<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/lectio50/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="lectio50">
        <head xml:id="l50-Hldfldf">Lectio 50, de Fruitione</head>
        <div xml:id="l50-Dd1e104">
          <head xml:id="l50-Hraprap">Responsiones ad plures rationes quod Deo posset frui ex puris naturalibus</head>
          <p xml:id="l50-lrpaam">
            Licet rationes superius tactae includant multas 
            difficultates, quae requirerent magnum processum, tamen 
            pro nunc salventur omnes, ut veniam ad alias materias.
          </p>
          <div xml:id="l50-Dd1e112">
            <head xml:id="l50-Hatratr">Ad tertiam rationem</head>
            <p xml:id="l50-atqemi">
              <cit>
                <ref xml:id="l50-Rd1e121" target="http://scta.info/resource/l47-tctdso">Arguebatur tertio</ref>
              </cit>
              quod ex puris naturalibus quis posset frui Deo, 
              nam tota motio vel activitas gratiae est finita et maxime 
              in simplici persona.
            </p>
            <p xml:id="l50-stpepn">
              Sed tanta potest esse motivitas in philosopho per 
              naturalem investigationem quod magis movebitur eius voluntas per <sic>apprehentionem</sic> 
              divinae bonitatis quam voluntas simplicis personae 
              existentis in caritate. ergo movebitur ad dei fruitionem, et tamen ex puris 
              naturalibus.
            </p>
            <p xml:id="l50-eaieud">
              Ergo ad istam rationem dicendum est quod ipsa probat quod staret 
              philosophum magis diligere deum intensive quam vetula, non tamen fruitive, 
              sed per modum usus, quia quidquid sit extra caritatem sit propter commodum 
              et propter se, ut videtur dicere 
              <name ref="#Augustine">Augustinus</name>, 
              et sic quantumcumque diligeret 
              philosophus deum extra caritatem, tamen illud referret in se ut 
              propter hoc quod est benefactor vel quia delectaret se in cognitione 
              dei, et sic de aliis. vel diceretur ut prius quod ex puris 
              naturalibus ad huiusmodi dictamen non devenire potest, scilicet, quod deus 
              esse propter se et ultimate diligendus.
            </p>
            <p xml:id="l50-sdpefc">
              Secundo dici potest quod cognitio 
              de deo quae habetur ex puris naturalibus est cognitio vel scientia 
              quae Realiter inflat. ideo operatur ad superbiam et magis ad fruitionem 
              creaturae quam dei. et sic per istam cognitionem deus magis contempneretur 
              ex quo esset fruitio creaturae.
            </p>
            <p xml:id="l50-tdssbi">
              Tertio diceretur sic quod si daretur aliqua 
              cognitio tantae perfectionis in intellectu practico et 
              speculativo dicante quod deus est super omnia diligendus propter se, 
              ultimate diceretur quod huiusmodi cognitio esset dispositio 
              ad diligendum deum super omnia per istum modum, quia si 
              voluntas non poneret obicem  eligendo aliquas alias volitiones 
              <pb ed="#SV" n="258-r"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              infundetur sibi gratia per quam posset elicere huiusmodi actum fruitivum 
              ante, tamen gratiam non posset, quia voluntas deserta gratia tendit 
              ad se et Recedit a summo bono incommutabili.
            </p>
            <p xml:id="l50-qdmccp">
              Quarto diceretur 
              magis solvendo rationem quod <unclear>motivitates[?]</unclear> simplicis personae existentis in caritate 
              et philosophi ex puris naturalibus non sunt eiusdem speciei, et sic motio in 
              philosopho causata ex puris naturalibus est inferiorum speciei quam motio gratiae, 
              et sic quantumcumque augeretur non deveniret ad gradum et speciem dilectionis 
              dei ex caritate, licet tamen intenderetur gradus huiusmodi 
              dilectionis ex puris naturalibus. tamen per hoc esset magis fruitio 
              creaturae quam dei, quia illa tenderet ad se et ista solutio satis 
              coincidit cum prima.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l50-Dd1e156">
            <head xml:id="l50-Haqraqr">Ad quartam rationem</head>
            <p xml:id="l50-aqrqef">
              <cit>
                <ref xml:id="l50-Rd1e165" target="http://scta.info/resource/l47-qaegie">Ad quartam rationem</ref>
              </cit>
              quae videtur satis 
              difficilis quando dicitur aliquid extra gratiam <unclear>accipitur[?attenditur?atteritur?]</unclear>, ergo se debite disponit, 
              ergo deo fruitur, quia omnis debita dispositio est fruitio dei. alias 
              patet, quia alias <unclear>attritio[?]</unclear> esset peccatum, et tunc magis indisponeret 
              creaturam ad gratiam quam disponeret, et per consequens esset melius 
              non atteri quam atteri quod est falsum.
            </p>
            <p xml:id="l50-airsap">
              Ad istam rationem, quae est satis, 
              apparens respondet 
              <name ref="#RobertHalifax">Eliphat</name> 
              et dicit quod detestatio peccati est displicentia 
              de peccato et propositum de non <unclear>comi??do[?]</unclear>, si voluntas non fruatur 
              actu creatura supposito quod habitualiter creatura frueretur, sicut 
              dispositio sufficiens ad gratiae susceptionem. ideo <name ref="#RobertHalifax">eliphat</name> concedit 
              quod in <unclear>attritione[?]</unclear> creatura fruitur habitualiter creatura, sed quia non fruitur 
              actualiter, ideo non Imputatur sibi ad peccatum.
            </p>
            <p xml:id="l50-sirens">
              Sed ista Responsio 
              non stat, quia capio actum detestativum peccati et actum est 
              velle numquam peccare in futuro, qui Requiruntur ad <unclear>attributionem[?attritione/attractionem?]</unclear>, nam 
              quilibet illorum actuum vel est divino ordinata sive usus ordinatus 
              vel inordinatus. Si est usus ordinatus, tunc est fruitio dei 
              per praedicta, et per consequens est actualiter dei fruitio. Si autem 
              dicatur quod huiusmodi actus non est ordinatus, tunc sequitur 
              quod est fruitio creaturae, quia omnis usus inordinatus est dilectio 
              alicuius propter creaturam, ergo creatura est obiectum ultimate fruibile 
              huiusmodi actus. ergo si ad <unclear>attributionem[?]</unclear> requiritur huiusmodi actus, 
              scilicet detestatio peccati, et velle <sic>et velle</sic> numquam committere peccatum, 
              oportet concedere quod illi actus sunt usus ordinatus vel inordinatus 
              et per consequens fruitio dei vel creaturae, 
              et sic responsio <name ref="#RobertHalifax">eliphat</name> non stat.
            </p>
            <p xml:id="l50-tevfet">
              Tenendo ergo viam <name ref="#Augustine">Augustini</name> et viam inceptam, scilicet, quod omnis 
              actus, qui fit extra caritatem fit ex cupiditate et omnis actus, qui 
              fit ex  caritate est bonus, 
              et quia cupiditas est inclinatio ad affectionem commodi, tunc 
              difficile est solvere rationem. Advertendum tamen quod creatura existens 
              in peccato et carens gratia, licet aliquos actus in sua libertate, qui 
              sunt peccata et potest illos elicere, ut laedere proximum et 
              furari et consimiles.
            </p>
            <p xml:id="l50-asatfc">
              Alii sunt actus ad quos Realiter 
              obligatur creatura qui quid actus non possunt bene fieri 
              <cb ed="#SV" n="b"/><!--248rb-->
              stante dispositione creaturae. verbi gratia odium peccati propter se creaturam 
              non potest fieri quoniam sit deordinatio quaedam, nam creatura eo 
              ipso quod odit peccatum propter creaturam realiter, tunc fruitur creatura.
            </p>
            <p xml:id="l50-cabssi">
              consimiliter amor boni propter se creaturam non potest fieri <unclear>quin[quoniam?]</unclear> sit 
              aliqua deordinatio ex eo, quia semper in tali amore est fruitio creaturae, 
              scilicet, sui ipsius.
            </p>
            <p xml:id="l50-auqria">
              Advertendum ulterius quod ubi actus aliquis cadit 
              sub praecepto, et cum hoc ipsum eliciendo non est aliqua deordinatio 
              nec aliquod malum nisi praecise, quia propter se elicitur et producitur 
              huiusmodi actus. et nullo modo potest talis operatio a creatura vitari, 
              ergo talis actus vel operatio non imputatur creaturae ad peccatum 
              vel ad demeritum, et causa est, quia illa est supprema et optima 
              dispositio quam creatura potest habere in illo statu facit actum sibi 
              praeceptum. et quamcumque potest evitat actum malum et nullomodo 
              potest evitare quin ad se referat illum actum.
            </p>
            <p xml:id="l50-ueoqco">
              ubi ergo omnes 
              circumstantiae mali excluduntur in actu, nisi illa circumstantia, 
              quia creatura facit illum actum propter se, et non potest creatura 
              illum actum non Refferre in se ratione suae infirmitatis ille 
              actus non Imputatur sibi ad demeritum. et sic diceretur quod licet 
              <unclear>attributio[??]</unclear> sit Realiter fruitio creaturae, tamen quia cadit sub praecepto 
              et creatura non potest illum elicere, <unclear>quin[?]</unclear> eliciat propter se, 
              ideo Deus parcit creaturae nec imputat sibi ad demeritum, 
              licet creaturae eliciat dilectionem dei propter se creaturam 
              et detestationem peccati propter se creaturam, non tamen imputatur 
              ad demeritum, quia hoc terminatur ad gratiam et hoc est facere 
              quod in se est, et sic tollendo omnem circumstantiae maltiae 
              quam creaturae potest tollere ab illo actu, licet Remaneat 
              aliqua circumstantia mala, quam tamen creaturae non potest Removere 
              et talis actus cadit sub praecepto, et talis actus licet 
              sit aliquo modo deordinatio, tamen talis actus non vocatur 
              obex, nec deus vult talem actum esse obicem, quia creatura 
              <sic>creatura</sic> non potest tollere huiusmodi habitudinem, scilicet, deordinationem, 
              quae est in tali actu, et tollit omnem habitudinem malitiae 
              quae potest auferre a tali actu et sic licet <unclear>attributio[?]</unclear> includat 
              fruitionem creaturae, non tamen est demeritum. et licet sit ibi deordinatio 
              tamen illa est inevitabilis a creatura, et ideo, quia est 
              inevitabilis non imputatur ex divina <unclear>minima[?]</unclear> ad demeritum. et 
              sic patet qui est obex nam obices sunt malae volitiones 
              aufferibiles a creatura, quae tamen non aufferuntur quando creatura 
              potest.
            </p>
            <p xml:id="l50-esinep">
              Et sic illa circumstantia, quae est odire peccatum propter se et de 
              cetero nolle peccare licet illa circumstantia sit deordinatio, tamen 
              non est in potestate creaturae, nec subiacet suae libertati 
              nec eam Removere potest et hoc est proprie facere quod in se est. 
              Et tunc consequenter potest dici quod illa deordinatio poterit vocari 
              peccatum, licet non demeritum nihilominus tamen pro tunc cadit sub electione 
              <pb ed="#SV" n="258-v"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              non ratione peccati, sed ratione subreconciliationis ad deum immo deus 
              obligat ad illum actum. immo multi concedunt quod idem actus est 
              meritum et peccatum veniale, et per consequens demeritum, ita quod propter 
              aliquam circumstantiam malam non tollitur, quoniam actus cadat 
              sub praecepto. Sed ubi actus esset paene aeternae demeritorius 
              non caderet sub praecepto. Si autem caperetur peccatum prout 
              peccato debetur pena aeterna, tunc <unclear>attributio[?]</unclear> non esset peccatum.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l50-Dd1e257">
            <head xml:id="l50-Hquinquin">Ad quintam rationem</head>
            <p xml:id="l50-aqrqhc">
              <cit>
                <ref xml:id="l50-Rd1e266" target="http://scta.info/resource/l47-saaosg">Ad quintam rationem</ref>
              </cit>,
              quando dicitur voluntas existens in caritate per actus 
              frequentes fruitionis acquirit aliquem habitum, qui Remanet corrumpta 
              caritate, et per consequens aliquis non habens caritatem poterit 
              exire in tales actus fruitionis, quia in similes actus, sicut quando 
              habebat caritatem.
            </p>
            <p xml:id="l50-reqahc">
              Respondendum est quod in isto casu, admittendo 
              quod ex illis actibus caritatis generetur unus alius habitus a 
              caritate et quod ille habitus stat cum peccato. et tunc, quando dicitur quod 
              illae mediante illo habitu exibit in actus similes, sicut quando erat 
              in caritate. negatur et causa est, quia ille habitus cum caritate 
              et dei coefficientia sufficiebat ad productionem fruitionis dei, et 
              bene etiam sufficeret, cum illis eisdem causis, sed cum aliis causis 
              non sufficit ad exeundum in actum dilectionis dei. nam ad hoc 
              <sic>nam ad hoc</sic> quod huiusmodi habitus exeat in actum Requiritur 
              concursus caritatis et coefficientiae dei specialis. et quia in peccatore 
              non est illarum concursus, ideo non exit in tales actus ut 
              verbi gratia capiamus habitum fortitudinis vel temperantiae, tunc 
              ille habitus non sufficiet exire in actum fortitudinis, nisi 
              mediante prudentia ad hoc concurrente.
            </p>
            <p xml:id="l50-etpfvp">et tunc ponitur de potentia dei 
              absoluta quod in virtuoso moraliter, qui habet omnes cardinales 
              virtutes, quia sicut dicitur communiter qui habet unam virtutem cardinalem 
              habet omnes, nec stat communiter unam habere sine 
              aliis et una corrumpta corrumpuntur aliae, tamen per dei potentiam 
              deus Remaneret ab habente habitum fortitudinis virtutem prudentiae.
            </p>
            <p xml:id="l50-tqrcds">
              Tunc quaereretur Remota prudentia, utrum exibit 
              in actum fortitudinis, et certum est quod non, quia oporteret quod dirigeretur 
              et hoc fit per prudentiam. Sic ille habitus generatus 
              ex caritate non sufficeret exire in actum, nisi cum caritate 
              et coefficientia dei speciali.
            </p>
            <p xml:id="l50-stqmhm">
              Sed tunc quaereretur, utrum ille 
              habitus generatus ex actibus caritatis, utrum sufficeret exire 
              in aliquos alios actus. credo quod non, quia eius causalitas 
              est respectu actuum fruitivorum et eius causalitas est cum causalitate 
              aliquorum causarum quibus sublatis non potest exire in aliquos 
              actus verbi gratia color est alicuius activitatis et multiplicat 
              suas species cum concursu luminis, Remoto tamen illo 
              concursu luminis non potest suas species multiplicare, et sic est 
              <cb ed="#SV" n="b"/><!--258vb -->
              in proposito. et sic posset dici quod probabile esset quod non esset 
              ponendus huius habitus, quia non in caritate, quia caritas 
              sufficienter concurrebat ad actus fruitionis, nec extra caritatem, 
              quia non concurrit extra caritatem ad aliquid, ut patet ex Responsione, 
              ergo non est ponendus tamen hoc admisi ad solutionem 
              rationis. et verisimile est quod ex multitudine actuum caritatis generetur 
              unus habitus, sicut ex actibus moralibus frequenter generantur 
              habitus moralis.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l50-Dd1e292">
            <head xml:id="l50-Hasrasr">Ad sextam rationem</head>
            <p xml:id="l50-arfeef">
              <cit>
                <ref xml:id="l50-Rd1e301" target="http://scta.info/resource/l47-ssiisd">Alia ratio</ref>
              </cit>
              fuit de zelatore suae legis 
              capiamus Iudaeum firmissimum in sua lege, iste movetur propter suam 
              legem et non propter legem ultimate, ergo propter Deum ultimate, 
              ergo fruitur deo, et ita de haeretico, qui credit habere salutarem opinionem et credit, tunc movendo se obsequium stare 
              deo, ergo eo fruitur.
            </p>
            <p xml:id="l50-rqidgv">
              Respondendum est quod in isto casu creatura 
              Realiter fruitur se et facit propter se. et in isto casu iudaeus 
              et haereticus realiter fruitur se, nam ex ignorantia facit hoc 
              et quia est ignorantia necessariorum ad salutem, ideo est in peccato et 
              deseritur a deo,  et per consequens, quia deseritur a deo 
              utitur deo propter se vel gloriantur in sustinendo huiusmodi 
              penam. et licet credat illud referre in deum, non 
              tamen refert, unde habitudines relativae voluntatis sunt latentissimae, 
              nec possumus scire, utrum aliqua volitio 
              relativa ad nos vel non. et propter hoc dicit sapiens 
              nemo scit an amore vel odio dignus sit. et finaliter 
              descendit ad timorem dei in fine capituli cum dicit deum time, 
              etc. et sic in isto casu, licet Iudaeus vel haereticus nesciat se 
              sustinere mortem propter aliquod temporale. tamen sustinet vel 
              propter vanam gloriam vel propter suam <unclear>obstinantionem[?]</unclear> vel propter 
              famam quam Iudaeus credit habere vel aliquod huiusmodi 
              ut aliqui Romani ut dicerentur gloriosae voluerunt mori.
            </p>
            <p xml:id="l50-uaqcep">
              Unde advertendum quod Iudaei ante adventum christi bene 
              credentes habuerunt zelum legis alterius speciei quam nunc iudaei 
              hunc. patet, quia Iudaei post christi mortem obligantur ad legem 
              christi, quia non suscipiunt. ideo sunt a deo deserti et si ante 
              mortem christi fuissent mortui propter legem, tunc fuisset 
              martyres. post autem mortem christi moriendo hoc facit 
              Iudaeus propter se vel propter vanam gloriam vel aliquid huiusmodi 
              non sit autem martyres christi, quia summe propter deum hoc 
              faciebant <unclear>concedendo[?]</unclear> se. unde communiter visum est quod haeretici erant 
              pravissimi, et propter unum magnum peccatum inciderunt in 
              suos errores non sit autem de martyribus, qui erant 
              sancti et sanctae conversationis et probi.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l50-Dd1e319">
            <head xml:id="l50-Hadsnem">Ad septimam rationem</head>
            <p xml:id="l50-areebr">
              <cit>
                <ref xml:id="l50-Rd1e328" target="http://scta.info/resource/l47-isahop">Alia ratio</ref>
              </cit>
              est de non baptizato 
              conversante inter christianos qui elicit similes actus cum actibus christianorum. 
              dicendum est quod non faceret similes 
              <pb ed="#SV" n="249-r"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              actus, sicut Christiani, licet crederet facere, tamen non faceret quia 
              actus suos referret ad se si faceret, tamen quod in se est deus 
              infunderet sibi gratiam. gratia autem habet istam vim quod tollit 
              cupiditatem et facit quod voluntas feratur in deum propter se. 
              unde sicut caritas decrescit augetur cupiditas, et econtra sicut 
              declarat <name ref="#Augustine">Augustinus</name>. 
              Unde difficile est considerare de 
              actibus, utrum principaliter ad eos concurrat caritas vel cupiditas. 
              Si tamen talis non  baptizatus faciat quod in se est 
              infundetur sibi gratia et volitiones suae erant bene regulante.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l50-Dd1e341">
            <head xml:id="l50-Hanranr">Ad nonam rationem</head>
            
            <p xml:id="l50-areppp">
              <cit>
                <ref xml:id="l50-Rd1e350" target="http://scta.info/resource/l47-iisesr">Alia ratio</ref>
              </cit>
              erat quod humana species esset male ordinata, 
              quia non posset habere suam perfectam operationem ex puris naturalibus 
              et tamen alia habent. dicitur quod ista inordinatio voluntatis vel impossibilitas 
              non consurgit ex naturali et primaeva institutione 
              naturae, sed ex pena peccati. unde anima in primaeva institutione 
              naturae poterat in actum fruitivum dei, sicut in statu innocentiae, 
              non autem post peccatum propter pena peccati.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l50-Dd1e356">
            <head xml:id="l50-Hadradr">Ad decimam rationem</head>
            <p xml:id="l50-aaqenc">
              <cit>
                <ref xml:id="l50-Rd1e365" target="http://scta.info/resource/l47-ianvem">Ad aliam</ref>
              </cit>
              quando dicitur 
              quod voluntas non habet necessario actum inordinatum verum est 
              de necessitate simpliciter, quia potest non habere potest non frui. 
              Sed voluntas in puris naturalibus existens, si habeat actum 
              necessario habet inordinatum et ibi est necessitas commune.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l50-Dd1e371">
           <head xml:id="l50-Hauraur">Ad undecimam rationem</head>
            <p xml:id="l50-aaqaod">
              <cit>
                <ref xml:id="l50-Rd1e380" target="http://scta.info/resource/l47-irnmpf">Ad aliam</ref>
              </cit>
              quando dicitur voluntas potest percipere ordinem diligendorum, etc., 
              dicitur quod ex puris naturalibus non potest percipere ordinem diligendorum. 
              immo statueret sibi alium ordinem et supposito quod intellectus 
              perciperet ordinem diligendorum, tamen voluntas non se conformaret, 
              immo statueret sibi alium ordinem diligendorum.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l50-Dd1e386">
            <head xml:id="l50-Hd1e388">Ad duodecimam rationem</head>
            <p xml:id="l50-aaqfde">
              <cit>
                <ref xml:id="l50-Rd1e395" target="http://scta.info/resource/l47-insiim">Ad aliam</ref>
              </cit>
              quando dicitur voluntas potest frui alio a se, ergo non est necessarium quod omnia 
              Referat in se, mihi videtur quod antecedens est negandum, sicut videtur 
              dicere <name ref="#Augustine">Augustinus</name>, quia voluntas sine gratia omnia Refert 
              in se et ad se. unde illi, qui occidunt se hoc faciunt propter 
              maximum amorem ad se vel propter exire angustias et 
              penas huius mundi. Et etiam antiqui volentes mori 
              pro bono puncto hoc ordinabant ad se, ut si in futurum 
              haberetur fama de eis.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l50-Dd1e405">
            <head xml:id="l50-aaraar">Ad aliam rationem</head>
            <p xml:id="l50-aadpbt">
              <cit>
                <ref xml:id="l50-Rd1e414" target="http://scta.info/resource/l48-ccmege">Ad aliam</ref>
              </cit>
              de Romanis, 
              qui licet essent mali tamen aliqua bona opera fecerunt et 
              etiam de obstetricibus quia aliquid meruerunt, quia sibi fuerunt 
              editae domos. tunc aliqui dicunt quod sicut aliquod meritum 
              potest esse peccatum veniale et esse demeritum alicuius pene 
              temporalis propter aliquam malam circumstantiam sit aliquod 
              meritum penae aeternae potest esse meritum alicuius parvi boni 
              temporalis.
            </p>
            <p xml:id="l50-esdabt">
              Et sic diceretur quod licet illi Romani essent mali, 
              tamen meruerunt aliquod bonum temporale.
            </p>
            <p xml:id="l50-amdder">
              Alio modo diceretur 
              quod nullum malum est meritorium. et sic licet Romani operarentur 
              circa bonum punctum, tamen hoc faciebant propter bonum 
              <cb ed="#SV" n="b"/><!--259rb-->
              proprium ipsorum et propter aliquod bonum temporale, verum est quod bonum 
              temporale ipsorum potest vocari merces eorum, non tamen debita, 
              sed intenta, quia propter bona temporalia hoc intendebant facere 
              quod faciebant. et ad istud propositum dicitur de hypocritis 
              in 
              <ref xml:id="l50-Rd1e427" corresp="#l50-Qadvrms">
                <title ref="#mt">Mathaeo</title>
              </ref> 
              <cit>
                <quote xml:id="l50-Qadvrms" source="http://scta.info/resource/mt6_2">
                  amen dico vobis receperunt mercedem suam
                </quote>
                <bibl>
                                    <title>Matthaeus</title> 6:2, <!--also 5, 16 ??? -->
                                </bibl>
              </cit>, 
              non quid quod meruerunt sed quod intendebant, vel dicitur 
              quod deus dedit eis divina non, quia meruerunt, sed quia per illud 
              divinum omnia peccata et vitia in toto orbe tollerentur 
              et propter hoc deus dedit eis regimen.
            </p>
            <p xml:id="l50-dodbff">
              De obstetricibus, dicendum 
              est quod aliquae fuerunt de populo Iudaico, et ex caritate fecerunt 
              illud quod fecerunt. et per illud potuerunt mereri 
              et bonum temporale et bonum aeternum, sicut patet de illo qui facit 
              penitentiam sibi iniunctam ipse meretur bonum aeternum et meretur 
              aliquod bonum temporale, scilicet, Relaxationem pene temporalis sibi iniunctae, 
              vel potest dici quod in illis obstetricibus erant aliquae <unclear>egiptae[?]</unclear> 
              quae erat conversae ad legem hebraeorum quamvis non auderent <unclear>punctae[?]</unclear> 
              dicere. vel tertio dicitur quod hebraei, qui erant in caritate potuerunt 
              orare quod deus daret eis aliquod bonum. et ad eorum preces 
              deus aedificavit illis domos. numquam tamen creatura mala facit 
              bonus opus, ut dictum est, quia arbor mala potest bonos 
              fructus facere, etc.
            </p>
          </div>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>