http://scta.info/resoure/lectio53/reims/transcription

Lectio 53, de Fruitione [Reims Transcription]
Solutio ad rationem quod naturalis tendentia posset esse mala

Prius factae fuerunt aliquae rationes ad probandum quod naturalis tendentia et inclinatio naturalis et primaeva posset esse mala et contra ordinem debitum

Ad primam

Arguebatur primo contra illud dictum, Sacra Scriptura ab adolescentia natura humana prona est est ad malum, si ergo sit prona ad malum sequitur quod est inclinata, ergo eius inclinatio non est recta sed obliqua[?]

Pro solutione istius est advertendum quod in statu naturae integre iustitia originalis se habebat tamquam habitus conservans perfectam obedientiam virium naturalium et sensitivarum virium sive alium, et generaliter virium inferiorum ad rationem ita quod generaliter originalis iustitia subi??bat omnes vi res inferiores ad rationem et obedientiam rationes, ita quod in regno animae erat perfectam pax et transquilitas et erat perfectam obe dientia virium inferiorum ad rationem, sed propter peccatum cecess??[?] talis habitus et superve nit unus alius habitus, qui potest vocari cupiditas ponens rebellionem inter vires inferiores et superiores, et inclinans inferiores ad rebellandum superioribus

Ubi ad vertendum quod in viribus inferioribus dupplex duplex est inclinatio primaeva, scilicet, quae non tollitur et superveniens, quae est fortior et vincit primam. Unde ymaginandum imaginandum est quod vires inferi ores habent illam inclinationem ad debite obediendum rationi tanquam superiori quam incli nationem habuerunt ab initio, nihilominus tamen cupiditas quasi tirannice tyrannice trahit et cogit eas ad rebellandum rationi ac si esset dominus, qui tirannice tyrannice cogeret subditis, ita cupiditas inclinat inferiores vires inclinatione vin cente inclinationem naturalem, et intantum vi cente quod sufficit ad executionem malorum operum, et ideo natura prona est ad malum, quia inclinatio cupiditatis et tirannidis tyrannidis est ve hementior[?] quam inclinatio naturalis, ideo a propor tione Bor minor aequalitatis fit operatio ad malum, et sic patet quomodo ratio solvitur et quomodo natura prona est ad malum, quia in Aori maiori proportione movet cupiditatis quam inclinatio naturalis intantum quod sufficit ad executionem malorum operum et tanta est inclinatio ad malum quod tota anima male requiritur, nisi per aliud, scilicet, per caritatem innuetur quia cupiditas totaliter inclinat et eius inclinatio et pronitas tanta est quod non potest homo ad bonum inlinari, nisi per caritatem innuetur et tunc quando caritas inclinat inferiores vires obediunt inclinationi naturali, et tunc dominatur[?] ratio et voluntas, et ita patet qualiter illa ratio est solvenda

Posset tamen hic dubitari utrum illa tirannis tyrannis deordinatio fuerit solum in homine, et quantum ad hoc potest probabiliter dici quod non solum in homine fuit huiusmodi cupiditas, sed in toto regimine corporalis naturae praecipue corporalis infra concavum orbis lunae variata fuit armonia, nam sicut vires sensitivae rebel les sunt ad rationem, ita animalia quae in statu innocentiae obedissent primo parenti et homini modo sibi rebellant

Item quantum ad fruitionem terrae maledicta fuit. Et quantum ad aluunta[?] pro statu innocentiae, opera[?] ministrasset nunc autem germinat spinas et tribulos

Item inter elementa[?] fuisset actio et passio, quae non fuisset in no?tum[?] speciei humanae, nunc autem fuit multae tempestates et multa tur bantia speciem f humanam, ideo regimine fuit totaliter mutatum

Sed restat adhuc dubium utrum inclinationes naturales, scilicet in viribus naturalibus, sint ita intense sicut in statu naturae integre vel remisse. Nam quandoque quis non sentit se inclinari, nisi secundum in clinationem cupiditatis, potest utrumque dici et quod sunt remissae in aliquo gradu, licet non totaliter sublate, quia doctores videntur dicere unam vulnerationem in naturalibus et licet sint remisse non tamen sublate, tamen possemus dicere quod sunt aequae intense nunc, sicut in statu naturae integre. Tamen propter intentionem cupiditatis salvatur quicquid experimur in nobis, quia cupiditas et vulnus ponitur tantum quod vincit. Ideo utrumque potest sustineri

Et ergo ex illa ymaginatione imaginatione patet quod natura humana dere licta sibi semper corrueret et tenderet in ma lum, quia multum fortior est cupiditas quam inclinatio naturalis

Sed iterum fortior est caritas quam cupiditas. Ideo bene operatur homo cum caritate, ideo adveniente caritate dimitur[?] cupiditas, quia dicit Augustinus crescente caritate dimitur cupiditas quantum ad effectum, quia posset tantum crescere caritas quod valde remissum effectum haberet cupiditas, sicut visum est in Sanctis multis

Ad secundam rationem

Secundo arguebatur sequeretur quod ex puris naturalibus aliquis posset facere bonum et attingere bonum Deum ex quo inclinatio naturalis est adhuc et ideo quis insequendo inclinationem naturalem attingeret Deum, et sic sequeretur error Pellagii Pelagii.

Respondendum est quod dato quod natura non esset corrupta et quod inclina tiones naturales haberent suum effectum ad diligendum Deum fruitive, et alia respectu ultimi finis, nihilominus huiusmodi opera non essent meritoria, nec fruitio ex puris naturalibus elicita esset vitae aeterna meritoria et sic apparet quod dato ad hoc quod natura esset integra et haberet omnem effectum quem posset adhuc non meretur vi tam eternam.

Secundo dico quod homo non potest naturaliter sequi illud ad quod natura inclinat, quia non sequitur natura inclinat ad vitam aeternam consequendum, ergo homo ex puris naturalibus potest se illi inclinationi conformare, quia licet natura inclinaret ad finem ultimum tamen homo non potest sequi, quia cupiditas vin cit inclinationem naturalem illam et facit executionem ad contrarium. Ita quod homo non potest sequi illam inclinationem naturae, quia fortior inclinatio vincit[?] ad contrarium, scilicet, cupiditas et deprimit in contrarium ut ratione alicuius levitatis aliquod corpus inclinaretur sursum et in maiori proportione in illo esset gravitas, tunc illud corpus fortius inclinaret deorsum, ideo nec sequitur in proposito natura inclinatur ad bonum et vitam aeternam, ergo homo potest sequi illam inclinationem

Tertio dicitur quod inclinatio naturalis licet semper sit recta respectu eorum cuius est inclinatio non tamen est ad omnia recta. Verbi gratia, inclinatio naturalis non est respectu istius obiecti quod verbum est incar natum quia illud excedit vires naturales, ideo natura non inclinatur ad credendum verbum incarna tum nec inclinatur ad regratiandum[?] Deo de passione Christi et de nostra redemptione, quia illud est super naturam. Ideo inclinatio naturae non est ad omnia, sed circa certa obiecta, ideo licet aliquis posset sequi naturam ad omnia ad quae inclinaret non tamen per hoc salvaretur quod posset ex puris naturalibus attingere Deum

Quarto dicitur quod ad merendum requiritur caritas quae est realiter supra naturae fa cultatem, ideo natura non inclinat ad eam nec potest ad eam attingere.

Quinto dato quod natura ad omnia neccessaria necessaria pro alute inclinaret, et dato cum hoc quod sufficeret ad omnia operanda, id est, ad quodlibet opus in se absolute nihilominus tamen non sequitur quod homo sequendo naturam meretur vitam aeternam et causa est, quia non videtur magna implicatio quod aliquis crederet omnes articulos et crederet Deum et operaretur omnia opera mandatarum, non tamen ex hoc meretur, quia staret quod omnia ista faceret sine caritate, sicut forte in statu innocentiae primus parens fruebatur Deo non tamen meritoriae, ideo aliqui dicunt quod ex puris naturalibus potest quid dili gere Deum super omnia non tamen meritoriae, et sic in statu innocentiae staret quod aliquis operaretur omnia opera mandatorum, et tamen non meretur, quia non haberet caritatem. Ideo negaretur ista consequentia, natura inclinat ad omnia opera, ergo sufficit ad merendum

Item dico quod dato natura sufficeret ad caritatem non tamen sufficeret ad meritum, quia caritatis liberum arbitrium et fides et aliae virtutes creaturae concurrentis cum intellectu in libro arbitrio absolute non sufficiunt ad merendum vitam aeternam, quia ibi requiritur unum neccessarium necessarium multo nobiliuus quam aliquod istorum, scilicet, divina acceptatio, et nedum divina ac ceptatio, sed specialis Dei assistnetia concurrens ad productionem actus meritorii, ideo praeter caritatem et liberum arbitrium et virtutis creatis[?] requiruntur duo alia multum nobiliora, scilicet, specialis Dei concursus et assistentia, quae realiter cum voluntate con currit et ille concursus dat nobilitatem actui[?] dem[??] requiritur divina acceptatio. Et ista est tam maxime requisita, quia sola accepta tio sufficeret sine caritate et sine aliis, et sic non est in potestate naturali creaturae mereri vitam aeternam, sed divina clementia et accep tatio reddit divinum actum meritorium vitae aeternae. Ideo bene dictum est non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam minam[???] slavos nos fecit, quia non ex labore modorum actuum meremur, sed ex Dei clementia et accep tatione

Ad tertiam rationem

Tertio arguebatur inclinatio naturalis est a Deo et libere est a Deo, ergo Deus potest eam mutare et tollere, ergo Deus poterit tollere creaturam a tendentia in Deum, ergo Deus potest inclinare creaturam ad aliam creaturam tamquam in finem, ergo inclinatio non semper est recta

Respondendum est quod visa habitudine creaturae ad Deum de potentia sua absoluta non posset facere qui crea tura tenderet in ipsum creatura existente per adnihilationem creaturae. Tamen posset facere quod non tenderet, et causa est, quia sicut creatura non potest de non esse ad esse se producere, ymo immo requiritur Deus, ita non potest non inclinari et adhaerere ultimo fini, ideo naturali tendentia neccessario necessario tendit in Deum. Quantum est de mediis finibus tactum est quod tendentia in finem medium vel in aliquod citra Deum posset tolli et creatura posset non t in clinari ad illum finem, sed ad alium ad quem non inclinatur, ymo immo libere secundum bene?plm[??] divinae voluntatis potest inclinari ad finem medium. Sed inclinatio creaturae ad Deum est simpliciter neccessaria necessaria sint causa conservativa creaturae et non mo veret creatura nisi esset continue inclinata in ultimum finem

Ad quartam rationem

Quarta ratio erat appetitus rationabilis potest esse in aliud a Deo, ergo et naturalis consequentia tenet, quia appetitus rationalis est superior ad naturalem, ergo si stet eum esse respectu creaturae tanquam finis, ita erit de naturali. Breviter hic essent multa dicenda, tamen pro solutuione advertendum quod quantum ad principia istarum inclinationum principia earum sunt diversa, quia principium immediatum inclinationis naturalis est multo nobilius quam principium immediatum inclinationis male voluntatis patet, quia naturae principium naturalis inclinationis est ipse Deus quasi omnes creaturas sic vivificans et inclinans et manuntenens[?] et conservans et inclinare eas faciens ad se et conservare eas. Ideo ista inclinatio est immediate

Unde Lucidarius in uno libro quem fecti po tuit terit expresse natura senterit[?] deum et elementa, ita quod Deus est anima et quasi quaedam pars ipsis creaturis. Et Plato ponit Deum animam generalem vivificantem, et Aristoteles primo Io Caeli dicit datum est omnibus esse et vivere. Et Virgilius 6o VIo Aeneyd omnia spiritus[?] agit intellectus[?]. Ita quod philosophi antiqui ymaginati imaginati sunt quod Deus est anima vivificans et movens omnia ad su mas operationes

et sic inclinatio naturalis est immediate a Deo. Non sic est de actibus voluntatis pravae quia voluntas est immediata causa particularum, quia n??am[?] habent huiusmodi actus aliam causam particularem. Ideo respectu inclina tionum malarum non concurrit Deus, nisi remissio gradu concurrendi, quo potest, quia non moveret vo luntatem nec faceret eam se ipso ad tales actus nisi voluntas inclinaret. Ideo est immediatius principium et sppecialiori modo concurrit respectu inclinatio nis naturalis quam respectu mali actus voluntatis. Et sic quantum ad sua principia a nobiliori principio sunt inclinationes naturales. Quantum est de potentia, potentia se habet passione[?] ad inclinationes naturales et ex potentiis non arguitur aliquid quantitudo[?] actum saltem ex potentiis poassionis[?]. Secundo diceretur quod dato quod incli nationes naturales non esset ita nobiles, sicut inclinationes voluntatis sive pravae sive bonae

Ex hoc non sequitur quod possint esse in natura, quia inclinans naturaliter est rectitudinem incli nans aut oblique et male et contra regulam rectitudinis, non est ita nobile agens, sed fallibile. quantitudo[?] tamen actus penes hoc quod est dirigere in finem actus voluntatis pravae sunt pravis simi. Ideo ex dictis non sequitur quod inclinationes naturales possint esse prave

Ad quintam rationem

Quintum argumentum erat creatura tendit in non esse, ergo non tendit in Deum, qui est summum esse

Negatur quod creatura tendit in non esse, ymo immo summe fu git non esse. Ideo tendit ad esse, quia ad Deum qui est summum esse. Sed contra creatura sibi derelicta statim verteretur in non esse concedo, ergo tendit in non esse. Nego consequentiam, ymo immo summe refu tat non esse, quia quod creatura tendit in non esse non conser??ta[?], hoc non est ex sua inclinatione, sed quia non habet sufficientiam resistendi. Unde quis per substractionem alicuius beneficii cadit in pau pertatem, tamen non tendit in paupertatem sic per substractionem conservationis creatura cadit in non esset, tamen non propter hoc tendit in non esse. Potest tamen vocari potentia passiva, scilicet, quod passive tendit in non esse, quia sibi derelicta tendit in non esse et sibi derelicta corrumpitur

Ad sextam rationem

Sextum argumentum erat de regimine naturali, utrum Deus posset deacceptare regimen naturale. Illud tangit magnam difficultatem. Et pro nunc non intendo eam tractare. Ideo dimittam eam usque ad aliam materiam etc

Ad septimam rationem

Septimum argumentum tangit de ma litia astrorum, quia Saturnis est malivolus et etiam Mars. Et inclinat ad mala, quia vitia de neccessitate necessitate sequitur[?] natum, ymo immo neccessitant necessitant ad mala opera. Ideo sequitur quod inclinatio naturae est mala in se

Haec fuit oppinio opinio quaedam cuiusdem philosophi, scilicet, Clutini, qui fecit quaedam librum astrologiae, quem intitulavit Quae astra faciunt ubi ponit expresse quod astra et constellationes nihil operantur hic inferius, sed solum signa bonorum et malorum. Ita quod secundum ordinem et situationem eorum repraesentatur qualis erit iste et ex ordine divina. Et sic patet solutio argumenti, quia diceretur quod nihil operatur

Alii astro logi contra theologiam et Philosophum et bonos mores dicunt quod astra sunt causae naturales et neccessariae necessariae omnium effectuum hic inferius, et etiam effec tuum liberi arbitrii generaliter

Unde Alquinus ponit expresse quod in armonia caeli omnes effectus praesentes, praeteriti, et futuri individualiter et particulariter relucent in caelo et descripti sunt. Ideo infert quod: si armoniam caelis quis perfecte cognosceret, omnia futura, praesentia, praeterita sciret. Et ex hoc infert quod: si omnia futura sciret, tunc etiam omnia possibilia sciret, quia dicit quod nihil est possibile, nisi futurum vel praesens vel praeteritum, et omnia ponit de neccessitate necessitate evenire. Tamen dicit quod si dicamus aliqua possibilia, quia eorum similia eveniunt et illa non eveniant tunc dicit quod non sunt possibilia, sed impossibilia et in hoc decipimur

Sed ista positio est sacrilega et contra omnem legem et philosophiam et fidem nostram et contra astrologiam, nam periti astrologi inter quos reputandus est tholomeus[Ptolemeus?], qui fuit maximus astrologus ponit quod corpora caelestia naturam imponunt neccessitatem necessitatem operibus nostris, quia dicit quod iudicia[?] astrorum sunt inter neccessarium necessarium et impossibile, ita non neccessaria necessaria nec impossibilia, sed contingentia et possibilia ut supposito quod sit pescibilem necessitatis in una regione futura et venira tamen per appositionem et sumptionem frigidorum vel aliquorum potest remediari, ne talis pestilentia eveniat. Ideo Alquinus fuit a dyabolo diabolo deceptus

Ideo Tholomeus ponit quod actus nostri possunt iuvari per constellationes sicut agricola fodiendo[?] terram suam, si bene fodiat et in bona constellatione fructi??bit[?]. Ideo sup posito quod Sortes inclinaretur ad furtum et ad omnia mala, tamen posset esse iusassmius quia per liberum arbitrium et constellationem oppositam potest inclinari ad oppositum. Et facta materia introducetur in materia fatorum

Aliqui tamen dixerunt secundum fata agite et fatarum credite. Unde quia ista sunt reprobata per philosophos et gentiles et doctores sacros, ideo non reprobo. Tamen ut veniam ad puncta materiae, est advertendum quod omnes planetae sunt semper boni et inclinant semper ad bonum, si in clinant ad aliquid. Ubi Macrobius pro responsione ad argumentum factum notat quod sol et luna principaliter nutriunt et vegetant hominem

Unde primi Ii Physicarum dicitur homo generat hominem et sol, sicut etiam per recessum solis arbores desiccantur et folia cadunt. et ponit etiam Aristoteles 2o IIo De generatione quod per motum solis in aliquo circulo fiunt generationes et corruptiones hic inferius. et ita Tholomeus vocat ista duo luminaria et principia quantum ad regimine et cum ita Iupiter hanc magnam similitudinem influentiae cum in fluentia solis et inde iuvatur influentia solis. Ideo vocatur fortuna bona, quia Iupiter est planeta benivolus, et etiam bonus, quia habet similitudinem influentiae cum influentia lunae. Ideo dicitur secunda fortuna Saturnus vero et Mars haben aliam influentia, quia Saturnus habet frigi dam et Mars humidam. Ideo habent influentiam contrariam complexioni humanae nihil cum operantur immediate in anima, sed solum disponunt corpus et ideo, quia habent influentiam disconvenientem corrupi[?]. Ideo vocantur infortunae[?], non quia inclinant de se ad malum, vel moveant. Et secundum hoc Macrobius respondet

Et secundo potest dici quod universum habet varias rerum species et variarum complexionum, et tunc aliqui planetae conveniunt uni speciei et convenienissimae[?] sunt pro illa specie qui non pro alia, et alii pro alia specie ut Iupiter et Venus maxime conveniunt speciei humanae Saturnus vero et Mars conveniunt alteri speciei, licet nobis ignotae. Et sic, sicut Iupiter est conveniens speciei humanae et est nobis fortuna quantum ad complexionem, quia est conveniemus com plexioni, ita planeta vontur fortuna vel fortuna competit planetae in ordinem ad ad speciem aliquam, et si bene inclinatur bona fortuna vocatur. Si male mala fortuna vocatur sive in fortuna ut cor dicit guber nari a sole et e par a ratione et felli dominatur Mars et sic planetas vocamus fortunas et fortunas dicimus dicimus respectu planetarum, licet concurrunt principia nostra mem bra

Ultimo dico quod realiter Saturnus est nobilissimus planeta et ops planetarum et quantum est de per se si aliquid operaretur respectu animae, tunc inclinaret animam ad illustrationem supernorum elevando, et sic Saturnus respiceret superiorem partem animae. Et Iupiter respiceret partem concupiscibilem, scilicet, affectivam volitivam. Mars irascibilem, et sic respicerent ista non immediate. Sed disponendo corpus ut ex illa dispositione anima posset respicere ad superiora, et Iupiter disponit ad amo rem non solum temporalium, sed invisorum, et Mars disponit ad magna et alta appetenda

Et sic Saturnus sa correspondet fidei. Iupiter caritati, et Mars spei. Et sic sunt valde nobiles, licet non immediate agant in anima, sed solum inclinant citius, et quia actus actuorum sunt in patiente dispositio, ubi Saturnus reperiret materiam male dispositam in clinabit et convertet ad furandum, et multa alia mala facienda. Et Mars inclinat ad mala magna agenda. Ideo si non re periat materiam dispositam inclinat ad homicidia et alia mala multa, et sic de aliis. Et sic quantum ad hoc satis est respectorum quod in natura nulla est mala prava inclinatio

Ad octavam rationem

De ultimo argumento, quando dicitur si daretur praeceptum contra naturam etc. Dico quod inclinatio naturalis numquam est contr praeceptum. Ita quod ymaginandum imaginandum est quod sicut in statu innocentiae naturae obedie bat rationi in tantum quod grave natum erat ascendere sursum, nec hoc fuisset contra inclina tionem naturae, ita quod natura insequitur naturam directivam in finem, et ideo diceretur quod non est casus possibilis, scilicet, quod daretur praeceptum contra incli nationem naturalem. Ideo inclinatio naturae numquam inclinat ad malum, quia Deus eam impellit et eam dirigit, ideo semper est rectam. Et sic patet responsio ad illa rationes et haec sufficiant pro praesenti lectione