http://scta.info/resoure/lectio65/reims/transcription

Lectio 65, de Trinitate [Reims Transcription]
Recapitulatio priores conclusiones

Pro inquisitione divinae simplicitatis, dictum fuit in praecedenti lectione quod Deus non potest formaliter influere, nec potest esse forma informativa creaturae, nec potest f vitaliter potentiam perce ptivam informare.

Obiectiones

Nunc restat inducere motiva ad contrarium ut veritas magis appareat

Primo ex ymaginatione imaginatione philosophorum ponentium quod Deus est anima mundi. Unde Virgilius in 6o VIo Eneydos ponit quod omnia spiritus intus[?] alit

Et sicut recitat Albertus fuit intensio philosophorum quod Deus est unica forma omnium rerum, scilicet, secundum gradus complexionum sunt gradus operabilium, et quod no biliores exercet operationes ubi materia est nobi lius disposita

Ad idem est Rabbi Moyses in libro De Duce Dubiorum, qui ponit quod mundus debet ymaginari imaginari tanquam quod vivens habens diversa membra, alia terrestria, alia minus terrestria, et alia spiritualia, et ponit expresse quod Deus se habet in triplici genere causae efficientis, scilicet, et finalis. Et realiter formalis ergo ex intentione philosophorum est quod Deus est realiter forma mundi et non de possibili solum, sed de fact et quod actuet tanquam forma principissima et actualissima

Item Commentator in pluribus commentis in 12o XIIo Metaphysicae reponit Deum sub triplici genere causae, scilicet, formalis, efficientis, et finalis, ergo ex intentio ne philosophorum est quod Deus est prima forma concurrens in genere causae formalis respectu cuiucumque rei formalis

Item Beatus Dyonisius Dionysius in suis libris quasi in locis inmeruis[?] ponit expresse quod Deus est esse entium et vita viventium

Augustinus etiam in libro Confessionum omnes formas mutabiles subordinat in aliquem immutabilem in eodem genere causae proportionaliter, sicut de efficientibus, ergo videtur quod Deus concurrat in genere causae formalis, ut est aliud genus esse ab aliis, ergo Deus de facto concurrit in genere causae formalis. Et 10 X Confessionum expresse Augustinus approbat sententiam Plotini philosophi platonici ponentis quod Deus sit formaliter realiter forma rerum mutabilium

Ad idem etiam est Linconiensis supra librum De Divinis <lb ed="#R" n="89"/>Nominibus. Confirmiter ad Dyonisium Dionysium qui ponit quod Deus est sic forma mutabilium, sicut impressio sigilli in forma liquidi. Et quicquid sit utrum sit forma extrinseca, tamen eam ibi dicit esse formam, et hoc sufficit ad propositum

Responsiones[?]

De inde arguitur rationibus. Primo sic: nulla secunda causa sufficit influere in aliquo genere esse primo, ergo sequitur quod in omni genere causae influentis excludendo materiam, oportet devenire ad aliquam primam et illa est Deus, ergo Deus est prima causa in genere causae formalis

Secundo informare vel influxus informativus dicit communicationem bonitatis et perfectionis d, ergo debet Deo attribui, ymo immo sibi maxime conventi quia communicatio bonitatis venit ex plenitudine bonitatis, ergo ubi est maximaa plenitudo bo nitatis, ibi est maxima communicatio bonitatis et maxime influxus formalis

Item forma habet multiplicem habitudinem ad suum forma bile[??} habet aliquam habitudinem secundum quam reci pit perfectionem a suae formabili sicut inhaesionem, nam inhaerentia est quod ge nus dependentiae, habent etiam saltem aliqua[?ae] et plures formae dependentiam tanquam ad sui productionem, quia formae educuntur de potentia materiae, ergo quantum est ad illam habi tudinem, quae est inhaere et quantum etiam ad illam quae est educi formae magis de pendet a materia, quam econtra. Et potius recipit a materia quam forma communicet sibi. Ita quo inhae sio et eductio formae dicunt potius perfectionem in materia et imperfectionem in materia forma. Et secundum has duas habitudines non influit forma formaliter, ergo secundum aliam habitudinem respectu influxus formalis, scilicet, influere formaliter. Unde communiter forma in haereret et quantum ad hoc forma recipit a materia, quia inhaesio est quaedam depen dentia formae respectu materiae

et communiter plures formae educuntur de potentia materiae realiter, et haec duae habitudines, non sunt habitudines influxus formalis, quia ut sit forma in illis habitudinibus non influit, sed potius recipit. Habet ergo forma 3am tertiam habitudinem respectu formabilibus, scilicet perficere formabile, ut constitutum[?]. Modo ista habi tudo est habitudo influxus formalis, qui inhaesio est impertinens et conservatio etiam passiva[?] sive eductio formae, quia non est influere, sed potius recipere. Et tunc capiamus influere formaliter, tunc nullam dicit perfectionem, sed dicit actuationem et suae bo nitatis communicationem, ergo potest Deo competere, quia ex quo dicit perfectionem hoc potest Deo competere et hoc competit formae, quia non est de ratione formalis influxus vel formae inhaere vel educi a materia, sed communicare suo formabili sive denominationem sive perfectionem vi cuius communicationis competunt suo formabili denominationes concretive, ergo cum influxus formalis non dicit imperfectionem, tunc potest Deo competere, ergo Deus potest formaliter influere quod est contra prius dicta

Item Deus est univocalis[?universalis?] in esse personali naturae humanae, sicut de facto est, ergo est univocalis et communicabilis essentialiter et forma liter. Antecedens est clarum de unione Verbi ad naturam humanam. Et consequentia probatur, quia de ratio ne essentiae est quod sit communicabilis et communicatur in divinis ad intra, in divinis autem persona non communicatur ad intra, ergo si sit in esse per se univocalis, ergo in esse essentiae est univocalis communicando suam perfectionem

Confirmatur essentia est communicabilis ad intra per plenitudinem ad extra communicatur per plenitudinem participatione. Ex quo non dicit imperfectionem et nulla de necessitate coniuncta, forte diceretur quod ex parte Dei communicabilis non est repugnantia quoniam sit de se communicabilis, sed oritur ex deffectu defectu creaturae quae non est huiusmodi influxus cappax capax

Et illud tollitur primo, quia non videtur maior repugnan tia quod creatura sit capax unionis essen tialis et formalis essentiae et influxus forma lis ab essentia quam sit capax unionis ad personam, sed natura humana esi est capax unionis Verbi ad ipsam, ergo non est repu gnantia creaturae, quoniam sit univocalis essentia

Item potentialitas creaturae ad huiusmodi uniones supernaturales non est intrinseca, sed extrinseca, scilicet, ex potentia mensurantis, ergo debet magis men surari penes posse ordinantis quam penes imperfectionem creaturae

Item potentia obedientalis non est intrinseca, sed quantificatur secundum gradum potentiae extrinsecae sic[?] potentis uti tali vel tali instrumento nec quantificatur penes gradum intrinsecum creaturae, sed magis penes gradum potentiae sit ordinatis. Et sic patet quod ex parte creaturae considerata obedientiali potentia et immensitate Dei non est repugnantia, quin sit formaliter Deo univocalis, et quoniam deus posset concur rere formaliter influendo.

Item nihil est de negandum vel removendum a divina omnipotentia nisi appareat contradictio vel clara inevidentia. Sed Deum concurrere formaliter non implicat contradictionem, quia salvatur in eo concursus formalis sive influ xus remota quacumque imperfectione, ergo tamen de ratio ne influxus formalis sit aliqua perfectio et nullam dicit perfectionem istud non est Deo denegandum

Confirmatur et magis apparentur quia deitas de facto est creaturae communicata per realem informationem, ergo istud non est Deo denegandum de possibili respectu cuiuscumque creaturae. Antecedens patet per Apostolum in Epistola ad Collosios[?] de humanitate Christi dicentem quod in l eo habitat ple nitudo Deitatis corporaliter

Et hanc auctoritatem ex ponunt doctores ad huiusmodi intellectum huiusmodi communicationis formalis, nam Hugo in libro De sa<g ref="#slash"/> <lb ed="#R" break="no" n="21"/>pientia animae Christi allegando auctoritatem dicit quod animae Christi sive humanitati Christi communicatum est gratiose[?] quicquid Deus habet per naturam, ergo tota plenitudo deitatis est humanitati Christi communicata

Ad idem allegatur Ambrosius qui expresse tenet quod Deus humanitati communicavit Christi quicquid habet in se essentialiter et naturaliter. Et hoc non potuit fieri nisi per intrinsecam unionem animae Christi secundum suam totam plenitudinem se communicatam

Ad idem est Richardus de contemplatione parte quinta, qui inquit de communicabiitate essentiae divinae vel perfectio nis ad humanitatem Christi. Et dicit quod non solum communicata est animae Christi omnis scientia, sed etiam omnipotentia. Tunc ultra animae Christi communicata est omnipotentia, ergo tota latitudo divinae perfectionis et hoc non potest esse, nisi per vitalem immutationem, ergo ex vi unionis formalis deitatis ad humanitatem Christi Deus formaliter secundum plenitudinem est unitus formaliter sibi

Item comparando unionem animae Christi ad verbum et econtra sequitur propositum, quia tanta est unio Dei ad humanitatem Christi. Et tam intuitiva quam econtra, scilicet, humanitatis ad Verbum, sed unio humanitatis ad Verbum tanta est quod vi illius communicantur denominationes competentes humanitati communicantur Verbo, ergo econtra vi illius unionis communicantur humanitati Christi deno minationes competentes Verbo, ergo sicut vi illius unionis Deus denominatur homo, et sicut Verbum recipiet denominationes concretivas humanitatis, ita humanitas denominationes Verbi, ergo hu manitas denominabitur Deus quo dato se quitur quod est intrinseca den communicatio et non potest reduci ad aliam causam nisi ad causam formalem ergo Deus unitur formaliter creaturae

Item probatur quod Deus possit vitaliter immutare et auctoritas Magistri est expresse ad hoc et inducit auctoritates Augustini quae hoc videnbitur sonare

Una ratio De Rippa

Arguo tamen per unicam rationem quae in hac materia movet Magistrum de Rip pa ubi praesupponit quod notitia habet multiplicem habitudinem ad potentiam perceptivam, quia notitia habet ad potentiam perceptivam habitudinem inhaesionis, quia communiter quodlibet accidens dependet a suo subiecto et inhaeret etiam suo subiecto

Item habet habitudinem notitia ad potentiam ut activam

Tertio, notitia habet habitudinem, ut vitaliter immutativam. Modo sequestremus duas primas habitduines quae sunt omnino imparti???tes[?], nam inhaesio est impertinens qualitati vitali ad hoc quod immutet nec ratione inhaesionis notitia dicitur vitaliter immutare, quia potest absque inhaesione vitaliter immutare, ergo notitia non est vitaliter immutare, ergo notitia non est vitaliter immutativa vel notitia ratione inhae sionis nec etiam denominatur notitia vitaliter immutativa in habitudine ad potentiam ut productivam, quia aliqua est notitia quae non est formaliter producta

Etiam si una notitia crearetur et poneretur in anima, tunc anima per illam notitiam posset cognoscere, ergo notitia non dicitur per se notitia vel vitaliter immu tativa in habitudine ad potentiam ut acti va notitia dicitur vitaliter immutare, sequitur quod in ordine ad potentiam ut vitaliter immutabilem modo duae primae habitudines dicunt imperfectionem, quia inhaerere dicit im perfectionem et dependentiam et etiam produ ci dicit imperfectionem, ergo cum illae duae habi tudines non sint de integritate for malis influxus vel vitalis immuta tionis, quia non est de ratione notitiae quod in haeret vel informat vel a potentia producatur, sed solum[?] quod vitaliter immutet quod denominatio, scilicet, vitaliter immutare dicit aliquam perfectionem cum[?] magis redu catur ad causalitatem etra[?] rem[?] et effectivam quae dicit perfectionem simpliciter. Et non simpliciter im perfectionem quod potest Deo competere, ergo Deus potest vitaliter immutare

Et ista est tota radix Magistri Iohannis de Rippa breviter in ista materia, quia ex habitudinibus formarum substantialium et accidenta lium ad sua formabilia proveniunt magnae difficultates, ideo circa ista tractabo aliqua et non plus pro nunc