http://scta.info/resoure/lectio70/reims/transcription

Lectio 70, de Trinitate [Reims Transcription]
Ad rationem qua probatur deum potentiam perceptivam vitaliter immutare

Solutis rationibus quibus probabatur Deum formaliter influere unam, restat solvere rationem qua probatur Deum potentiam perceptivam vitaliter immutare. Nam sententia[?] rationis in hoc stat, quia omnes conditiones dicentis imper fectionem possunt absolvi et quod conveniat tantum Deo, illa habitudo, quae est vitaliter immutare, ergo seclusis illis habitudinibus passivis et dicentibus imperfectionem ut inhaerere dependere et sic de aliis. Sequitur quod immutare vitaliter potest Deo competere

Conclusio

Pro solutione huius rationis quae videtur esse principalis illius oppinionis opinionis , ponitur ista conclusio licet divina essentia sola sit intrinsece et essentialiter notitia, non tamen potest potentiam perceptivam creatam vitaliter vel immediate immutare

Probatio primae partis

Prima pars est satis nota, quia divina essentia est sui ipsius essentialiter et intrinsece notitia et nedum sui ipsius ymo immo ipsa est omnium factibilium ars factiva, ymo immo potest dici quod contradictionem implicat, quin illa sit sui ipsius et aliorum notitia. Sed non ita est de notitia creata, quia illa non est intrinsece et essentialiter notitia quod patet, quia quaecumque notitia data creata illa poterit esse sine subiecto, ergo potest non esse notitia

2o Secundo ipsa esse in subiecto non vitali, ergo ipsa nullius esset notitia

3o Tertio quia per prius producitur in subiecto quam ipsum immutet vitaliter, ergo posterius potest absol vi a suo priori, ergo staret quod notitia esset et non esse notitia, quia produceretur sine hoc quod immutaret vitaliter

Probatio secundae partis
Prima ratio

2a Secunda pars conclusionis, qua dicitur quod essentia divina non potest perceptiva vitaliter immutare potentiam, et praeter rationem iam indu ctam, probatur ista pars. Primo quia divina essentia per illud formaliter adaequate est sibi notitia et alteri. Dato quod aliud sit, ergo sicut immense, est sibi notitia, ita alteri est notitia immensa si per idem sit notitia sibi et alteri. Sed implicat contradictionem quod creatura cognoscit immense, ergo propositum

Secunda ratio

Secundo arguitur limitatio obiecti non tollit quoniam notitia de eo sit infinita, scilicet, notitia ipsius in Verbo, ergo ex hoc quod esse creaturae notitia non argueretur quin esse immense notitia nam sicut obiectum non tollit immensitatem ad intra ita potentia creata perceptiva non tollit immensitatem notitiae. Et tunc sicut ex immensitatem obiecti non arguitur divina notitia infinita ita non argueretur quin in creaturae esset immense notitia

Tertia ratio

3o Tertio arguitur sic, quia adversarius concederet quod divina essentia non potest intensius vel remissius esse forma informativa, quia in divina perfectione non est latitudo graduum, sed ibi est unicus gradus im mensus et non potest Deus informare quin hoc sit secundum se totum. Et ita posset retorqueri argumentum, quia Deus in esse notitiae est gradus indivisibilis[?] in esse notitiae, ergo non potest, nisi secundum unicum gradum esse notitia creaturae, quia qua ratione divina essentia non potest esse intensius vel remissius alicui forma. Ita eadem ratione illa non potest potentiam percep tivam vitaliter immutare intensius vel re missius, quia essentia divina in esse notitia est formaliter immensa, ergo non potest communicari in esse perceptivo intensius vel remissius

Quarta ratio

4a Quarta ratio esse notitiam est aeque essentiale vel intrinsecum vel magis quam esse aeternitatem, sed creaturam non potest mensurari aeternitate, quia illa non potest cognoscere divina cognitione. Aor Maior apparet, quia omnia quae de Deo dicuntur sibi aequaliter sunt intrinseca. Bor Minor apparet, quia si creatura esset aeterna non videtur quomodo esset mensurabilis

Quinta ratio

5o Quinto arguitur, quia pari ratione divina essentia posset esse potentia creaturae, quia sicut attributum Filii, scilicet sapientia, potest communicari creaturae, ita videtur de attributo Patris, scilicet, potentia quae potest attribui creaturae et communicari. Sed hoc est falsum, quia tunc sequitur quod causalitas creaturae sufficeret concurrere ad effectum producendum sine indigentia alterius causae superius con currentis secum. Sed consequens est falsum, quia causam 2am secundam concurrere absque causalitate superioris generis est impossibile. Patet consequentia, quia causalitas infrustrabilis[?] esset sibi communicata, ergo propositum

Confirmatur, quia Deus non est alia causalitas ab hac causalitate, ergo creatura nullam aliam causalitatem requirit ad effectum producendum, ergo creatura esset creativa saltem causando creari pro dependentia ab aliqua creatura tantum et omnino produci

Sexto

6o Sexto arguitur ad idem secundum aliquos hanc viam sequentes fundatur in hoc quod divina essentia potest immutare potentiam perceptivam in eadem proportione quam potest movere notitia creata vel adaequate immu taret, ergo absque 2a secunda notitia divina essentia posset movere potentiam perceptivam vitaliter immu tando

Aliqua inconvenientia ex sexto argumento

Sed ex hoc sequuntur inconvenientia

Primum quod divina essentia imperfectissime et remissive[?] potest potentiam perceptivam vitaliter immutare. Patet, quia in quacumque proportione notitia creata est vitaliter immutativa et immutat potentiam perceptivam in eadem proportione divina essentia poterit immutare illam. Sed notitia creata potest remissive et imperfectissime immutare potentiam perceptivam, ergo et divina essentia, ita potest

2m Secundum inconveniens, quia sequitur quod divina essentia posset esse fides et potentia aenigmatica. Patet consequentia, quia si divina essentia conceditur esse immutativa potentiae perceptivae in eadem proportione qua potest immutare notitia creata, tunc sequitur quod posset supplere vicem fidei et cum aenigmatice immutare potentiam perceptivam, quod est falsum, quia ipsa est immensa[?] claritas, et sic arguitur de actu et habitu fidei

3m Tertium inconveniens, quia sequeretur quod divina essentia posset esse error et haeresis. Patet consequentia et capitur actus immutans errore et haeretice potentiam perceptivam quantum ad modum et im mutationem Deus in illa proportione potest mo vere potentiam perceptivam errando et haereticando[?], ergo si immutatio reducitur ad causam formalem sequitur, quod Deus erit error et notitia haeretica quod est falsum et absurdum

4m Quartum inconveniens, quia si conceditur quod divina essentia possit esse notitia immutativa potentiam intellectivam. Ita oportet conce dere quod divina essentia potest movere im mutando potentiam volitivam. Modo ex hoc, sequitur quod Deus posset esse volitio prava odium sui et peccatum. Patet consequentia et capitur volitio prava odium vel peccatum quodlibet illorum immutat po tentiam volitivam in aliqua proportione et in eadem divina potest movere illam, ergo Deus potest esse immutatio in adversione ab ipso, et per consequens denominatur odium Dei, ergo Deus po terat esse odium sui in creatura, et per consequens pra vitas et malitia, ymo immo peccatum quod est ab surdum

Septima ratio

7mo Septimo principaliter potest argui, quia non videtur quin[?] Deus possit supplere immutatio nem notitiarum sensitiarum[?], quia talis immutatio reducitur ad causalitatem magis effectivam quam forma lem, quia sic ponentis divinam essentiam posse vitaliter immutare distingunt inter mu tationem vitalem et habitudinem informationis vel influxus formalis, ergo habitudo notitiae vitaliter immutative ad potentiam perceptivam non reducitur ad genus causae formalis. Sed ad genus causae efficientis. Nam in aliqua proportione notitia sensitiva potest potentiam sensitivam vita liter immutare et in illa divina essentia potest illa potentiam vitaliter immutare, ergo deus posset esse notitia sensitiva et non solum in homine sed etiam in animalibus brutis

Octava ratio

8va Octava ratio quia videtur quod cognitio reducitur ad intuitatem[?] vel ad intrinsecam operationem vel ad potentiae perceptivae immutationem. Patet quia omne cognoscere est aliquid operari. Unde beatus cognoscens formaliter beatitudinem habet cognitionem et volitionem, ergo cum cognito et volitio sint cognitiones emanentes a potentia perceptiva et intrin?cetes[?] sequitur quod vitalis im mutatio repugnat divinae notitiae, et per consequens nullo modo dicendum quod divina essentia possit esse cognitio creaturae formaliter

Nona ratio

9na Nona ratio pari ratione quodlibet obiectum sufficienter praesentatum absque specie producta vel notitia et absque hoc quod anima etiam sua notitia diceretur quod obiectum esset notitia, et tamen praesen tia obiecti non sufficit, ergo oportet ponere intrinsecam rationem formaliter potentiae cognitivae et notitiae immu tativae

Corollarium: Quod Spiritus Sanctus in esse personali tantum non potest voluntatem creatam vitaliter immutare et gratuite[??]

Ex quo sequitur quod Spiritus Sanctus in esse personali tantum non potest voluntatem crea tam vitaliter immutare et gra??tice. Patet quia ille hoc non potest essentialiter, scilicet, potentiam perceptivam immutare, ergo non potest hoc per personalitatem

Item 2o secundo patet corollarium, quia caritas est appropriatis Spiritu Sancto et esse caritatem est commune tribus perso nis, quia Pater est caritas Filius est caritas Spiritus Sanctus est caritas. Etiam licet quaelibet per sonarum sit sapientia Filio, tamen appropriatur, non tamen est ei sapientia proprium, ergo caritas vel gratitudo non est propria Spiritu Sancto, ergo Spritus Sanctus per gratiam in esse suo personali non potest gratificare creaturam, quia gratitudo non est propria Spiritu Sancto, ergo propositum. Antecedens apparet, quia praedicata communica non possunt uni praecise personae competere. Et si conceditur quod divina essentia posset esse notitia vel gratitudo vel dilectio non ob hoc sequitur quod aliqua persona in esse personali sit vitaliter immutativa. Nam implicaret quod Pater communicaret potentiam creaturae secundum esse personale sic quod aliae personae illam non communicarent. Et implicat quod Filius illuminet aliquam creaturam quin aliae personae concurrant ad illuminationem illius, igitur sic oppinantes opiniantes ma le capiunt ma[?], quando ipsi vocant carita tem Spiritum Sanctum praecise, quia Spiritus Sanctus elevans creaturam per caritatem et gratiam eam gratificat et non solum ipse, sed quaelibet trium personarum et cum Deus vel divina essentia elevat creaturam, ibi operatur tota trinitas, licet tamen elevare crea turam sit effectus appropriatus Spiritui Sancto et non proprium ei, sicut potentia attribuitur Patri et non ei propria, quia ita bene convenit Spiritui Sancto et Filio, qui est potens, licet cum dicere quod potentia possit pati in Filio vel potuerit sit contra fidem catholicam

3o Tertio , si conceditur quod Spiritus Sanctus posset gratificare in esse personali sequitur quod Filius posset se solo creaturam illuminare, et tuncposset se solo creaturam docere, et sic se quitur quod cretura recipere beneficia a Filio sine adiutorio Patris vel Spiritus Sancti quod est falsum et fidei dissonum et sapit haeresim

Contra opinio Thomae quod lumen gloriae vel species divinae essentiae est realiter essentia actuans memoriam eius

Ex ista radice posset inferri contra Sanctam Thomam dicentem oppositum doctorum in prima parte Summae circa 12mum duodecimum articulum, ubi ponit quod lumen gloriae vel species divinae essentiae est realiter essentia actuans memoriam eius. Praecipua ratio est ista quod Deus est incircumscriptibilis et incomprehensibilis, ergo nulla species creata est ipsius sufficienter repraesentativa. Tenet consequentia quia nulla qualitas finita potest absolute sic infinitum et incircumscrip tibilem incomprehensibilemque repraesentare, et etiam ipsius adaequata similitudo

Ratio defficit deficit , quia per illud probaretur quod actus videndi beati fice esset met Deus, quia actus videndi ex quo habet obiectum simpliciter immensum non posset esse res finita, quia actus eodem modo repraesentat obiectum sicut species, ergo per actum finitum non repraesentatur Deus immense. Et per consequens, actus be atificae visionis non potest Deum sufficienter repraesentare. Et per consequens actus beatificus esset met Deus

Ideo respondendum est pro utroque actu ad rationem quam facit Sanctus Thomas, quando dicit quod Deus est simpliciter immensus incircumscriptibilis, ergo nulla species creata potest ipsum sufficienter repraesentare. Conceditur antecedens et negatur consequentia

2o Secundo dicitur quod nulla species creata potest ipsum comprehensive repraesentare et aeque perfecte in esse repraesentativo, sicu obiectum in se est, quia nullus actus creatus potest produci, quoniam ade quata similitudo divinae perfectionis, sed illa notitia quae est ipsemet Deus sola illa est similitudo obiecti et aeque perfectam in se, sicut obiectum et hoc sibi concedendum est, quia verum

2a Secunda ratio est ista species sensibiles non possunt repraesentare creaturam spiritualem, nec animam te intellectiva, quae est minimae perfectionis inter alia species spiritualia, sed quaelibet species creata magis di stat a divina perfectione quam species sensibiles ab anima nostra, sed nulla species sensibilis potest repraesentare animam nostram, ergo nulla species creata potest repraesentare divinam essentiam. Nam quaecumque species in telligibilis data illa immense exceditur a divina perfectione et non anima nostra exceditur a specie sensibili.

Ista ratio est soluta, quia per istam rationem probaretur quod anima intellectiva nullo modo posset cognoscere Deum, et re torqueretur argumentum quia potentia sensitiva est propinquior ad obiectum spirituale quam anima nostra sit ad Deum, sed anima nostra non potest percipi a potentia sensitiva, ergo nec Deus potest percipi ab anima intellectiva et est simile argumentum ex eadem vel consimili radice. Unde comparando ad potentiam creatam Deus plus excedit animam intellectivam quam ipsa excedat potentiam sensitivam bruti, ergo anima non posset Deum cognoscere

Ista ratio defficit deficit ex hoc quod variatur genus obiectorum potentiarum[??] et no??arum[?]

Ubi notandum est quod non est eadem proportio obiectorum cognoscibilium, sicut potentiarum[?] inter se ut anima intellectiva modicum excedit suppremam supremam speciem brutorum sibi immediatam. Et cum ratione illius excessus latitudo cognoscibilium obiectorum est ei simpliciter infinita, quia eo ipso quod aliqua potentia est in latitudine spiritualium quodlibet eiis cognoscit et capit pro obiecto cognoscibilium et non est eadem proportio obiectorum cognoscibilium, sicut notitiarum et causatur anima intellectiva immediate supra latitudinem sensitivorum ipsa modice excedit suppremam supremam speciem brutorum, sed nihilominus subiectum eius infinite excedit, quia eo quod anima nostra est in hoc genere habet omnia cognoscibilia pro obiecto. Et si ponatur ordo potentiarum non sequitur quod sit ordo talis, nec est eadem proportio quantum ad obiectam, sicut est proportio potentiarum inter se

Sed quando arguitur in forma quod notitia sensitiva non potest repraesentare rem spiritualem, ergo nulla creabilis species potest divinam essentiam repraesen tare. Conceditur antecedens et negatur consequens. Ad probationem, quia divina essentia magis excedit animam intellectivam quam anima excedit potentiam, ergo species sensitiva non potest animam intellectivam repraesentare nec anima potest Deum cognoscere. Negatur consequentia, quia huiusmodi repraesentatas non oritur ex proporitione potentiarum inter se nec ex pro portione notitiarum quantum ad excessus, quia notitia valde remissa est divinae essentiae notitia re praesentativa. Nam stat bene quod sint duae species in finite ab invicem distantes, et tamen quod idem obiectum repraesentent una, scilicet, intensius et alia remissius

Ex quo sequitur quod Deus non est nec potest esse forma lis visio beatifica nec dilectio cuius contrarium tenent aliqui fundantes se in Sacra Scriptura et primo super illud <choice> <orig>Ysaie</orig> <reg>Isaiae</reg> </choice> 60, ubi Deus alloquitur bonos[??], non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi dicens[dominans?] in lucem sempiternam, et sic eva cuabitur quod ex parte est, quia Deus erit illuminans immediate potentiam intellectivam, et erit tibi illu stratio mentis et actus videndi intuitive in ipsum immediate, et tunc apparet quod Deus erit in pa tria visio beatorum

2o secundo apo[?] 17mo[?] capitulo, ubi loquitur de civitate stam[??], id est, de patria caelesti et statu beatorum. Ait sic claritas Dei illuminabit eam et lucerna eius est agnus Filius Dei, scilicet, Christus Deus, ergo Deus erit formalis lucerna beatorum et lux illuminans

3o Tertio ad hoc Augustinus in locus in numeris videtur favere et primo 14mo XIVmo De <lb ed="#R" n="32"/>Trinitate capitulo 15mo ponit in viam Deum esse lucem qua cernitur omnes vitas et recte[??] iustitiae quibus sit iu stum vel iniustum cogitur non sunt scriptae, nisi in libro lucis, quia veritas dicitur in quo etiam et leges sunt scriptae, et sic Deus est nobis lux videndi quantum ad intellectum practicum. Et aliae sunt multae au ctoritates quibus videtur quod Augustinus fuerit huius oppinionis opinionis

Et Hugo in libro De Sapientia[?check title of work?] animae Christi, ubi tenet quod divina essentia est formaliter animae Christi sapientia, et hoc deduxit in suo libro per totum processum. Hoc Magister in 17ma XVIIma distinctione ponit quod Spiritus Sanctus est caritas formaliter actualiter immutans animam, sed capit Spiritum Sanctum pro tota Trinitate, licet appropriate sit attributum Spiritui Sancto

Ad has auctoritates dicendum, primo quod, licet ad veritate Scripturae exorbitare vel devia re, tamen verum est quod Deus erit lux beatorum. Primo obiecti va est lux immensa inaccessibilis comprehensive, et hoc est mediate cal quantitate distincta ut lux solis videtur a nobis, et tamen eius species in ocu lo non est lux, sed ita conceditur quod Deus erit lux summe illuminans, et hoc per qualitatem distinctam et viventem realiter potentiam cum obiecto, quia efficit notitiam lucis repraesentativam

Ad auctoritatem Augustini et aliorum doctorum, respondendum est dupliciter

Primo, quia illae glosandae sunt de causalitate obiecti va vel effectiva vel exemplari, sed Deus est regula iustitiae et luminem ad videndum iustum dicitur quod est effectum, quia Deus efficit in nobis notitiam de agendum et cognoscendis. Etiam notitia est quaedam lux, ergo potest vocari a nobis lux, tamen aliqui posuerunt quod essentia divina se habet in ratione cognoscendi, nec obiective tantum se habet, sed est ratio cognoscendi s nec species est ratio cognoscendi in potentia aliqua. Et etiam essentia divina est medium per cuius actum cognoscitur obiectum, et tunc habentur quod Deus se habet ad modum cognoscendi et habet habitu dinem reductativam ad causam exemplarem

Alio modo, dicendum est quod Augustinus et Hugo et Ma gister fuerunt illius oppinionis opinionis , scilicet, quod Deus potet esse notitia animae

Sed consequenter dicendum est, quia ista materia non tangit mores, nec derogat, nec variat respectu actus beatificii et in Deo in illis quae tangunt mores et ubi docto res exponunt Scripturam concorditer nos omnes eis tenemur credere. Sed ubi locuntur de hiis quae non pertinent ad illa non est eis credendum, et illud est de intentione Au gustini, et recitatur hoc etiam in una epistola, dicentis quod solis illis Scripturis quae catholicae appel lantur talis debetur reverentia quod eis est creden dum propter se ut bibliae maximae et consiliis genera libus. Et hoc quantumcumque apparet esse contra rationem

Aliis autem vide credendum est quantum ratione ful ciuntur[??]. Apparet igitur quod illis solum credendum est ubi doctores concordant expondendo Scripturas indi sputabilis, autem non est nisi quantum eorum rationes probant, quia saepe contradicunt doctores sibi invicem et verisimile est quod aliquis eorum defficiat deficiat in speculationis potissimae[?] et in hoc non est offensio fide

Sequetur una ratio, quae est Magistri Iohannis de Rippa ad probandum quod oportet quod divina essentia sit notitia beatorum et supponit duo

Prima suppositio est descriptio Dei, quae nedum datur a Christia nus et theologis, sed apostolis scilicet deus est spera sphera intelligibilis infinita cuius centrum est ubique et circumferentia nusquam, quia ubique reperitur Deus

2a Secunda suppositio quod circumferentia huius spera sphera est locus spiritualis animarum et per se quietantes[?is?] animas in ipso. Probatur per illud apo[??] 21mo XXImo capitulo, ubi dicitur, Dominus deus templum illius est id est animae beatae. Et Augustinus : inquietum cor nostrum domine, donec quiescat in te

Ex quo huiusmodi circumferentiae ad quamlibet creaturarum est infinita distantia, sequitur quod huiusmodi distantia non potest attingi, nisi per formam infinitam ut si concavum orbis lunae infinite distaret ab igne, tunc ignis non posset attingere suum locum per be levitatem finitam, ergo a simili ex quo circufe rentia divinae perfectionis infinite distet a crea tura rationali. Creatura non posset attingere suum locum, nisi per formam infinitam et illa est divina essentia, ergo propositum

Quod ista ratio bene probat quod Deus non potest attingi comprehensive

Hic est dicendum quod ista ratio bene probat quod Deus non potest attingi comprehensive secundum totam latitudinem suae perfectionis, sic quod nihil restet de ipso attingendum et hoc conceditur, quia quaelibet creatura infinite defficit deficit a comprehentione comprehensione divinae perfectionis

2o Secundo dicitur quod licet naturalis distantia sit infinita et creatura infinite distet ad divinam perfectionem quantum ad naturalia. Hoc tamen non est quantum ad gratuita, quia si in puris naturalibus daretur una creatura aliqualiter cognitiva. Et iterum alia superior magis cognitiva, et sic, ascendendo per naturalia secundum totam latitudinem naturalium, nulla posset dari creatura quae sine dono gratuito posset in puris naturalibus circumferentiam divinae perfectionis attingere

3o Tertio dicitur quod secundum totam latitudinem gratifica tionis non est infinita distantia ad divinam com prehensionem vel ad divinam cognitionem, ymo immo gratia est causa sufficiens ad movendum creaturam in suo loco et forma finita sufficit movere in locum infinitum

4o Quarto dicitur quod huiusmodi distantia infinita reducitur in causam effectivam mo ventem creaturam et quantumcumque infinita sit distan tia caritatis potest movere creaturam in suum lo cum infinitum, sed illa non sufficeret ad creaturam beati ficandum, nec esset beata, nisi Deus eam in ipsum per amorem transformaret. Nam si esset distantia infinita ad locum creaturae, illa tamen posset ipsum attingere absque forma infinita, scilicet, per extrinsecam potentiam activam agentis, ut apparet in exemplo ignis. Et sic dicitur quod distantia loci quietis latitudinis non est neccesse necesse , quod acquiratur a creatura spirituali per formam mediam, nec per dona, quia non sufficient, sed hoc esset per potentiam activam extrinsecam etc.