http://scta.info/resoure/lectio50/reims/transcription

Lectio 50, de Fruitione [Reims Transcription]
Responsiones ad plures rationes quod Deo posset frui ex puris naturalibus

Licet rationes prius tactae includant multas difficultates, quae requirerent magnum processum, tamen pro nunc salventur omnes, ut veniam ad alias materias.

Ad tertiam rationem

Arguebatur tertio quod ex puris naturalibus quis posset frui Deo, nam tota motio vel activitas gratiae est finita et maxime in simplici persona

Sed tanta potest esse motivitas in philosopho per naturalem investigationem quod magis movebitur eius voluntas per apprehensionem divinae bonitatis quam voluntas simplicis personae existentis in caritate. Ergo movebitur ad Dei fruitionem, et tamen ex puris naturalibus

ergo ad istam rationem dicendum est quod ipsa probat quod staret philosophum magis diligere Deum intensive quam vetula, non tamen fruitive, sed per modum usus, quia quicquid fit extra caritatem fit propter commodum et propter se, ut videtur dicere Augustinus, et sic quantumcumque diligeret philosophus Deum extra caritatem, tamen illud referret in se ut propter hoc quod est benefactor vel quia delecta ret se in cognitione Dei, et sic de aliis. Vel diceretur ut prius quod ex puris naturalibus ad huiusmodi dictamen non devenire potest, scilicet, quod Deus esse propter se et ultimate diligendus

Secundo dici potest quod cognitio de Deo quae habetur ex puris naturalibus est cognitio vel scientia quae realiter inflat. Ideo operatur ad superbiam et magis ad fruitionem creaturae quam Dei. Et sic per istam cognitionem Deus magis contempneretur ex quo esset fruitio creaturae

Tertio diceretur sic quod si daretur aliqua cognitio tantae perfectionis in intellectu practico et speculativo dicante quod quod Deus est super omnia diligendus propter se, ultimate diceretur quod huiusmodi cognitio esset di spositio ad diligendum Deum super omnia per istum modum, quia si voluntas non poneret obicem eligendo aliquas alias volitiones infun detur sibi gratia per quam posset elicere huiusmodi actum fruitivum ante, tamen gratiam non posset, quia voluntas deserta gratia tendit ad se et rece dit a summo bono incommutabili.

Quarto diceretur magis solvendo rationem quod motivates[?] simplicis persona existentis in caritate et philosophi ex puris naturalibus non sunt eiusdem speciei, et sic motio in philosopho tanta ex puris naturalibus est inferiorum speciei quam motio gratiae, et sic quantumcumque augeretur non deveniret ad gradum et speciem dilectionis Deis ex caritate, licet tamen intenderetur gradus huiusmodi dilectionis ex puris naturalibus. Tamen per hoc esset magis fruitio creaturae quam Dei, quia illa tenderet ad se et ista solutio satis coincidit cum prima

Ad quartam rationem

Ad quartam rationem quae videtur satis difficilis quando dicitur aliquid extra gratiam accipitur[?], ergo se debite disponit, ergo Deo fruitur, quia omnis debita dispositio est fruitio Dei. Alias[?] patet, quia alias accipio[?attributio?] esset peccatum, et tunc magis indisponeret creaturam ad gratiam quam disponeret, et per consequens esset melius non atteri[??] quam atteri[??] quod est fl??ri[?].

Ad istam rationem, quae est satis, apparens respondet Eliphat et dicit quod detestatio peccati est displicentia de peccato et propositum de non com????do[?], si voluntas non fruatur actu creatura supposito quod habitualiter creatura frueretur, sicut dispositio sufficiens ad gratiae susceptionem. Ideo Eliphat concedit quod in attrione[??] creatura fruitur habitualiter creatura, sed quia non fruitur actualiter, ideo non imputatur sibi ad peccatum

Sed ista responsio non stat, quia capio actum detestativum peccati et actum qui est velle num quam pecc??tare[?] in futuro, quae requiruntur ad attributionem[??], quilibet illorum actuum vel est divino ordinata sive usus ordinatus vel inor dinatus. Si est usus ordinatus, tunc fruitio Dei per praedicta, et per consequens est actualiter Dei fruitio. Si autem dicatur quod huiusmodi actus non est ordinatus, tunc sequitur quod est fruitio creaturae, quia omnis usus inordinatus est dilectio alicuius propter creaturam, ergo creatura est obiectum ultimate fruibile huiusmodi actus. Ergo si ad attributionem[?] requiritur huiusmodi actus, scilicet detestatio peccati, et velle numquam com mittere peccatum, oportet concedere quod illi actus sunt usus ordinatus vel inordinatus est per consequens fruitio Dei vel creaturae. Et sic responsio Eliphat non stat

Tenendo ergo viam Augustini et viam inceptam, scilicet, quod omnis actus, qui fit extra caritatem fit ex cupiditate et omnis actus, qui fit ex caritate est bonus, et quia cupiditas est inclinatio ad af fectionem commodi, tunc difficile est solvere rationem. Advertendum tamen quod creatura existens in peccato et carens gratia, licet aliquos actus in sua libertate, qui sunt peccata et potest illos elicere, ut laedere proximum et furari et consimiles

Alii sunt actus ad quos realiter obligatur creatura quicquid actus non possunt bene fieri stante dispositione creaturae. Verbi gratia odium peccati propter se creaturam non potest fieri quoniam sit deordinatio quaedam, nam creatura eo ipso quod odit[?] peccatum propter creaturam realiter, tunc fruitur creatura

consimiliter amor boni propter se creaturam non potest fieri quin sit aliqua deordinatio ex eo, quia semper in tali amore est fruitio creaturae, scilicet, sui ipsius.

Advertendum ulterius quod ubi actus aliquis cadit sub praecepto, et cum hoc ipsum eliciendo non est aliqua deordinatio et[?] nec aliquod malum nisi praecise, quia an[??[ propter se elicitur et producitur huiusmodi actus. Et nullo modo potest talis operatio a creatura vitari, ergo talis actus vel operatio non imputatur creaturae ad peccatum vel ad demeritum, et causa est, quia illa est supprema et optima dispositio quam creatura potest habere in illo statu facit actum sibi praeceptum. Et quamcumque potest evitat actum malum et nullomodo potest evitare quin ad se referat illum actum

Ubi ergo omnes circumstantiae mali excluduntur in actu, nisi illa circumstantia, quia creatura facit illum actum propter se, et non potest creatura illum actum non re ferre in se ratione suae infirmitatis ille actus non imputatur sibi ad demeritum. Et sic diceretur quod licet attributio[??] sit realiter fruitio creaturae, tamen quia cadit sub praecepto et creatura non potest illum elicere, quoniam eliciat propter se, ideo Deus pertit creaturae nec imputat sibi ad demeritum, licet creaturae eliciat dilectionem Dei propter se creaturam et detestationem peccati propter se creaturam, non tamen imputatur ad demeritum, quia hoc terminatur ad gratiam et hoc est facere quod in se est,note this language "facere quod in se" is very important for Holcot et sic tollendo omnem circumstantiam malitiae quam creaturae potest tollere ab illo actum, licet remaneat aliqua circum stantia mala, quam tamen creaturae non potest removere et talis actus cadit sub prae cepto, et talis actus cadit sub praecepto licet sit aliquo modo deordinatio, tamen talis actus non vocatur obex, nec Deus vult talem actum esse obicem, quia creatura non potest tollere huiusmodi habitudinem, scilicet, deordinationem, quae est in tali actu, et tollit omnem habitudinem malitiae quae potest aufferre auferre a tali actu et sic licet attributio[?] includat fruitionem creaturae, non tamen est demeritum. Et licet sit ibi deordinatio tamen illa est inevitabilis a creatura, et ideo, quia est inevitabilis non imputatur ex divina mi?a[?] ad demeritum. Et sic patet qui est obex nam obices sunt malae volitiones aufferibiles a creatura, quae tamen non auferuntur quando creatura potest.

Et sic illa circumstantia, quae est odire peccatum propter se et de cetero nolle pecc?etare[?] licet illa circumstantia sit deordinatio, tamen non est in potestate creaturae, nec subiacet suae libertati nec eam removere potest et hoc est proprie facere quod in se est. Et tunc consequenter potest dici quod illa deordinatio poterit vocari peccatum, licet non demeritum nihilominus tamen pro tunc cadit sub electione non ratione peccati, sed ratione subreconciliationis ad Deum ymo immo Deus obligat ad illum actum. ymo immo multi concedunt quod idem actus est meritum et peccatum veniale, et per consequens de meritum, ita quod propter aliquam circumstantiam malam non tollitur, quoniam actus cadat sub praecepto. Sed ubi actus esset paene[?] t aeterne demeritorius non caderet sub praecepto. Si autem caperetur peccatum prout peccato debetur pena aeterna, tunc attributio[?] non esset peccatum

Ad quintam rationem

Ad quintam rationem, quando dicitur voluntas existens in caritate per actus frequen tes fruitionis acquirit aliquem habitum, qui remanet corrumpta[?] caritate, et per consequens aliquis non habens caritatem poterit exire in tales actus fruitionis, quia in similes actus, sicut quando habebat caritatem

Respondendum est quod in isto casu, adnui?tendo[?] quod ex illis actibus caritatis ge beretur unus alius habitus a caritate ex quod ille habitus stat cum peccato. Et tunc, quando dicitur quod illae mediate illo habitu exibit in actus similes, sicut quando erat in caritate. Negatur et causa est, quia ille habitus cum caritate et Dei coefficientia sufficiebat ad productionem fruitionis Dei, et bene etiam sufficeret, cum illis eisdem causis, sed cum aliis causis non sufficit ad exeundum in actum dilectionis Dei. Nam ad hoc quod huiusmodi habitus exeat in actum requiritur concursus caritatis et coefficientiae Dei specialis. Et quia in peccato non est illarum concursus, ideo non exit in tales actus ut verbi gratia capiamus habitum fortitudinis vel temperan tiae, tunc ille habitus non sufficiet exire in actum fortitudinis, nisi mediate prudentia ad hoc concurrente

Et tunc ponitur de potentia Dei abso luta quod in virtuoso moraliter, qui habet omnes cardinales virtutes, quia sicut dicitur communiter qui habet unam virtutem cardinalem habet omnes, nec stat communiter unam habere sine aliis et una corrumpta[?] corrumpuntur aliae, tamen per Dei potentiam Deus remaneret ab habente habitum fortitudinis virtutem prudentiae

Tunc quaereretur remota prudentia, utrum exibit in actum fortitudinis, et certum est quod non, quia oporteret quod dirigeretur et hoc fit per prudentiam. Sic ille habitus generatus ex caritate non sufficeret exire in actum, nisi cum caritate et coefficientia Dei speciali

Sed tunc quaereretur, utrum ille habitus genera tus ex actibus caritatis, utrum sufficeret exire in aliquos alios actus. Credo quod non, quia eius causalitas[?caritas?] est respectu actuum fruitivorum et eius causalitas[?caritas?] est cum causalitate[?] aliquorum causarum quibus sublatis non potest exire in alios actus verbi gratia color est alicuius activitatis[?] et multiplicat suas species cum concursu luminis, et remoto tamen illo concursu luminis non potest suas species multi plicare, et sic est in proposito. Et sic posset dici quod probabile esset quod non esset ponendus huius habitus, quia non in caritate, quia causalitas[?] suf ficienter concurrebat ad actus fruitionis, nec extra caritatem, quia non concurrit extra caritatem ad aliquid, ut patet ex responsione, ergo non est ponendus tamen hac admisi ad solutionem rationis. Et verisimile est quod ex multitudine actuum causalitatis[caritatis[?]] generetur unus habitus, sicut ex actibus moralibus frequenter generantur habitus moralis

Ad sextam rationem

Alia ratio fuit de zelatore suae legis capiamus Iudaeum firmissimum in sua lege, iste movetur propter suam legem et non propter legem ultimate, ergo propter Deum ultimate, ergo fruitur Deo, et ita de haeretico, qui credit habere sa lutarem oppinionem opinionem et credit, tunc movendo se ob sequium instare Deo, ergo eo fruitur

Respondendum quod in isto casu creatura realiter fruitur se et facit propter se. Et in isto casu Iudaeus et haereticus realiter fruitur se, nam ex ignorantia facit hoc et quia est ignorantia necessariorum ad salutem, ideo est in peccato et deseritur a Deo, et per consequens, quia deseritur a deo utitur Deo propter se vel quia gl??iantur[?] in sustinendo huiusmodi penam. Et licet credat illud referre in Deum, non tamen refert, Unde habitudines rela tivae voluntatis sunt latentissimae, nec possu mus scire, utrum aliqua volitio relativa ad nos vel non. Et propter hoc dicit sapiens nemo scit an amore vel odio dignus sit. Et finaliter descendit ad amorem Dei in fine capituli cum dicit Deum timae[??], etc. Et sic in isto casu, licet Iudaeus vel haereti cus nesciat se sustinere mortem propter aliquod temporale. Tamen sustinet vel propter vanam gloriam vel propter suam obstinantionem[?] vel propter famam quam Iudaeus credit habere vel aliquod huiusmodi ut aliqui Romani ut dicerentur gloriosae volue runt mori

Unde advertendum quod Iudaei ante adven tum Christi bene credentes habuerunt zelum legis alterius speciei quam nunc habent Iudaei. Patet, quia Iudaei post Christi mortem obligantur ad legem Christi, quia non suscipiunt. Ideo sunt a Deo deserti et si q ante mortem Christi fuissent mortui propter legem, tunc fuisset martires martyres . Post autem mortem Christi moriendo hoc facit Iudaeus propter se vel propter vanam gloriam vel aliquid huiusmodi non sit autem martires martyres Christi, quia summe propter Deum hoc faciebant concedendo[?] se. Unde communiter visum est quod haeretici erant pravissimi, et propter unum ma gnum peccatum inciderunt in suos errores non sit autem de martiribus martyribus , qui erant sancti et sanctae conversationis et probi

Ad septimam rationem

Alia ratio est de non baptizato conversante inter Christianos qui elicit similes actus cum actibus Christianorum. dicendum est quod non faceret similes actus, sicut Christiani, licet crederet facere, tamen non faceret quia actus suos referret ad se si faceret, tamen quod in se est Deus infunderet sibi gratiam. Gratia autem habet istam vim quod tollit cupiditatem et facit quod voluntas feratur in Deum propter se. Unde sicut caritas descrescit augetur cupiditas, et econtra sicut declarat Augustinus. Unde difficile est considerare de actibus, utrum principaliter ad eos concurrat caritas vel cupiditas. Si tamen talis non baptizatus faciat quod in se est infundetur sibi gratia et volitiones suae erant bene regulante

Ad nonam rationem

Alia ratio erat quod humana species esset male ordinata, quia non posset habere suam perfectam operationem ex puris naturalibus et tamen alia habent. Dicitur quod ista inordinatio voluntatis vel impossibilitas non consurgit ex naturali et primae va institutione naturae, sed ex paena peccati. Unde anima in primaeva institutione naturae poterat in actum fruitivum Dei, sicut in statu innocentiae, non autem pec catum propter paenam peccati

Ad decimam rationem

Ad aliam quando dicitur quod voluntas non habet necessario actum inordinatum ???m est de necessitate similiter, quia potest non habere propter non frui. Sed voluntas in puris naturalibus ??ns, si habeat actum necessario habet inordinatum et ibi est necessitas commune[?]

Ad undecimam rationem

Ad aliam quando dicitur vo luntas potest percipere ordinem diligendorum[?], etc, dicitur quod ex puris naturalibus non potest percipere ordinem diligendorum. Ymo Immo statueret sibi alium ordinem et supposito quod intellectus perciperet ordinem diligendorum, tamen voluntas non se conformaret, ymo immo sta tueret sibi alium ordinem diligendorum

Ad duodecimam rationem

Ad aliam quando dicitur voluntas potest frui alio a se, ergo non est neccessarium necessarium quod omnia referat in se, mihi videtur quod antecedens est negandum, sicut videtur dicere Augu stinus, quia voluntas sine gratia omnia refert in se et ad se. Unde illi, qui occidunt se hoc faciunt[??] propter maximum amorem ad se vel propter exire angustias et paenas huius mundi. Et etiam antiqui volentes mori pro uno bono puncto hoc ordinabant ad se, ut si in fu turum haberetur fama de eis

Ad aliam rationem (lectio 46, para 1 and 2)

Ad aliam de Romanis, qui licet essent mali tamen aliqua bona opera fecerunt et etiam de obstetrici bus quia aliquid meruerunt, quia sibi fuerunt edite[?] domus. tunc aliqui dicunt quod sicut aliquod meritum potest esse peccatum veniale et esse demeritum alicuius paene temporalis propter aliquam malam circumstantiam sit aliquod meritum paenae aeternae potest esse meritum alicuius parvi boni temporalis.

Et sic diceretur quod licet illi rationi essent mali, tamen meruerunt aliquod bonum temporale

alio modo diceretur quod nullum malum est meritorium. Et sic licet rationi imperaretur circa bonum punctum, tamen hoc faci ebant propter bonum proprium ipsorum et propter aliquod bonum temporale, verum est quod bonum termporale ipsorum potest vocari merces eorum, non tamen debita, sed intenta, quia propter bona temporalia hoc intendebant facere quod[?] faciebant. Et ad istud propositum dicitur de yp pocritis Hyp pocritis in Matheo: "amen, dico nobis rece perunt mercede in suam, non quid quod meruerunt sed quod intendebant, vel dicitur quod Deus dedit eis divina non, quia meruerit[?], sed quia per illud divinum omnia peccata et vitia in toto orbe tolleremur et propter hoc Deus dedit eis regimen

de obstetricibus, dicendum est quod aliquae fuerunt de populo iudaico, et ex caritate fecerunt illud quod fece runt. Et per illud potuerunt mereri et bonum temporale et bonum aeternum, sicut patet de illo qui facit puniam sibi iniunctam r??? b meretur bonum aeternum et meretur aliquod bonum temporale scilicet relaxationem paene temporalis sibi in iunctae, vel potest dici quod in illis obstetricibus erat aliquae Egyp[???] quae erant conversae ad legem Hebraeorum quamvis non auderent punctae[?] dicere. Vel tertio dicitur quod Hebraei, qui erant in caritate potuerunt orare quod Deus daret eis aliquod bonum. Et ad eorum preces[?] Deus aedificavit illis domos. Numquam tamen creatura mala facit bonus opus, ut dictum est, quia arbor mala non potest bonos fructus facere