Euclid</name>
                                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit> 
              quod supra lineam 
              rectam contingit triangulum aequilatrium <unclear>collo??rae[?]</unclear>, 
              quod est falsum, 
              nam ad hoc quod aliquid deducatur evidenter oportet quod 
              potentia sit bene disposita, et cum hoc quod intelligat 
              scripturam et cognoscit terminos et significationes eorum, quia 
              licet solum esse maiorem tota terra sit deducibile evidenter 
              evidentia solum debet intelligi respectu intellectus non male 
              affectati vel depravati, sed bene dispositi et intelligentis 
              terminos, quia certum est quod illa proposito non posset 
              demonstrari Rusticis et impotentibus. nec est 
              respectu illorum evidentia et ideo dicitur quod in veteri testamento 
              evidenter deducitur articulus trinitatis, 
              scilicet, quod deus est una res, quae est tres personae. et 
              circa istam materiam ad probandum quod intellectui bene 
              disposito et capienti terminos in veteri testamento 
              <pb ed="#SV" n="288-r"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              evidenter deducitur articulus trinitatis est unum 
              exemplum, nam tempore <unclear>constantivi[?]</unclear> in cuius conversione certantibus 
              Iudaeis contra christianos pro illa deductione articuli trinitatis, 
              quia christiani dicebant quod ille articulus in sua 
              lege Relucebat. Iudaei aiebant oppositum et pro lite 
              cedanda partibus consentientibus electi fuerunt secundo 
              philosophi Iudices indifferentes ad utramque partem, qui audierunt 
              deductiones christianorum, et persuasiones iudaeorum, 
              sed illi tuluerunt sententiam pro christianis et contra 
              Iudaeos. et sic apparet quod ex sacra scriptura veteris testamenti 
              deducitur evidenter quod cum unitate essentiae 
              est pluralitas personarum. et ista est positio fidei 
              de alio testamento, scilicet novo, non Revocatur in dubium 
              quin deducat evidenter et ponant trinitatem personarum 
              esse ut 
              <cit>
                <ref xml:id="l72-Rd1e410">
                                    <name ref="#John">Ioahnnes</name> ponit in sua canonica</ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit> 
              est in aliis 
              locis scripturae quam innumeris ponitur ille articulus et in 
              consiliis generalibus, 
              et sic nullum est dubium quin sit positio fidei, 
              scilicet, ponere trinitatem personarum.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l72-Dd1e421">
            <head xml:id="l72-Hdmcdmc">Duae manudcutiva <name ref="#Chatton">Chatton</name>
                        </head>
            <p xml:id="l72-dstcss">
              Duo sunt tamen manuductiva quae ponit 
              <cit>
                <ref xml:id="l72-Rd1e432">
                                    <name ref="#Chatton">Chaton</name> supra sententias</ref>
              </cit>.
            </p> 
            <p xml:id="l72-uiqpea">
              Unde imaginatur quod sint duae res repraesentes relative 
              inter se taliter quod una non possit esse alia, 
              ita quod ratione 
              alicuius modi se habendi illae duae Res habeant talem 
              habitudinem inter se quod una non possit esse alia.
            </p>
            <p xml:id="l72-siqrac">
              Secundo imaginatur quod illae duae res possint uni alteri rei identificari, 
              et sit angelus ad quem nulla illarum 
              rerum habeat repugnantia, 
              qui ille possit identice concurrere cum illo angelo, 
              nam stat bene quod inter illas 
              duas res sit repugnantia et ad illam tertiam nulla 
              illarum habeat repugnantiam <unclear>quoniam</unclear> possint cum illa 
              identificari nam ut hoc magis appareat sicut 
              <c>a</c> et <c>b</c> duae res relativae distinctae. 
              Et <c>c</c> sit tertia res, 
              et tunc ponitur quod <c>a</c> et <c>b</c> concurrant 
              identice cum ipso <c>c</c>, 
              ita quod nec <c>a</c> nec <c>b</c> 
              habeant repugnantiam <unclear>quoniam[?]</unclear> possint cum <c>c</c> identificari 
              et tunc in illo casu <c>a</c> erit <c>c</c> et <c>b</c> erit 
              <c>c</c>, et tamen inter <c>a</c> et <c>b</c> erit repugnantia talis 
              quod <c>a</c> non poterit esse <c>b</c> nec econverso. nam si <c>a</c> 
              et <c>b</c> concurrant unitive cum <c>c</c> adhuc remanebit 
              repugnantia inter <c>a</c> et <c>b</c>, et tamen 
              quilibet illorum erit <c>c</c> et nullam habebunt repugnantiam 
              ad <c>c</c>.
            </p>
            <p xml:id="l72-eiinae">
              Et ita imaginatur de trinitate 
              quod tres res erunt ibi distinctae et tamen concurrunt 
              identice cum una alia, scilicet essentia, et 
              imaginando plures personas distinctas potest imaginari 
              quod concurrunt identice cum tria, scilicet essentia. 
              nam pater et filius habent habitudinem inter se quod impossibile 
              est quod pater sit filius et illa respectu spiritus, <sic>scilicet</sic>, 
              et tamen ad essentiam non est talis habitudo, 
              quia pater est omnino de idem cum essentia, 
              et haec tanta identice, 
              sicut cum ipsomet, sed pater ad filium 
              habet distinctionem et non ad essentiam.
            </p>
            <p xml:id="l72-sicene">
              Secunda imaginatio 
              <cb ed="#SV" n="b"/><!--288rb-->
              <name ref="#Chatton">Chaton</name> 
              est ista quod ipse imaginatur quod sint 
              duo genera distinctionum realiter distincta, quia est alia distinctio 
              relativa. et alia est essentialis et haec in eadem Re, ut 
              Res Relativa distinguitur ab alia Relativa modo istae duae 
              distinctiones sunt diversarum generum et stat quod una tollatur 
              alia Remanente, ergo ex quo sunt distinctae <unclear>removitur[?]</unclear> 
              essentialis distinctio et remanet relativa, et sic nulla 
              erit repugnantia identitatis essentialis cum distinctione relativa 
              personarum, et per hoc imaginatur trinitas, 
              quia ibi aliqua duo distinguuntur relative et non essentialiter.
            </p>
          </div>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>