<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/lectio70/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="lectio70">
        <head xml:id="l70-Hldtldt">Lectio 70, de Trinitate</head>
        <div xml:id="l70-Dd1e109">
          <head xml:id="l70-arqpvi">Ad rationem qua probatur deum potentiam perceptivam vitaliter immutare</head>
          <p xml:id="l70-srqpdc">
            Solutis rationibus quibus probabatur 
            deum formaliter influere unam, restat solvere 
            rationem qua probatur deum potentiam perceptivam vitaliter 
            <pb ed="#SV" n="284-r"/>
            <cb ed="#SV" n="a"/>
            immutare, 
            nam sententia rationis in hoc stat, 
            quia omnes conditiones dicentis imperfectionem possunt 
            absolvi et quod conveniat tantum deo, illa habitudo, 
            quae est vitaliter immutare, ergo seclusis illis 
            habitudinibus passivis et dicentibus imperfectionem 
            ut inhaerere dependere et sic de aliis. sequitur 
            quod immutare vitaliter potest deo competere.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l70-Dd1e122">
          <head xml:id="l70-Hd1e124">Conclusio</head>
          <p xml:id="l70-pshvii">
            Pro solutione 
            huius rationis quae videtur esse principalis illius opinionis, 
            ponitur. Ista conclusio  licet divina essentia sola sit 
            intrinsece et essentialiter notitia, non tamen potest potentiam 
            perceptivam creatam vitaliter vel immediate immutare.
          </p>
          <div xml:id="l70-Dd1e130">
            <head xml:id="l70-Hd1e132">Probatio primae partis</head>
            <p xml:id="l70-ppenen">
              Prima pars est satis nota 
              quia divina essentia est sui ipsius 
              essentialiter et intrinsece notitia et nedum sui ipsius 
              immo ipsa est omnium factibilium ars factiva, immo 
              potest dici quod contradictionem Implicat, quin illa sit 
              sui ipsius et aliorum notitia. sed non ita est de 
              notitia creata, quia illa non est intrinsece et essentialiter 
              notitia quod patet, quia quaecumque notitia data creata illa 
              poterit esse sine subiecto, 
              ergo potest non esse notitia.
            </p>
            <p xml:id="l70-sienen">
              Secundo 
              ipsa potest esse in subiecto non vitali, 
              ergo ipsa nullius esset notitia.
            </p>
            <p xml:id="l70-tqpqiv">
              Tertio quia per prius producitur 
              in subiecto quam ipsum 
              immutet vitaliter, 
              ergo posterius potest absolvi a suo priori, 
              ergo staret quod notitia esset et non 
              esse notitia, quia produceretur sine hoc quod immutaret 
              vitaliter.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l70-Dd1e145">
            <head xml:id="l70-Hd1e147">Probatio secundae partis</head>
            <div xml:id="l70-Dd1e150">
              <head xml:id="l70-Hd1e152">Prima ratio</head>
              <p xml:id="l70-spcpip">
                Secunda pars conclusionis, 
                <unclear>qua</unclear> dicitur quod essentia 
                divina non potest perceptiva vitaliter immutare 
                potentiam, et praeter rationem iam inductam, 
                probatur ista pars. 
                Primo quia divina essentia per illud formaliter adaequate 
                est sibi notitia et alteri, 
                dato quod aliud sit, ergo sicut immense, 
                est sibi notitia, ita alteri est notitia 
                immensa si per idem sit notitia sibi et alteri, 
                sed implicat contradictionem quod creatura cognoscit immense, 
                ergo propositum.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l70-Dd1e162">
              <head xml:id="l70-Hd1e164">Secunda ratio</head>
              <p xml:id="l70-salein">
                Secundo arguitur limitatio obiecti 
                non tollit, <unclear>quoniam[?]</unclear> notitia de eo sit infinita, scilicet, notitia 
                ipsius in verbo, ergo ex hoc quod esset creaturae notitia non argueretur <unclear>quoniam[?]</unclear> 
                esse immense notitia, nam 
                sicut obiectum non tollit immensitatem ad intra, 
                ita <sic>Ita</sic> potentia creata perceptiva non tollit immensitatem 
                notitiae. et tunc sicut ex immensitatem obiecti 
                non arguitur divina notitia infinita, ita non argueretur 
                <unclear>quoniam</unclear> in creaturae esset immense notitia.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l70-Dd1e183">
              <head xml:id="l70-Hd1e185">Tertia ratio</head>
              <p xml:id="l70-tasivr">
                Tertio 
                arguitur sic, 
                quia adversarius concederet quod divina essentia 
                non potest intensius vel remissius esse forma 
                informativa, quia in divina perfectione non est latitudo 
                graduum, sed ibi est unicus gradus immensus 
                et non potest deus informare <unclear>quoniam</unclear> hoc sit secundum se totum. 
                et ita posset retorqueri argumentum, 
                quia deus in esse notitiae est gradus indivisibilis 
                in esse notitia, ergo non potest, nisi secundum unicum 
                gradum esse notitia creaturae, quia qua ratione 
                divina essentia non potest 
                <app>
                  <lem>esse</lem>
                  <rdg wit="#SV" type="correction-addition">
                    <add place="above-line">esse</add>
                  </rdg>
                </app> 
                intensius vel remissius 
                <cb ed="#SV" n="b"/><!---SV284rb-->
                alicui forma. 
                Ita eadem ratione illa non potest potentiam 
                perceptivam vitaliter immutare intensius vel remissius, 
                quia essentia divina in esse notitiae est formaliter immensa, 
                ergo non potest communicari in esse perceptivo intensius 
                vel remissius.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l70-Dd1e210">
              <head xml:id="l70-Hd1e212">Quarta ratio</head>
              <p xml:id="l70-qreqem">
                Quarta ratio esse notitiam est aeque essentiale 
                vel intrinsecum vel magis quam esse aeternitatem, 
                sed creaturam non 
                potest mensurari aeternitate 
                quia illa non potest cognoscere 
                divina cognitione. 
                Maior apparet, quia omnia quae de deo dicuntur sibi 
                aequaliter sunt intrinseca. 
                Minor apparet 
                quia si creatura esset aeterna 
                non videtur quomodo esset mensurabilis.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l70-Dd1e220">
              <head xml:id="l70-Hd1e222">Quinta ratio</head>
              <p xml:id="l70-qaqcep">
                Quinto arguitur, 
                quia pari ratione divina essentia posset esse potentia creaturae, 
                quia sicut attributum filii, 
                8 sapientia potest communicari creaturae, 
                ita videtur de attributo patris, 
                scilicet potentia quae potest attribui 
                creaturae et communicari, 
                sed hoc est falsum, 
                quia tunc sequitur quod causalitas 
                creaturae sufficeret concurrere ad effectum producendum 
                sine indigentia alterius causae superius concurrentis secum. 
                Sed consequens est falsum, 
                quia causam secundam concurrere absque causalitate 
                superioris generis est impossibile. 
                Patet consequentia 
                quia causalitas frustrabilis 
                esset sibi communicata, ergo propositum.
              </p>
              <p xml:id="l70-cqdeop">
                Confirmatur, 
                quia deus non est alia causalitas ab hac causalitate, ergo creatura 
                nullam aliam causalitatem requirit ad effectum producendum, 
                ergo creatura esset creativa saltem causando creari pro dependentia 
                ab aliqua creatura tantum et omnino produci.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l70-Dd1e232">
              <head xml:id="l70-Hd1e234">Sexta ratio</head>
              <p xml:id="l70-saapvi">
                Sexto arguitur 
                ad idem secundum aliquos hanc viam sequentes fundatur in hoc 
                quod divina essentia potest immutare potentiam perceptivam in 
                eadem proportione quam potest movere notitia creata vel adaequate 
                immutaret, ergo absque secunda notitia divina essentia 
                posset movere potentiam perceptivam vitaliter immutando.
              </p>
              <div xml:id="l70-Dd1e240">
                <head xml:id="l70-Haieesa">Aliqua inconvenientia ex sexto argumento</head>
                <p xml:id="l70-sehhsi">
                  Sed ex hoc sequuntur inconvenientia.
                </p>
                <p xml:id="l70-pqdeip">
                  Primum quod divina essentia 
                  imperfectissime et remissive potest potentiam perceptivam 
                  vitaliter immutare. 
                  Patet 
                  quia in quacumque proportione notitia 
                  creata est vitaliter immutativa et immutat potentiam 
                  perceptivam in eadem proportione divina essentia poterit immutare 
                  illam. sed notitia creata potest Remissive et imperfectissime 
                  immutare potentiam perceptivam, 
                  ergo et divina essentia, 
                  ita potest.
                </p>
                <p xml:id="l70-siqehf">
                  Secundum inconveniens 
                  quia sequitur quod divina essentia posset 
                  esse fides et notitia aenigmatica. patet consequentia 
                  quia si divina essentia conceditur esse immutativa 
                  potentiae perceptivae in eadem proportione 
                  qua potest immutare notitia creata, tunc sequitur quod posset  
                  supplere vicem fidei et cum aenigmatice immutare potentiam perceptivam, 
                  quod est falsum, quia ipsa est immensa claritas, et sic arguitur 
                  de actu et habitu fidei.
                </p>
                <p xml:id="l70-tiqfea">
                  Tertium inconveniens, quia sequeretur 
                  quod divina essentia posset esse error et haeresis. 
                  Patet consequentia et capitur actus immutans errore et haeretice potentiam 
                  perceptivam quantum ad modum et immutationem deus in illa 
                  proportione potest movere potentiam perceptivam errando et haereficando, 
                  ergo si immutatio reducitur ad causam formalem sequitur, 
                  quod deus erit error et notitia haeretica, 
                  quod est falsum et absurdum.
                </p>
                <p xml:id="l70-qiqqea">
                  Quartum inconveniens, quia si conceditur quod 
                  divina essentia possit esse notitia immutativa potentiam 
                  intellectivam. ita oportet concedere quod divina essentia potest movere 
                  immutando potentiam volitivam. 
                  modo ex hoc, 
                  <pb ed="#SV" n="284-v"/>
                  <cb ed="#SV" n="a"/>
                  sequitur quod deus posset esse volitio prava odium sui et peccatum. 
                  patet consequentia et capitur volitio prava odium vel peccatum 
                  quodlibet illorum immutat potentiam volitivam in aliqua 
                  proportione et in eadem divina poterit movere illam, 
                  ergo deus potest esse immutatio in adversione ab ipso, 
                  et per consequens 
                  denominatur odium dei, 
                  ergo deus poterat esse odium sui in creatura, 
                  et per consequens pravitas et malitia, 
                  immo peccatum quod est absurdum.
                </p>
              </div>
            </div>
            <div xml:id="l70-Dd1e267">
              <head xml:id="l70-Hsprspr">Septima ratio</head>
              <p xml:id="l70-sppiab">
                Septimo principaliter potest argui, quia non 
                videtur <unclear>quin[?]</unclear> deus possit supplere immutationem notitiarum 
                sensitivarum, quia talis immutatio Reducitur ad causalitatem magis 
                effectivam quam formalem, quia sic ponentes divinam 
                essentiam posse vitaliter immutare distinguunt inter 
                mutationem vitalem et habitudinem informationis vel influxus 
                formalis, ergo habitudo notitiae vitaliter immutative 
                ad potentiam perceptivam non Reducitur ad genus causae 
                formalis. sed ad genus causae efficientis. nam in aliqua proportione 
                notitia sensitiva potest potentiam sensitivam vitaliter immutare 
                et in illa divina essentia potest illa potentiam vitaliter immutare, 
                ergo deus posset esse notitia sensitiva et non solum 
                in homine sed etiam in animalibus brutis.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l70-Dd1e279">
              <head xml:id="l70-Hocrocr">Octava ratio</head>
              <p xml:id="l70-arqccf">
                Octava ratio quia videtur 
                quod cognitio Reducitur ad <unclear>intimitatem[?]</unclear> vel ad intrinsecam 
                operationem vel ad potentiae perceptivae immutationem. patet quia omne 
                cognoscere est aliquid operari. unde beatus cognoscens 
                formaliter beatitudinem habet cognitionem et volitionem, 
                ergo cum cognito et volitio sint cognitiones ema  nentes 
                a potentia perceptiva et <unclear>intrinsecentes[?]</unclear> sequitur quod vitalis 
                immutatio repugnat divinae notitiae, et per consequens 
                nullo modo dicendum quod divina essentia possit esse cognitio 
                creaturae formaliter.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l70-Dd1e294">
              <head xml:id="l70-Hnnrnnr">Nona ratio</head>
              <p xml:id="l70-nrpeni">
                Nona ratio pari ratione quodlibet obiectum 
                sufficienter <unclear>praesentatum[?]</unclear> absque specie producta vel notitia 
                et absque hoc quod anima etiam sua notitia diceretur quod obiectum 
                esset notitia, et tamen praesentia obiecti non sufficit, ergo oportet 
                ponere intrinsecam rationem formaliter potentiae cognitivae et 
                notitiae immutativae.
              </p>
            </div>
          </div>
        </div>
        <div xml:id="l70-Dd1e308">
          <head xml:id="l70-Hcqsieg">Corollarium:</head>
          <head xml:id="ppr-l70-Hcd4v4" type="question-title">
            Quod Spiritus Sanctus in esse personali tantum non potest voluntatem creatam vitaliter immutare et <unclear>gratuite</unclear>
          </head>
          <p xml:id="l70-eqshpp">
            Ex quo sequitur quod spiritus sanctus 
            in esse personali tantum 
            non potest voluntatem creatam vitaliter 
            immutare et gratifice. 
            Patet quia ille hoc non potest essentialiter, 
            scilicet, potentiam perceptivam immutare, 
            ergo non potest hoc per 
            personalitatem.
          </p> 
          <p xml:id="l70-ispcfc">
            Item secundo patet corollarium 
            quia caritas est 
            appropriatis spiritui sancto et esse caritatem est commune tribus personis, 
            quia pater est caritas filius est caritas spiritus sanctus 
            est caritas. etiam licet quaelibet personarum sit sapiencia 
            filio, tamen appropriatur, non tamen est ei sapientia proprium, ergo 
            caritas vel gratificando non est propria spiritui sancto, ergo spiritus sanctus 
            per gratiam in esse suo personali non potest gratificare 
            creaturam, quia gratitudo non est propria spiritui sancto, ergo propositum. 
            antecedens apparet, quia praedicata communia non possunt uni praecise personae 
            competere. et si conceditur quod divina essentia posset esse 
            notitia vel gratificando vel dilectio non ob hoc sequitur 
            <cb ed="#SV" n="b"/><!--SV284vb-->
            quod aliqua persona in esse personali sit vitaliter immutativa. 
            nam implicaret quod pater communicaret potentiam 
            creaturae secundum esse personale sic quod aliae personae illam 
            non communicarent. et implicat quod filius illuminet aliquam 
            creaturam <unclear>quoniam[?]</unclear> aliae personae concurrant ad illuminationem 
            illius, igitur sic opiniantes male capiunt <unclear>ma[?]</unclear>, quando 
            ipsi vocant caritatem spiritum sanctum praecise, quia spiritus sanctus 
            elevans creaturam per caritatem et gratiam eam gratificat 
            et non solum ipse, sed quaelibet trium personarum 
            et cum deus vel divina essentia elevat creaturam, 
            ibi operatur tota trinitas, licet tamen elevare creaturam 
            sit effectus appropriatus spiritui sancto et non proprium ei, 
            sicut potentia attribuitur patri et non ei propria, quia 
            Ita bene convenit spiritui sancto et filio, qui est potens, 
            licet tamen dicere quod potentia possit pati in filio vel potuerit 
            sit contra fidem catholicam.
          </p>
          <p xml:id="l70-tscesh">
            Tertio, si conceditur quod spiritus 
            sanctus posset gratificare in esse personali sequitur 
            quod filius posset se solo creaturam illuminare, et tunc posset 
            se solo creaturam docere, et sic sequitur quod creatura 
            recipere beneficia a filio sine adiutorio 
            patris vel spiritus sancti quod est falsum et fidei 
            dissonum et sapit haeresim.
          </p>
        </div>
        <div xml:id="l70-Dd1e334">
          <head xml:id="l70-Hcotame">Contra opinio Thomae</head>
          <head xml:id="ppr-l70-Hvf4vav" type="question-title">
            Quod lumen gloriae vel species divinae essentiae est realiter essentia actuans memoriam eius
          </head>
          <p xml:id="l70-eirias">
            Ex ista radice 
            posset inferri contra 
            <cit>
              <ref xml:id="l70-Rd1e343">
                <name ref="#Aquinas">Sanctam Thomam</name> 
                dicentem oppositum doctorum in prima parte 
                <title ref="#SummaTheologica">summae</title> 
                circa duodecimum articulum
              </ref>
            </cit>, 
            ubi ponit quod lumen gloriae vel species divinae 
            essentiae est realiter essentia actuans memoriam eius. 
            praecipua ratio est ista quod deus est incircumscriptibilis et 
            incomprehensibilis, 
            ergo nulla species creata est ipsius 
            sufficienter repraesentativa. 
            Tenet consequentia quia nulla qualitas 
            finita potest absolute sic infinitum et incircumscriptibilem 
            incomprehensibilemque repraesentare, et 
            etiam ipsius adaequata similitudo.
          </p> 
          <p xml:id="l70-rdqemd">
            Ratio deficit, 
            quia per illud probaretur quod actus videndi beatifice esset met deus, 
            quia actus videndi ex quo habet 
            obiectum simpliciter immensum non posset esse res finita, 
            quia actus eodem modo repraesentat obiectum sicut species, 
            ergo per actum finitum non repraesentatur deus immense. 
            Et per consequens, 
            actus beatificae visionis non potest deum sufficienter 
            repraesentare. 
            Et per consequens actus beatificus esset met 
            deus.
          </p>
          <p xml:id="l70-ireenc">
            Ideo respondendum est pro utroque actu ad rationem 
            quam facit <name ref="#Aquinas">Sanctus Thomas</name>, 
            quando dicit quod deus est 
            simpliciter immensus incircumscriptibilis, 
            ergo nulla species creata potest ipsum sufficienter repraesentare.
            Conceditur antecedens, 
            et negatur consequentia.
          </p>
          <p xml:id="l70-sdqeqv">
            Secundo dicitur quod nulla species creata potest ipsum comprehensive repraesentare 
            et aeque perfecte 
            in esse repraesentativo, 
            sicut obiectum in se est, 
            quia nullus actus creatus potest produci, 
            qui sit adaequata 
            similitudo divinae perfectionis, sed illa notitia 
            quae est ipsemet deus sola illa est similitudo obiecti et 
            aeque perfectam in se, 
            sicut obiectum et hoc sibi concedendum est quia verum.
          </p>
          <p xml:id="l70-sreass">
            Secunda ratio est ista species 
            <pb ed="#SV" n="285-r"/>
            <cb ed="#SV" n="a"/>
            sensibiles non possunt repraesentare creaturam spiritualem, 
            nec animam intellectiva, 
            quae est minimae perfectionis 
            inter alia species spiritualia, 
            sed quaelibet species creata magis 
            distat a divina perfectione quam species sensibiles 
            ab anima nostra, sed nulla species sensibilis 
            potest repraesentare animam nostram, 
            ergo nulla species 
            creata potest repraesentare divinam essentiam. 
            nam quaecumque species intelligibilis data illa immense 
            exceditur a divina perfectione et non anima 
            nostra exceditur a specie sensibili.
          </p>
          <p xml:id="l70-irepdc">
            Ista ratio est soluta 
            quia per istam rationem probaretur quod anima 
            intellectiva nullo modo posset cognoscere deum, 
            et retorqueretur argumentum quia potentia sensitiva est 
            propinquior ad obiectum spirituale quam anima nostra 
            sit ad deum, sed anima nostra non potest percipi a 
            potentia sensitiva, ergo nec deus potest percipi ab anima intellectiva 
            et est simile argumentum ex eadem vel 
            consimili radice. 
            Unde comparando ad potentiam creatam 
            deus plus excedit animam intellectivam quam ipsa 
            excedat potentiam sensitivam bruti, 
            ergo anima non posset deum cognoscere.
          </p>
          <p xml:id="l70-irdpen">
            Ista ratio deficit 
            ex hoc quod variatur genus obiectorum potentiarum et
            notitiarum.
          </p>
          <p xml:id="l70-unepis">
            Ubi notandum est quod non est eadem proportio 
            obiectorum cognoscibilium, 
            sicut potentiarum inter se ut 
            anima intellectiva modicum excedit supremam 
            speciem brutorum sibi immediatam. 
            Et tamen ratione 
            illius excessus latitudo cognoscibilium obiectorum est 
            ei simpliciter infinita, quia eo ipso quod aliqua potentia 
            est in latitudine spiritualium quodlibet ens cognoscit 
            et capit pro obiecto cognoscibilium et non est eadem 
            proportio obiectorum cognoscibilium, 
            sicut notitiarum et causatur 
            anima intellectiva immediate supra latitudinem sensitivorum 
            ipsa modice excedit supremam speciem brutorum, 
            sed nihilominus obiectum eius infinite excedit, 
            quia eo quod anima nostra est in hoc genere habet omnia cognoscibilia 
            pro obiecto. et si ponatur ordo potentiarum non sequitur 
            quod sit ordo talis, nec est eadem proportio quantum ad obiectam, 
            sicut est proportio potentiarum inter se.
          </p>
          <p xml:id="l70-sqaear">
            Sed quando 
            arguitur in forma quia notitia sensitiva non 
            potest repraesentare rem spiritualem, ergo nulla creabilis 
            species potest divinam essentiam Repraesentare. 
            conceditur antecedens et negatur consequens. 
            Ad propositionem, quia divina 
            essentia magis excedit animam intellectivam quam 
            anima excedit potentiam sensitivam, ergo species sensitiva 
            non potest animam intellectivam repraesentare nec 
            anima potest deum cognoscere. 
            Negatur consequentia, 
            quia huiusmodi repraesentatas non oritur ex proportione potentiarum 
            inter se nec ex proportione notitiarum quantum ad excessus, 
            quia notitia valde remissa 
            <cb ed="#SV" n="b"/><!--SV285rb-->
            est divinae essentiae notitia repraesentativa. 
            Nam stat bene 
            quod sint duae species infinite ab invicem distantes, 
            et tamen quod idem obiectum repraesentent una, 
            scilicet intensius et alia remissius.
          </p>
          <p xml:id="l70-eqspvb">
            Ex quo sequitur quod deus non est nec potest esse formalis 
            visio beatifica nec dilectio cuius contrarium tenent aliqui fundantes 
            se in sacra scriptura et primo 
            <ref xml:id="l70-Rd1e391" corresp="#l70-Qnetils">
              super illud <title ref="#is">Isaiae</title> <num>LX</num>
            </ref>,
            ubi deus ad loquitur beatos, 
            <cit>
              <quote xml:id="l70-Qnetils" source="http://scta.info/resource/is60_19">
                non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem 
                nec splendor lunae illuminabit 
                te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam
              </quote>
            </cit>, 
            et sic evacuabitur 
            quod ex parte est 
            quia deus erit illuminans immediate 
            potentiam intellectivam, 
            et erit tibi illustratio mentis 
            et actus videndi intuitive in ipsum immediate, 
            et tunc apparet 
            quod deus erit in patria visio beatorum.
          </p>
          <p xml:id="l70-saseli">
            Secundo, 
            <ref xml:id="l70-Rd1e410" corresp="#l70-Qcdieea">
              <title ref="#ap">Apocalypsi</title> <num>XXI</num> capitulo
            </ref>,
            ubi loquitur de civitate sancta, 
            id est de patria caelesti 
            et statu beatorum. 
            Ait sic 
            <cit>
              <quote xml:id="l70-Qcdieea" source="http://scta.info/resource/ap21_23">
                claritas Dei illuminabit 
                eam et lucerna eius est agnus
              </quote>
            </cit>, 
            filius dei, scilicet, christus Deus, 
            ergo Deus erit formalis lucerna beatorum 
            et lux illuminans.
          </p>
          <p xml:id="l70-tahfho">
            Tertio ad hoc 
            <ref xml:id="l70-Rd1e428">
              <name ref="#Augustine">Augustinus</name> 
              in locis innumeris videtur 
              favere et primo XIV 
              <title ref="#deTrinitate">De Trinitate</title>, 
              capitulo 15
            </ref> 
            ponit in viam 
            <cit>
              <quote xml:id="l70-Qd1e439" source="http://scta.info/resource/adt-l1-d1e27">
                <!-- defn a paraphrase quote -->
                Deum esse lucem qua cernitur omnes veritas et rectae 
                iustitiae quibus sit iustum vel iniustum cogitur non sunt 
                scriptae, nisi in libro lucis 
                quia veritas dicitur in quo etiam 
                et leges sunt scriptae
              </quote>
              <bibl>
                <name>Augustinus</name>
                <title>De Trinitate</title>
                XIV, 15, 21
              </bibl>
            </cit>,
            et sic deus est nobis lux videndi 
            quantum ad intellectum practicum. 
            Et aliae sunt multae 
            auctoritates quibus videtur quod 
            <name ref="#Augustine">Augustinus</name> 
            fuerit huius 
            opinionis.
          </p>
          <p xml:id="l70-ehiass">
            Et 
            <cit>
              <ref xml:id="l70-Rd1e462">
                <name ref="#HughOfStVictor">Hugo</name> 
                in libro 
                <title ref="#deSapientiaAnimaeChristi">De sapientia animae Christi</title>
              </ref>
              <bibl>XXX</bibl>
            </cit>, 
            ubi tenet quod divina essentia est formaliter animae christi sapientia, 
            et hoc deduxit in suo libro per totum processum. 
            hoc 
            <cit>
              <ref xml:id="l70-Rd1e477">
                <name ref="#Lombard">Magister</name> 
                in XVIIma distinctione
              </ref>
              <bibl>XXX</bibl>
            </cit> 
            ponit quod Spiritus Sanctus est caritas formaliter actuatur immutans animam, 
            sed capit spiritum sanctum pro tota trinitate, 
            licet appropriate sit attributum spiritui sancto.
          </p>
          <p xml:id="l70-ahanlr">
            Ad has auctoritates dicendum, primo quod, 
            licet a veritate scripturae exorbitare vel deviare, 
            tamen verum est quod deus erit lux beatorum. 
            Primo obiectiva 
            est lux immensa inaccessibilis comprehensive, 
            et hoc est mediate quantitate distincta 
            ut lux solis videtur a nobis, 
            et tamen eius species in oculo non est lux, 
            sed ita conceditur quod deus 
            et lux summe illuminans, 
            et hoc per qualitatem distinctam et viventem realiter 
            potentiam cum obiecto, 
            quia efficit notitiam lucis repraesentativam.
          </p>
          <p xml:id="l70-aaared">
            Ad auctoritatem 
            <name ref="#Augustine">Augustini</name> 
            et aliorum doctorum respondendum 
            est dupliciter.
          </p>
          <p xml:id="l70-pqiace">
            Primo 
            quia illae glosandae sunt de causalitate 
            obiectiva vel effectiva vel exemplari, 
            sed deus est regulam iustitiae et luminem ad videndum iustum 
            dicitur quod est effectum, quia deus efficit in nobis notitiam 
            de agendum et cognoscendis. 
            etiam notitia est quaedam lux, 
            ergo potest vocari a nobis lux, 
            tamen aliqui 
            posuerunt quod essentia divina se habet in ratione cognoscendi, 
            nec obiective tantum se habet, sed est ratio cognoscendi 
            ut species est ratio cognoscendi in potentia aliqua. 
            Et etiam 
            <pb ed="#SV" n="285-v"/>
            <cb ed="#SV" n="a"/>
            essentia divina est medium per cuius actum cognoscitur obiectum, 
            et tunc habentur quod deus se habet ad modum cognoscendi 
            et habet habitudinem reductam ad causam exemplarem.
          </p>
          <p xml:id="l70-amdena">
            Alio modo, dicendum est quod 
            <name ref="#Augustine">Augustinus</name> 
            et 
            <name ref="#HughOfStVictor">Hugo</name> 
            et 
            <name ref="#Lombard">Magister</name> 
            fuerunt illius opinionis, 
            scilicet, quod Deus potet 
            esse notitia animae.
          </p>
          <p xml:id="l70-scdecr">
            Sed consequenter dicendum est 
            quia ista materia 
            non tangit mores, 
            <unclear>o[?]</unclear> nec derogat, 
            nec variat respectu actus beatifici 
            et in deo in illis quae tangunt 
            mores et ubi doctores exponunt scripturam 
            concorditer nos omnes eis tenemur credere. 
            Sed ubi locuntur de hiis 
            quae non pertinent ad illa non est eis credendum, 
            et illud est de intentione 
            <name ref="#Augustine">Augustini</name>, 
            et recitatur hoc etiam in una epistola, 
            dicentis quod solis 
            illis scripturis quae catholicae appellantur talis debetur 
            Reverentia quod eis est credendum propter se ut bibliae 
            maximae et consiliis generalibus. et hoc quantumcumque 
            apparet esse contra rationem.
          </p>
          <p xml:id="l70-aaceof">
            Aliis autem credendum est 
            quantum ratione fulciuntur, 
            apparet igitur quod illis solum credendum 
            est ubi doctores concordant expondendo scripturas indisputabilis, 
            autem non est nisi quantum eorum rationes 
            probant, quia saepe contradicunt doctores sibi invicem et verisimile est 
            quod aliquis eorum deficiat in speculationis potissimae et 
            in hoc non est offensio fide.
          </p>
          <p xml:id="l70-suresd">
            Sequetur una ratio, 
            quae est <name ref="Ripa">Magistri Iohannis de Rippa</name> 
            ad probandum quod oportet 
            quod divina essentia sit notitia beatorum et supponit 
            duo.
          </p>
          <p xml:id="l70-pseurd">
            Prima suppositio est descriptio dei, 
            quae nedum datur 
            a christianis a theologis, 
            sed apostolis, 
            scilicet deus est sphera 
            intelligibilis infinita cuius centrum est ubique 
            et circumferentia nusquam, 
            quia ubique reperitur deus.
          </p>
          <p xml:id="l70-ssqqit">
            Secunda suppositio 
            quod circumferentia huius sphera est locus spiritualis animarum et 
            per se quietantes animas in ipso. probatur per illud 
            <ref xml:id="l70-Rd1e540">
              <title ref="#Revalations">Apocalypsis</title> <num>XXI</num> capitulo
            </ref>,
            ubi dicitur, 
            <cit>
              <quote xml:id="l70-Qddttie" source="http://scta.info/resource/ap21_22">
                Dominus Deus templum illius est
              </quote>
            </cit>, 
            id est, animae 
            beatae. 
            Et
            <ref xml:id="l70-Rdv2vda" corresp="#l70-QPicnqit">
              <name ref="#Augustine">Augustinus</name>
            </ref>: 
            <cit>
              <quote xml:id="l70-QPicnqit" source="http://scta.info/resource/aconf-l1-d1e102">
                inquietum cor nostrum domine, 
                donec quiescat in te
              </quote>
            </cit>
          </p> 
         <p xml:id="l70-eqheep">
           Ex quo huiusmodi circumferentiae 
           ad quamlibet creaturarum est infinita distantia, 
           sequitur quod huiusmodi distantia non potest attingi, 
           nisi per formam infinitam ut si concavum orbis 
           lunae infinite distaret ab igne, tunc ignis non posset 
           attingere suum locum  per 
           levitatem finitam, ergo a simili ex quo circumferentia 
           divinae perfectionis infinite distet a creatura rationali. 
           creatura non posset attingere suum locum, 
           nisi per formam infinitam et illa est divina essentia, 
           ergo propositum.
         </p>
        </div>
        <div xml:id="l70-Dd1e574">
          <head xml:id="l70-qirpac">Quod ista ratio bene probat quod Deus non potest attingi comprehensive</head>
          <p xml:id="l70-hedcdp">
            Hic est dicendum quod ista ratio bene probat 
            quod deus non potest attingi comprehensive secundum totam 
            latitudinem suae perfectionis, 
            sic quod nihil restet de ipso 
            attingendum et hoc conceditur, 
            quia quaelibet creatura 
            infinite deficit a comprehensione divinae perfectionis.
          </p>
          <p xml:id="l70-sdqdpa">
            Secundo dicitur quod licet naturalis distantia sit infinita et creatura 
            infinite distet ad divinam perfectionem quantum 
            ad naturalia. hoc tamen non est quantum ad gratuita, 
            quia si in puris naturalibus daretur una creatura 
            <cb ed="#SV" n="b"/><!--SV285vb-->
            aliqualiter cognitiva. et Iterum alia superior magis cognitiva, 
            et sic, ascendendo per naturalia secundum totam latitudinem 
            naturalium, nulla posset dari creatura quae sine do  no 
            gratuito posset in puris naturalibus circumferentiam 
            divinae perfectionis attingere.
          </p>
          <p xml:id="l70-tdqili">
            Tertio dicitur quod secundum totam latitudinem 
            gratificationis non est infinita distantia ad divinam 
            comprehensionem vel ad divinam cognitionem, immo gratia est 
            causa sufficiens ad movendum creaturam in suo loco et 
            forma finita sufficit movere in locum infinitum.
          </p>
          <p xml:id="l70-qdqaee">
            Quarto dicitur 
            quod huiusmodi distantia infinita reducitur in causam 
            effectivam moventem creaturam  et quantumcumque infinita sit distantia 
            caritatis potest movere creaturam in suum locum infinitum, 
            sed illa non sufficeret ad creaturam beatificandum, nec 
            esset beata, nisi deus eam in ipsum per amorem transformaret. 
            nam si esset distantia infinita ad locum 
            creaturae, illa tamen posset ipsum attingere absque forma 
            infinita, scilicet, per extrinsecam potentiam activam agentis, ut 
            apparet in exemplo ignis. et sic dicitur quod distantia loci 
            quietis latitudinis non est necesse, quod acquiratur a creatura 
            spirituali per formam mediam, nec per dona, quia non 
            sufficerent, sed hoc esset per potentiam activam extrinsecam etc.
          </p>
         </div>
       </div>
        </body>
    </text>
</TEI>