<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/lectio41/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="lectio41">
        <head xml:id="l41-Hldfldf">Lectio 41, de Fruitione</head>
        <div xml:id="l41-Dd1e87">
          <head xml:id="l41-Hqredep">Quae realiter est materia praecepti de dilectione Dei et proximi</head>
          <div xml:id="l41-Dd1e92">
            <head xml:id="l41-Hqqcdpd">Quod quia creatura est propter Deum, ideo debet diligi propter Deum</head>
            <p xml:id="l41-aecasp">
              Advertendum 
              est circa materiam motam quae realiter est materia praecepti 
              de dilectione dei et proximi quantum ad sui 
              <unclear>principatem</unclear>.
            </p>
            <p xml:id="l41-qeadpd">
              Quantum est ad punctum materiae doctores satis 
              concordant quod secundum ordinem rerum esset 
              ordo dilectionum proportionalium, ut sicut deus est 
              summe bonum sibi debeatur dilectio summe nobis 
              et propter se quam in aliud non referatur. sed quia creatura 
              est propter deum, ideo debet diligi propter 
              deum.
            </p> 
            <p xml:id="l41-eihofo">
              Et in hoc sunt concordes, tamen discordia 
              est magna propter aequivocationem istorum terminorum 
              <mentioned>frui</mentioned> et <mentioned>uti</mentioned> ex una parte, et ex alia 
              propter ignorantiam actuum et proprietatum eorum, et etiam 
              propter ignorantiam potentiae volitivae, et modum eius ferendi 
              in obiectum. ideo quantum ad particulariter exprimendum 
              dei et proximum est distantia inter doctores, 
              scilicet quomodo volitiva feratur in obiectum.
            </p>
            <p xml:id="l41-patofo">
              Pro aliquali 
              tamen materiae declaratione ut solvantur argumenta alias 
              inducta, nam fuit dictum quod solus deus 
              est ordinatae fruitionis obiectum.
            </p>
            <p xml:id="l41-chaorb">
              Contra hoc fuit argumentum 
              aliquibus rationibus quia voluntas potest ferri 
              in aliquid propter se quod non est deus quia bonum 
              sub ratione communi boni potest diligi propter se 
              et non propter deum sed propter se solum, quia est generaliter 
              omnis ratio boni.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l41-Dd1e166">
            <head xml:id="l41-Hpsvsve">Propositiones sequendo viam <name>Eliphatus</name>
                        </head>
            <p xml:id="l41-pdmpap">
              Pro declaratione materiae 
              sequendo viam <name ref="#RobertHalifax">Eliphat</name> 
              pono aliquas propositiones.
            </p>
            <div xml:id="l41-Dd1e181">
              <head xml:id="l41-Hppnefo">Prima propositio</head>
              <head xml:id="l41-Hd1e163" type="question-title">Non quodlibet ens potest esse fruitionis obiectum</head>
              <p xml:id="l41-ppnips">
                Prima propositio: 
                non quodlibet ens potest esse 
                fruitionis obiectum. probatur dupliciter primo quia aliquod est imaginabile 
                quod non habet rationem boni sicut miseria, ergo 
                voluntas non potest ferri dilectione in illud propter 
                se.
              </p> 
              <p xml:id="l41-inesrf">
                Item, non esse non potest esse fruitionis 
                obiectum, quia non potest diligi propter se cum nullam 
                habeat rationem diligibilitatis nec appetibilis, sed 
                solum rationem fugibilis.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l41-Dd1e207">
              <head xml:id="l41-Hspqeou">Secunda propositio</head>
              <head xml:id="l41-Hd1e178" type="question-title">Quodlibet ens potest esse obiectum usus</head>
              <p xml:id="l41-spqqeu">
                Secunda propositio: quodlibet 
                ens potest esse obiectum usus. 
                Probatur quia circa quodlibet 
                ens voluntas potest habere actum dilectionis relativum 
                in aliud quia quocumque ente dato voluntas potest aliud 
                magis diligere, ergo potest habere dilectionem quae 
                est usus.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l41-Dd1e226">
              <head xml:id="l41-Htpqoud">Tertia propositio</head>
              <head xml:id="l41-Hd1e190" type="question-title">
                                <unclear>Quod[?..?]</unclear> aliud a Deo potest esse obiectum usus <unclear>diligenti[??]</unclear>
                            </head>  
              <p xml:id="l41-tpotsb">
                Tertia propositio: omne aliud a deo potest esse 
                obiectum usus ordinati, immo debet esse, patet ex habitudine 
                omnium rerum in deum, quia omnis res debet diligi 
                propter deum tanquam finale bonum.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l41-Dd1e247">
              <head xml:id="l41-Hqponeu">Quarta propositio</head>
              <head xml:id="l41-Hd1e207" type="question-title">Omne nolle est usus</head>
              <p xml:id="l41-qpoamd">
                Quarta propositio: omne 
                nolle est usus. 
                Patet quia omne nolle est 
                fuga quaedam alicuius disconvenientis, et hoc non nisi 
                quia nocet amato, ergo omne nolle praecedit 
                aliquod dilectum ratione cuius est fuga, ideo illa fuga 
                ordinatur in amorem, igitur est usus, quia propter 
                aliud magis dilectum.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l41-Dd1e269">
              <head xml:id="l41-Hqpqvpa">Quinta propositio</head>
              <head xml:id="l41-Hd1e219" type="question-title">Quicquid vult voluntas, vult propter se vel propter aliud</head>
              <p xml:id="l41-qpqiqi">
                Quinta propositio: quicquid 
                vult voluntas, vult propter se vel propter aliud. et 
                in ista propositione stat tota radix materiae praesentis, 
                probatur nam voluntas est causa per se ergo agis propter finem, 
                et hoc trahitur ex 
                <cit>
                  <ref xml:id="l41-Rd1e226">IIo <title ref="#Physics">Physicorum</title>
                                    </ref>
                  <bibl>XXX</bibl>
                </cit>
                et
                <cit>
                  <ref xml:id="l41-Rd1e237">
                    <title ref="#MetaphysicsCommentary">commento metaphysicae</title>
                    <bibl>XXX</bibl>
                  </ref>
                </cit>. 
                Item 
                ad idem est 
                <cit>
                  <ref xml:id="l41-Rd1e249">
                                        <name ref="#Anselm">Anselmus</name> in variis locis</ref>
                  <bibl>XXX</bibl>
                </cit>, 
                ubi ponit 
                quod voluntas numquam exit in actum, nisi habeat cur 
                hoc est nisi propter aliquem finem quem intendit vel 
                propter aliud ad quod ordinat ipsum quod 
                intendit.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l41-Dd1e307">
              <head xml:id="l41-Hspqspq">Sexta propositio</head>
              <p xml:id="l41-spppbf">
                Sexta propositio omne velle voluntatis est 
                usus vel fruitio. patet, quia voluntas non potest exire 
                in actum quin velit aliquid propter se, et sic est fruitio, 
                vel propter aliud et sic est usus et hoc ex illa 
                radice, quia non stat voluntatem agere quin agat 
                propter finem, sicut non stat agentia naturalia 
                agere nisi propter finem, quia finis est causa causarum, 
                quia agens non determinaretur ad aliquid certum producendum 
                nisi ex intentione finis, et sic finis in 
                omnibus agentibus habet rationem dirigentis, et cuius 
                gratia agens agit, et sic voluntas semper agit 
                propter finem et cum omnis actus voluntatis sit respectu 
                obiecti propter se vel propter aliud sic est fruitio vel 
                usus quia si propter se et sic est fruitio, si propter 
                aliud sic est usus, et hoc intelligendum est de 
                motibus deliberatis, et hic probatur per similitudinem, 
                quia intellectus cuicumque propositioni assentit, vel assentit 
                ei propter se hoc est propter eius evidentiam, sicut 
                principiis vel propter evidentiam sumptam ab huiusmodi principiis 
                modo voluntas se habet respectu boni, sicut intellectus respectu 
                veri principia ergo moralia respectu voluntatis voluntas vult 
                propter se, sed principia alia quae ordinantur in principia 
                moralia voluntas vult propter aliud, scilicet, propter principia 
                moralia quae sunt, bona propter se sic igitur voluntas 
                finem diligit propter bonitatem finis in se 
                media vero ordinata in finem diligit propter 
                <pb ed="#S" n="82-v"/>
                <cb ed="#S" n="a"/>
                bonitatem finis.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l41-Dd1e373">
              <head xml:id="l41-Hcecece">Conclusio <name ref="#RobertHalifax">Elipahti</name>
                            </head>
              <p xml:id="l41-tsiorc">
                Tunc secundum ista apparet in sequendo viam 
                <name ref="#RobertHalifax">Eliphat</name> quomodo omnis actus voluntatis deliberatus est 
                usus vel fruitio, 
                et quomodo non potest haberi licite 
                usus respectu dei nec fruitio ordinata respectu creaturae.
              </p>
            </div>
          </div>
          <div xml:id="l41-Dd1e393">
            <head xml:id="l41-Hocvcve">Obiecto contra viam <name ref="#RobertHalifax">Eliphati</name>
                        </head>
            <p xml:id="l41-schuvf">
              Sed contra hoc est argumentum, quia bonum sub ratione boni in communi 
              diligitur propter se sine relatione ad aliud. Item idem actus 
              est usus et fruitio et sic fruitio habet aliquid creatum pro obiecto. 
              hic respondet <name ref="#RobertHalifax">eliphat</name> quod nullo modo voluntas potest habere 
              actum deliberatum quin sit usus vel fruitio.
            </p>
            <p xml:id="l41-ucadps">
              Unde 
              consequenter ad rationem primam, 
              cum dicitur possibile est quod intellectus praesentet 
              aliquid voluntati sub ratione communi boni et quod 
              dicet illud esse diligendum propter se.
            </p>
            <p xml:id="l41-dqipfa">
              Dicendum quod illo casu 
              stante vel voluntas diliget illud bonum sub communi ratione 
              boni ostensu propter se, et sic erit fruitio vel referet in 
              aliud, et sic ex sua libertate poterit bonum sub 
              communi ratione boni ostensum referre vel non referre. 
              Sed contra replicatur, nam ponatur quod intellectus sicut 
              praesentat bonum ita dictet vocari illud non esse 
              referendum, nec etiam propter se diligendum, 
              tunc videtur 
              quod voluntas potest illi dictamini se conformare.
            </p> 
            <p xml:id="l41-dqvpfa">
              Dicitur 
              quod voluntas non potest se illi dictamini conformare, 
              et causa est quia ordo est essentialis causarum, quod 
              causa effectiva realiter et essentialiter dependet 
              a finali, nec in actionibus per se potest agens 
              agere nisi fine Realiter concurrente in suo 
              genere causandi, et sic casus supponit unum 
              impossibile, scilicet, quod voluntas concurrat affective ad 
              productionem alicuius et non propter finem et hoc 
              est impossibile, unde sicut causa secunda non potest producere 
              effectum nisi causa prima concurrente ita est subordinatio 
              causae efficientis ad causam finalem, et sic 
              casus est impossibilis quod voluntas extat in actum 
              absque hoc quod per causam finalem dirigatur in 
              agendo, et sic videtur argumentum evacuatum. sed replicatur 
              contra possibile est quod aliquis ex pietate naturali 
              det pauperi elemosivam absque hoc quod referat 
              in aliud vel quia illud faciat absolute sine consideratione 
              alicuius, ergo possibile est voluntatem exire in 
              actum et non propter finem aliquem.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l41-Dd1e489">
            <head xml:id="l41-Hressio">Responsio</head>
            <p xml:id="l41-reetud">
              Respondetur et est 
              advertendum quod multi sunt actus voluntatis super quos 
              non habetur reflexio sic etiam continuit in intellectu 
              ideo stat bene quod in voluntate sit aliqua 
              intentio, licet non experiatur, sicut stat in intellectu 
              esse iudicium, licet non experiatur se non habere 
              illud iudicium et per hoc salvatur quod licet non 
              evidenter experiamur nos aliquid ordinare <c>a</c> ad 
              <c>b</c>, tamen non stat in materia nostra quod volumus <c>a</c> 
              <cb ed="#S" n="b"/><!--S82vb-->
              sine <c>b</c>.
            </p> 
            <p xml:id="l41-esn">
              Et sic non stat nos aliquid dare quin demus 
              propter finem, licet non experiamur ut quia 
              damus propter deum ex aliqua speciali volitione, 
              et sic datio elemosivae est usus licitus, vel 
              damus ex affectione <unclear>commodo</unclear>, 
              vel propter vanam gloriam vel timore, 
              et sic non est licitus, 
              quia debet fieri propter alium finem, 
              et sic non stat voluntatem aliquid agere nisi directa a 
              fine, licet possit voluntas sibi finem praestituere 
              rationem suae libertatis. 
              Consequenter iuxta istam 
              imaginationem diceretur quod nullus esset actus deliberatus 
              quin esset ex caritate vel ex cupiditate et quin ordinaretur 
              ad bonum finem vel ad malum, 
              et ex consequenti haberet dicere iste doctor 
              quod nullus est actus deliberatus quoniam sit meritum 
              vel culpa et ad hoc allegat 
              <cit>
                <ref xml:id="l41-Rd1e338">
                  <name ref="#Augustine">Augustinum</name> 
                  contra <name ref="#Julian">Iulianum</name>
                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit>, 
              ubi dicit quod omnis actus deliberatus 
              infidelis est peccatum et ponit exemplum, 
              si infidelis pascat famelicum vel 
              iudicat nudum hoc facit ex vana gloria, 
              vel ex alia causa istud tamen non teneo pro 
              praesenti tamen istud est valde probabile, 
              licet non teneatur communiter.
            </p> 
            <p xml:id="l41-cdptud">
              Contra dicta potest iterum argui 
              ponendo quod in patria deus appareat 
              alicui sic quod ille cui apparet nesciat, 
              utrum sit deus vel creatura, ponatur consequentur 
              quod nihilominus huiusmodi res appareat bona, et 
              ponatur quod voluntas eliciat aliquem actum amorum, 
              circa huiusmodi obiectum ex quo est bonum 
              hoc potest, tunc ille actus non erit usus 
              vel fruitio, non usus quia tunc exponentis 
              se periculo et <unclear>distrim[?]</unclear> 
              quia tunc uteretur deo.
            </p>
            <p xml:id="l41-ineupe">
              Item nec esset fruitio 
              quia eodem modo 
              se exponeret periculo et <unclear>distritum</unclear> 
              quia nescit utrum sit deus vel creatura, 
              igitur cum necessario non habebit actum malum 
              habebit actum bonum et ille non erit usus 
              nec fruitio ut probatum est.
            </p>
            <p xml:id="l41-rqseud">
              Respondetur quod 
              stante casu voluntas non poterit exire 
              in actum quin peccet, quia sicut ratio probat 
              stante casu si frueretur vel uteretur exponeret 
              se periculo, ideo in isto casu voluntas 
              non exibit in actum sed tunc fortitudo 
              casum ponatur <unclear>canus</unclear> quod deus revelet 
              sibi quod sit deus vel creatura et tunc 
              praecipiat voluntati quod eliciat actum. Respondetur 
              quod casus est impossibilis nisi revelet sibi 
              quod sit deus quia compelleret ipsam 
              <cb ed="#S" n="83-r"/>
              <cb ed="#S" n="a"/>
              ad peccandum, 
              et hoc non potest facere nisi dispensaret 
              secum quia in casu staret eam frui creatura et uti deo.
            </p>
            <p xml:id="l41-scrrif">
              Sed contra replicatur voluntas est realiter libera, 
              igitur potest libere producere actum, igitur sicut est libera 
              respectu productionis, ita est libera respectu relationis, vel non 
              relationis ita quod non est maior libertas respectu productionis 
              quam respectu relationis, ergo si potest producere 
              libere, potest referre in aliud.
            </p>
            <p xml:id="l41-etsrif">
              Et tunc si sic poterit 
              non referre dicendum est quod licet voluntas producat libere 
              actum tamen non habet modum actus in sua libera potestate, 
              immo de necessitate modus sequitur actum, et sic non 
              valet consequentia producit libere actum, igitur refert libere vel 
              non refert et hoc est ex necessaria habitudine causae 
              efficientis ad finalem 
              quia non potest agi aliquid 
              quin referatur in finem.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l41-Dd1e696">
            <head xml:id="l41-Hsaaaar">Solutione ad aliam rationem </head>
            <p xml:id="l41-crsuef">
              Consequenter restat solvere aliam 
              rationem quando dicitur idem actus est usus et fruitio, ergo fruitio 
              habet obiectum creatum. 
              Circa istam materiam sunt diversi 
              modi dicendi. Unde dicunt aliqui quod 
              non stat eundem actum esse usum et fruitionem, 
              unde fruitio actualis vel habitualis est causa usus, 
              et sic argumentum esset faciliter solutum, 
              tamen tenendo posset 
              aliorum qui ponunt eundem actum esse usum et fruitionem, 
              ratio faciliter solvitur 
              quia est pure sophistica.
            </p>
            <p xml:id="l41-udquef">
              Unde dicitur quod, 
              licet ille actus qui est fruitio habet 
              pro obiecto rem quae est creatura, 
              non tamen est illius fruitio, 
              et sic non arguit contra conclusionem 
              quia conclusio non vult aliud 
              nisi quod non stat frui creatura, 
              tamen fruitio est 
              bene usus creaturae ponendo 
              quod idem actus sit usus et fruitio.
            </p>
            <p xml:id="l41-scqdec">
              Sed contra quia tunc deus 
              et creatura aequaliter 
              diligerentur ex quo est idem actus per quem diligitur 
              deus et creatura.
            </p>
            <p xml:id="l41-repama">
              Notandum pro ista materia quod deus 
              multipliciter diligitur, 
              uno modo appreciative, 
              alio modo affective.
            </p>
            <p xml:id="l41-cpeidd">
              Circa primum est advertendum quod dilectio appreciative causatur 
              dupliciter. uno modo dilectio appreciativa est sequens iudicium 
              de divina perfectione, et solet quantificari secundum 
              iudicium praecedens in intellectu, 
              ut si <name ref="#Sortes">sortes</name> 
              iudicet quod deus est summum bonum, 
              tunc dilectio 
              sequens est dilectio appreciativa et quantificatur 
              secundum iudicium quod est in intellectu et 
              secundum quod res iudicatur magna vel parva, 
              et tunc tenendum est quod deus diligitur in infinitum 
              appreciative quia dilectio appreciativa quantificatur secundum iudicium quo 
              iudicatur quod est in infinitum bonum. alia est affectiva 
              et illa quantificatur secundum intensionem graduum secundum quos 
              movet volitivam et dicitur etiam intensa, 
              et semper 
              <cb ed="#S" n="b"/><!--S83rb-->
              est finita, quia non stat communiter quod aliquis infinite 
              intensive diligat deum.
            </p> 
            <p xml:id="l41-cdqdqc">
              Consequenter dicitur quod de 
              dilectione affectiva creatura potest diligi intensiori 
              gradu quam deus, sed sufficit quod deus diligatur 
              appreciative plusquam creatura et etiam dilectione 
              nobiliorum speciei, et sic quaelibet dilectio 
              dei appreciativa est infinita sed affectiva quantificatur 
              secundum gradus intrinsecos per quos immutat volitivam 
              potentiam, et consequenter non est inconveniens concedere 
              quod stat creaturam intensius affective diligi 
              quam deus, etiam in diversis suppositis, tamen 
              dilectio dei semper est nobilior, quia est appreciative 
              infinita, et sic ipsa est alterius modi quam affectiva, 
              et sic ipsa est perfectior et melior, licet non intensior. 
              aliter tamen solent aliqui capere appreciativa 
              dilectionem, et vocatur dilectio qua voluntas optat 
              tantum bonum inesse illi quod sic diligit, 
              et sic est infinita respectu dei, quia creatura optat 
              quod deus sit summe bonus et isto modo iterum 
              dilectio appreciativa debet a prima, et sic est maior 
              respectu dei quam respectu creaturae et sic licet creaturam diligamus 
              ad infinitum bonum obiective, numquam 
              tamen eam diligimus nisi ad finitum gradum 
              beatitudinis, licet deum diligamus infinite tenendo, 
              tamen quod idem actus sit usus et fruitio 
              quomodo stat quod deus per eundem actum plus 
              diligatur quam creatura.
            </p>
            <p xml:id="l41-meqqir">
              Modus est, quia idem actus 
              potest habere diversas habitudines ad actum vel 
              obiectum et potentiam ut habitudinem quae est Repraesentandi 
              obiecta et habitudinem quae est creaturae de tali 
              repraesentatione exemplum in cognitione capiamus 
              aliquod iudicium illud iudicium habet duplicem habitudinem 
              ad animam. primo quia realiter repraesentat illud 
              de quo iudicium est repraesentative. secundo certificat 
              potentiam per tale iudicium. tunc capiatur 
              habitudo prima quae est repraesentare obiecta et alia 
              quae est certificare, tunc secunda est nobilior 
              inquantum certificat quam inquantum repraesentat.
            </p> 
            <p xml:id="l41-aecqrc">
              Aliud 
              exemplum capiamus notitiam quam habet beatus 
              in verbo de creatura. illa notitia duo repraesentat, 
              quia creaturam et verbum. modo respectu 
              verbi est perfectior et nobilior quam 
              respectu creaturae. quia beatificat respectu verbi et non 
              respectu creaturae et sic non est inconveniens quod actus, 
              qui est fruitio dei. et usus creaturae 
              habeat nobiliorem habitudinem respectu dei quam 
              <pb ed="#S" n="83-v"/>
              <cb ed="#S" n="a"/>
              respectu creaturae.
            </p>
            <p xml:id="l41-iapqrc">
              Item solent aliqui ponere 
              exemplum respectu principiorum et conclusionis, quia dicunt 
              quod eadem est notitia principiorum et conclusionis, tamen 
              illa notitia est perfectior respectu principiorum quam 
              respectu conclusionis, et sic idem potest esse perfectius respectu 
              unius quam respectu alterius et sic non tantum perficitur 
              actus inquantum movet ad dilectionem creaturae 
              quantum perficitur quando movet in ordine ad 
              dilectionem dei, et sic illa ratio non militat 
              quin sit tenendum quod solo deo est fruendum 
              et etiam illa fruitio est nobilior dilectio 
              respectu dei quam respectu creaturae.
            </p> 
          </div>
          <div xml:id="l41-Dd1e919">
            <head xml:id="l41-Hraaaar">Responsio ad aliam rationem</head>
            <p xml:id="l41-reedpp">
              Respondendum est etiam 
              ad unam aliam rationem quae arguit quod 
              nulla persona divina est obiectum fruibile, quia 
              tunc esset tres rationes fruibiles. 
              Dicendum est quod omnes rationes suppositibiles in divinis 
              habent eadem rationem fruibilitatis et sunt idem 
              obiectum fruibile, et beati habent respectu unius 
              rationis suppositibiles eandem rationem fruibilitatis, 
              sicut respectu alterius, et quia materia inferius 
              tractabitur, utrum stet videre unam personam 
              sine alia, ideo circa istam rationem non plus 
              dicetur pro praesenti, et cetera.
            </p>
          </div>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>