http://scta.info/resoure/lectio55/reims/transcription

Lectio 55, de Frutione [Reims Transcription]
Recapitulatio duo puncti

Secundum quod tangebatur in ultima lectione duo puncta erat tractanda. Primum: utrum ten dentia rerum in Deum sit in eum tamquam in trinum, et utrum Trinitas sit omnium rerum finis, et utrum secundum illud modum Trinitatis quaelibet res tendat in Deum. Secundum: supposito quod quaelibet res tendat in Deum, difficultas est utrum voluntas ferretur in ipsum Deum, supposito quod clare ei ostenderetur. Et quia ista secunda materia tangit libertatem voluntatis, ideo reservo eam usque ad materiam praescientiae[??] Dei. Ideo pro nunc faciam in ista materia finem, ut veniam ad materiam Trinitatis. Et ideo solvam solum ratione prius tactas et argumenta prius inducta

Responsio ad rationes quod una persona potest diligi sine alia
Ad primam

Dictum est prius in lectione praecedenti quod sicut Deus est sub ratione Trinitatis obiectum fruibile, ita non potest Deus vel divina essentia vel una persona diligi vel videri quin quaelibet diligatur et videatur

Contra tamen primo arguebatur una persona potest incarnari sine alia, ergo una potest videri sine alia. Consequentia tenet, quia non est Aor maior ratio quare persona terminat ad dependentiam creaturae quam quod terminet vi sionem creaturae. Antecedens est nomen, quia de facto Verbum est incarnatum et non Pater, nec Spiritus Sanctus nec essentia, ut dicit Magister, nisi extrinsece, quia Filius qui est essentia est incarnatus, ideo ex consequenti regula alias posita de tribus generibus nomeni[??] non est sufficienter posita

Respondendum est hic negando consequentiam, 'una persona potest incarnare sine alia, ergo potest videri vel diligi sine alia.' Et causa est, quia incarnatio respicit relationem personarum et ideo reponitur sub illos genere nomeni[??], quae sunt relativa, quae aeternaliter dicunt de Deo, licet enim incarnatio aeternaliter non dicatur de Deo est tamen realiter effectus relationis quae aeternaliter dicitur de Deo. Unde incarnari est praedicatum personale et non essentiale. Ideo est effectus relationis aeternae, id est, personaliter aeternae.

Unde pertinet ad personam sustinere et tendentiam alicuius naturae terminare[?]. Et ideo non est essentiale nec commune. Ideo reducitur ad illud ge nus nomen[??] concipiendi quod pertinet ad personas secus, autem est delibideri[?} intuitive, hoc enim est essentiale, etiam ad visionem intuitivam alicuius rei concurrit res active obiective, modo operationes personarum divinarum ad extra sunt indistinctae, et pertinet ad personas simul, ideo non est possibile unam personam videri quoniam quaelibet videatur propter indistinctionem concursus obiectivi, quia sunt unum et idem obiectum, terminare autem subsistentiam creaturae non est essentiale, sed pertinet ad ypostasim hypostasim . Ideo possibile est quod Filio competat aliquod praedicatum dictum est tempore quod non competit alicui alteri personae. Unde advertendum quod terminare depen dentiam naturae non reponitur in genere causae efficientis tamen facere totam incarnationem est essentiale. Ideo tota Trinitas fecit incarnationem et inca rna vit Verbum. Et etiam quaelibet persona fecit incarnationem. Tamen solus Filius est incarnatus et est persona naturae humanae. Et ideo, quia sic su stinere est personale. Ideo competit soli Filio

Sed huiusmodi unionem efficere est commune cuilibet personae, et ideo apparet quod argumentum non procedit quia huiusmodi praedicatum, scilicet, incarnatum reponitur sub genere relatorum indistinctionis, quia huiusmodi habitudo suppositi Dei ad naturam humanam nec reducitur ad geus causae efficientis nec formalis et forte ad nullum. Tamen si reduceretur, haberet maiorem similitudinem ad causam materialem. Non cum procedit[?] dicit imperfectionem, nam sicut materia in unione ad formam recipit concretivas denominationes. Ita Verbum unitum naturae humanae recipit concretivas denominationes humanitatis

Ad secundam

Ad secundum rationem,See above Lectio 50, "secunda" quando dicitur: 'Pater non est Filius, ista propositio est vera, vel ergo subiecto et praedicato correspondet idem conceptus vel non. Si primum, tunc est falsa, quia idem negatur de se ipso. Si secundum, tunc Pater potest concipi aliquo conceptu quo non concipitur Spiritus Sanctus quod est intellectum.'

Potest dupliciter responderi. Primo sicut dicit Adam quod realiter sunt idem conceptus et idem conceptus correspondet in Patria subiecto et praedicata, sed non in via. Nam idem conceptus in Patria est adaequate repraesentans essentiam et Patrem et Filium. Ymo Immo Adam dicit quod iste conceptus est complexus et incomplexus, universalis et singularis. Ymo Immo affirmativus et negativus. Et proposito ca??ca[?] est conceptus mere simplex. Et sic huiusmodi conceptus sufficit varie immutare, nam ille conceptus est affirmativus respectu huius patere est essentia et negativus respectu huius Pater non est Filius. Et sic secundum quod immutat varie secundum hoc est affirmativus vel negativus. Et sic secundum hoc facile esset respondere, quia dicere quod ille idem conceptus est affirmativus et negativus complexus et incomplexus. Et sic, licet ille conceptus posset esse complexus et in complexus, tamen numquam est falsus, ideo intellectus non posset eo uti ad assentiendum isti 'Pater non est Filius', quia ille conceptus est idem actus et unicus repraesentans sic vel sic intellectui

Aliter potest dici quod nullus est idem conceptus de subiecto et praedicato informando istam propositionem Pater non est Spiritus Sanctus, ymo immo sunt diversi conceptus nihilominus tamen idem significant excendendo etiam no men significationis ad cognitionem, sed non pro eodum, scilicet, pro eadem persona supponunt. Unde quilibet illorum significat Deum et essentiam divinam et Patrem et Filium et Spiritu Sanctum. tamen ex natura sua iunus supponit pro Patre. Alius pro Spiritu Sancto. Et sic idem significant eo quod non possunt Pater et Filius vel essentia intuitive videri quin quaelibet persona et essentia videatur. Nec etiam cognosci, quia realiter idem sunt. Et sic licet significarent idem unus tamen sufficit pro una persona. Et alius per alia. Et sic conceditur quod subiectum et praedicatum significant adaeequate in illa propositione 'Pater non est Spiritus Sanctus'. Tamen termini non supponunt pro eadem persona, sed pro diversis

Ad tertiam

Ad tertiam, quando dicitur, essentia potest concipi absque persona, loquendo tamen in Patria, quia certem est, quod in via possu mus habere conceptum absolutum virtute cuius possumus iudicare quod ille significat essentiam et non personam, licet tamen ille conceptus realiter significet essentiam et quamlibet personam non appel lando, tamen rationem, quia non significat personam, sed sub ratione personae.' Et quando dicitur quod 'potest haberi conceptus absolutus absque relativo in Patria.' Negatur, et hoc conceptum repraesentatem originem unius personem ab alia ex eo quod oportet semper ad illum conceptum obiective concurrere totam Trinitatem, quia prima apprehensio Dei est sub ratione Trinitatis, ut dictum est et se obicit ut Trinitatis. Et sic conceditur quod idem actus quantum ad hoc est absolutus secundum unum modum considerandi et secundum alium relativus. Et sic negaretur quod esset unus conceptus in Patria qui esset absolutus, qui sic repraesentaret absolute et non repraesentaret ori ginem personarum et emanationem earum

Ad quartam

QuartoLectio 50 "quarta" arguebatur stat quod aliquis iudicet quod producens summum bonum est summe diligendum et solum talem tunc conformaret se voluntas illi dicta mini, tunc voluntas solum diliget Patrem. Conceditur quod casus est possibilis hoc in via

et quando dicitur quod voluntas potest se illi dictamini conformare Ad vertendum quod hoc potest intelligi dupliciter, scilicet, quod vo luntas se conformet illi dictamini. Uno modo quod voluntas eliciat velle quantumcumque potest conformare et sic admitto quod voluntas potest se illi conformare, quia voluntas potest elicere bonum amorem respectu Dei Patris. Dico tamen quod ista dilectio elicita iuxta huiusmodi d dictamen quantum ad hoc est conformaris, scilicet quia alio modo non potest se illi conformare. Non est tamen simpliciter conformis, quia nullo modo potest se con formare illi dictamini, quo dicit quod Pater sit solum diligendus et hoc est impossibile, quia patere non potest diligi sine Filio et sine essentia. Exemplum est in aliis terminis dicet intellectus quod nulli dictamini rationis est conformandum, tunc certum est quod se illi dictamini simpliciter conformare positive, quia non potest se conformare, nisi volendo quantum in se est et per hoc non conformatur

Ad quintam

QuintumLectio 50, "quinta" tangebat quod quis potest plus diligere unam personam quam aliam. Et quantum est de dilectione quae terminatur immediate ad personam, negatur hoc, scilicet, quod posset plus dicare diligere unam personam quam aliam. Nec sequitur diligit humanitatem Christi, ergo diligit Deum nisi extrinsece, quia dilectio ordinata creaturae est fruitio Dei. Et sic nisi esset dilectio ordinata non esset dilectio Dei. Sed hoc est per accidens, sicut non sequitur Sortes fruitur humanitate Christi, ergo fruitur Deo, quia fruitio Dei est semper meritoria, fruitio autem humanitatis est illicita, ergo non stat Chrstium magis diligi quam Patrem, quia sicut Christus est obiectum dilectionis, ita Pater et Spiritus Sanctus sunt idem obiectum

Ad sextam

Ad sextum,Lectio 50, "sexta" quando dicitur magi Phara onis defecerunt in 3o tertio signo per quod ostenditur quod cognoverunt duas personas solum et non 3am tertiam . Et sic potest una cognosci sine alia. Ista ratio est ex dictis prius soluta, quia licet credidissent duas personas eo ipso, tamen quia Deum q cogno verunt Trinitatem cognoverunt et 3s tres personas cognoverunt, et causa est, quia contradictoria numquam dicunt concedi verificari de eadem re etc, nisi ad hoc sit auctoritas vel determinatio ecclesiae vel ratio cogens. Et ista est ratio doctorum in ista materia, et sic non debet concedi quod Pater diligatur et Filius non dili gatur ex quo sunt eadem res, et sic quicquid arguitur de una affirmatur de alia, nisi ad hoc sit ratio vel auctoritas vel determinatio ecclesiae. Et sic breviter dicendum est quod si Philosophi habuerunt cognitionem de Deo, illa habebat pro obiecto et essentiam et quamlibet personam, licet non hoc sciverunt[?]. Et etiam si dilexerunt Deum et Trinitatem dilexerunt et quamlibet personam dilexerunt, licet non cognoverunt Trinitatem. Nec dilexerunt Trinitatem, nec Patrem et Filium, quia non illis voca bulis cognoverunt Trinitatem

Ad septimam

Ad septimam de personis sunt distincti articuli, ergo distinctae notitiae, concedo diversi, tamen conceptus supponunt pro eadum re et significant eadem rem, licet alio modo, et alio modo significent

Responsiones ad Rationes Scoti
Rationes Scoti

Alia rationes Scoti sunt satis fortes. Una est de obiecto primario et secundario. Alia est de prio ritate originis, quia vult probare quod essentia divina potest diligi sine persona, et tunc videri.

Et probat primo sic quandocumque aliquis actus habet duo obiecta. Unum prima rium et aliud secondarium. Habitudo secundaria videtur esse remoralis[??], sed ista est quod actus divinae cognitionis ad intra habet duples obiectum unum primarium et aliud secondarium. Primarium, scilicet, divinam essentiam ad quam immediate et essentialiter terminatur actus. Deinde habet relationes quae sunt secondarium obiectum ad quae terminatur consideratio actus divinae cognitionis. Et cum prima habitudo, scilicet, actus divinae cognitionis ad essentiam sit essentialis. Et secunda accidentalis, ideo essentia di vina est conceptibilis sine personis, quia secunda habitudo est remmonstrabilis[??] a p??ra[?]. Exemplum de cognitione creaturarum in Verbo illa cognitio habet obiectum primarium ad quod terminatur essentialiter et habet obiectum secondarium quod terminatur ad creaturas quae potest removeri stan te visione ad Verbum. Et per hoc nota Scotus quod per eundem actum in Verbo possunt plures vel pau ciores creaturae in Verbo videri, quia creaturae sunt adventiciae

Contra Scotum: Opinio Ockham

Contra istam ymaginationem imaginationem arguit Okam. Et primo impugnat exemplum suum quod aliqua visio Verbi sit et creaturae et quod visio creaturae posset removeri remanente visione verbi, quia si ita esset sequeetur quod esset transitus de contradictorio ad contradictorium absque mutatione facta in re. Consequens est contra articulum, probatur tamen consequentia. Nam sit primum instans in quo haec visio non repraesentat creaturam ista propositio creaturae videtur in Verbo est falsa et immediate erat vera et tamen nihil est acquisitum nec deperditum, ergo.

Contra Scotum: Opinio de Rippa

Aliter arguit de Rippa De Ripa , si positio Scoti esset vera sequeretur quod staret Deum se ipsum cognoscere non cognoscendo creaturas, quia actus divinae cognitionis habet se Deum pro primario obiecto. Et habet obiectum secunda rium, scilicet, creaturas, et si obiectum secondarium sit re??mo??le[?], tunc Deus cognosceret se, et non creaturas quod tamen est impossibile

Secundo sequeretur quod quilibet actus quantumcumque perfectus repraesentans Deum et creaturas posset repraesentare omnia re lucentia in Deo et etiam nulla. Patet quia sicut potest desinere repraesentare unam crea tura, ita omnes. Et etiam sicut potest repraesenta re unam creaturam ita potest repraesentare omnia relucentia in Deo

Plaoul Contra Ockham

Breviter non teneo Sco tum quantum ad hoc, tamen posset responderi ad rationem Okam et de Rippa de Ripa

Ad rationem Okam, quando dicitur quod tunc possibilis esset transitus de contradictorio ad contradic torium sine mutatione in re, negatur consequentia. Ad probationem signetur primum instans in quo huiusmodi notitia desinit creaturam repraesentare, tunc in illo instanti non repraesentat creaturas et ante repraesentabat et tamen non est mutatio etc.. Dico quod actus mutatur, quia prius realiter mo vebat potentiam ad cognoscendum creaturas et nunc non mutat eam nec oportet quod in omni mu tatione sit acquisitio alicuius rei, vel de per ditio name concedunt multi quod motus non dicitur a movibili[??], et tamen si deus moveret totum mundum tunc nihil acquireretur vel de perderetur saltem aliquid positivum

Aliqui tamen dicunt quod solum requiritur mutatio realis vel ymaginaria imaginaria , nam Deus posset creare unum angelum sine gratia et tamen posset eum accepta re sine gratia creata, quo facto iste angelus est Deo acceptus et ante non erat. Et tamen nulla est acquisitio, nisi solum lapsus temporis

Aliter datur exemplum in quo nulla est acquisitio vel deper ditio alicuius rei nec etiam lapsus temporis. Nam capiamus istam propositionem in principio mundi et ponamus quod Deus creaverit mundum successive ista est vera mundus incipit esse per remotionem de praesenti et tamen nulla creatura est, quia vera est per remo tionem de praesenti. Et sic conceditur quod inciperet esse et tamen nihil esset tempus. Signemus, ergo instans in ceptionis mundi, mundus incipit esse et hoc propositio est vera per remotionem de praesenti, et sua contra dictoria ab aeterno usque tunc fuit vera et tamen nulla mutatio est, quia nulla creatura est quae incipit per remotionem de praesenti. Et sic quantum ad hoc patet quod ratio non concludit

Plaoul Contra de Rippa

Ad rationes de Rippa de Ripa ad primam, tunc Deus posset se cognoscere non cognoscendo crea turas. Negatur consequentia. Ubi advertendum quod divina essentia habet duplicem habitudinem ad divinum iudicium. Habet quidam habi tudinem repraesentatim[??], et etima habet habitudinem obiecti et respectu utriusque habitudo divinae essentiae ad intellectum est neccessaria necessaria . Respectu autem intellectus nostri ille habitudines sunt separabilis, nam staret quod divina essentia obi ceretur mihi, et non tamen ut repraesentativum. Exemplum etiam de notitia creata. Una notitia creata obici in esse obiecti et non in ratione repraesentativi[??]. Nam Beati in Patria bene vident notitias aliorum beatorum et tamen non cognoscunt illud quod per illas notitias Beati c[?}ausant[??] habentis cognoscunt et sic in deo illae habitudines sunt inseparabiles, sed in nobis aliud est, quia divina essentia potest concurrere obiective respectu intellectus nostri et non re praesentative. Et sic licet creatura posset cognoscere divinam essentiam et non creaturam. Non tamen sic est de Deo et hoc propter neccessarium necessariam habitudinem et repraesentativum[?] in ipso Deo

Plaoul Contra Scotum

Ad rationem tamen Scoti respondetur quando dicitur quandocumque aliqua potentia habet unum actum, qui habet duo obiecta. Unum pri marium et aliud secondarium. Secondarium est removebile[?] a primario. Negatur istud, quia, licet sit ordo quod per prius repraesentetur unum quam aliud, tamen ille ordo est necessariusi. Ideo ratio assumit unum falsum, scilicet, quod notitia potest terminari ad essentiam et non ad relationem

Secundo dico et istam viam teneo quod relatio et essentia non sunt diversa obiecta, ymo immo aeque immediate re lationes et essentia simul unum obiectum et aeque primo concur runt obiective relationes, sicut essentia, ideo non est talis ordo sicut ymaginatur imaginatur Scotus, scilicet, quod essentia sit unum primarium obiectum et relationes secondarium. Et quod essentialiter notitia diceretur[?\ immediate ad essentiam et non ad relationes. Ideo negatur suum funda mentum, et ista solutio est melior

Alia ratio est de prioritate originis, quando dicitur quod Pater prius origine est beatus quam generet, ergo in illo priori habet divinam essentiam in qua perfecte beatificatur et sic beatificatur in illo priori in essentia et non in Filio, quia non est Filius in illo priori alias videbitur de illis instantibus negatur quos poterit Scotus tamen pro praesenti potest sibi negari quod sicut huiusmodi instantia non sunt ponenda, nam patere beatificatur in illa ratione beatitudinis aeque primo sicut Filius, et Filius aeque primo, sicut Pater.

Unde yma ginatur ima ginatur iste doctor tria instantia naturae in eodum instanti aeternitatis in primo instanti ymaginatur imaginatur quod essentia praesentatur Patri sive intellectui Pater non tamquam species intelligibilis fecundissima[?]. Secundo y maginatur i maginatur instans secundum in quo exist in actum per speciem intelligibilem, et in illo producitur Filius Deum in quo producitur Spiritus Sanctus, et istud est multum subtile. Sed non videtur prima facie satis resolutum, quia quaereretur quid sunt illa instantia, utrum essent entia rationis vel entia rea lia, non ratonis, quia tunc originatio personarum dependeret ab ente rationis quod non est dicendum nec sunt entia realia, quia vel creata vel increa ta. Non creata ut nomen est, quia vel esset est nullum creatum est principium distinctione[?] humanis emanationis . Nec increata, quia vel esset essentia et Pater solum, et tunc in illo instanti esset solum essentia et Pater, et non Filius. Et in secundo esset essentia Pater et Filius et non Spiritus Sanctus quod est absurdum dicere. Verum est quod de modo exponendi alias videbitur. Tamen sibi negatur quod Pater est prius beatus quam producat Filium, ymo immo aeque primo Pater et Filius et omnes personae beatificatur et sunt aeque primarium obiectum una, sicut alia, quia sunt idem. Et sic est finis istius materiae.