http://scta.info/resoure/lectio26/reims/transcription

Lectio 26, de Notitia [Reims Transcription]
De differentia inter notitiam intuitivam et abstractivam

Secundum quod dictum fuit in divisione articulorum, in secundo articulo erat videndum de differentia inter notitiam intuitivam et abstractivam quia communiter doctores et philosophi utuntur istis terminis. Pro quo, notandum est quod de differentia notitiae abstractivae et intuitivae diversae fuerunt opiniones

Opinio Campsale

Et primo, circa hoc est quiddam Doctor Anglicus qui vocatur Campsale, qui ponit quod adaequate eadem res est notitia intuitiva et abstractiva, successive tamen et non simul. Unde ipse imaginatur quod notitia aliqua eadem adaequate denominatur sive vocatur intuitiva, et hoc expresse a rei nomine, quia per eam intuetur praesentiam obiecti. Per eam cogniti, quae quidem notitia, eadem numero, adaequate remanente in subiecta sua absolute obiecto absente vocatur et dicitur notitia abstractiva. Et fundatur principaliter iste doctor in uno principio quo consuevit frequenter uti Okam et etiam trahitur ab Aristotele, scilicet, quod non est ponenda pluralitas sine necessitate, ita quod quandoque aliqua propositio affirmativa verificatur pro rebus, si ad verificationem illius sufficiat positio unius rei cum alia, nullo modo ponenda est tertia res. Modo, sic est quod ad verificationem istius 'Sortes intuetur B', sufficit notitia de B cum praesentia obiecti. Et si obiectum subtrahatur ad verificandum istam 'Sortes cognoscit B abstractive', sufficit obiecti notitia de B cum non praesentia obiecti sine quacumque re de novo acquisita, ideo etc.

Diceretur quod regula illa dupliciter potest intelligi. Uno modo quod numquam est ponenda pluralitas, nisi adducatur ratio demonstrativa cogens intellectum. Et isto modo et in isto sensu non concederetur regula, quia ad ponendum quod compositum substantiale sit compositum ex materia et forma non oportet habere rationem demonstrativam cogentem intellectum ad hoc ponendum; nec etiam ad ponendum quod visio distinguatur ab oculo vel obiecto visibili; non oportet etiam habere rationem demonstrativam, quia si sic, dicendum esset quod oculus esset sua visio, quia ponendo oculum et praesentiam obiecti visibilis sufficere ad videndum salvatur quod visio non distinguitur ab obiecto visibili et oculo, id est, quod illae non reducentur ad contradictionem, qui teneret quod visio non esset distincta a potentia vel obiecto. Et sic consequentur salvaretur, sine contradictione, quod anima intellectiva esset omnis sua operatio et multa alia quae non bene consonant philosophiae naturali, nec veritati theologicae

Et ideo est alius modus secundum quem regula debet intelligi, scilicet, quod non est ponenda pluralitas sine necessitate, id est, nisi sit apparentia sufficiens intellectui bene disposito. Et in isto sensu, non probat propositum, scilicet, quod eadem notitia adaequate sit intuitiva et abstractiva

Et ideo breviter contra positionem volo instare, quia iam satis responsum est ad rationem, quia si capiatur illud principium in primo sensu, falsum est. Si in secundo sensu non probat intentum praedicti doctoris

Arguitur igitur contra praedictam positionem sic: quia ponendo quod unica notitia sit intuitiva et abstractiva non potest salvare positionem suam sine contradictione. Et ponatur quod: 'Sortes cognoscat aliquam obiectum intuitive'. Tunc ponatur quod: 'notitia illa maneat eadem et quod Deus eodem modo concurrat sicut ante'. Et cum hoc, ponatur praesentia obiecti, tunc probatur quod 'Sortes cognoscit obiectum illud abstractive et non cognoscit abstractive'. Quod non cognoscat abstractive patet, quia cognoscit intuitive, ergo etc., quia est notitia cum praesentia obiecti. Modo, ad verificandum istam affirmativam 'Sortes cognoscit B intuitive obiectum', sufficit notitia illa cum praesentia obiecti. Sed quod cognoscit abstractive patet, quia ad cognoscendum abstractive, sufficit notitia cum potentia cognoscente. Ergo vel simul erit eadem cognitio erit abstractiva et intuitiva, vel intuitiva non erit abstractiva

Secundo arguitur sic, et fortius: nam notitia intuitiva et abstractiva sunt notitiae sensitivae et habent diversa diversa organa, ergo distinguuntur etiam specifice. Consequentia patet, quia per hoc probamus distinctionem specificam notitiarum sensitivarum sive sensationum, scilicet, propter diversitatem organorum. Antecedens patet, quia organum notitiae sensitivae et vel intuitivae vel est sensus exterior vel sensus communis interior. Organum autem notitiae abstractivae est aliud, scilicet, vel organum imaginative vel aestimative, quem in absentia obiectorum format de ipsis notitiam

Et ista duo ultima sufficiunt pro reprobatione illius opinionis, quia ubi sunt diversa organa animae sensitivae, ibi sunt diversae notitiae. Quod autem in sensu commune non sit notitia abstractiva satis communiter dicitur. Sed de isto, non curo, quia quantumb sufficita ad praesens, quod alicuius notitiae intuitivae sit aliud organum quam abstractivae, sicut notitiae sensus interioris vel exterioris et notitia eliciente a potentia superiori, scilicet, ab imaginativa vel aestimativa

Opinio Scoti

In ista materia fuit alia opinio Scoti. Alia Aureoli, alia Okam, alia Gregorii. Scotus enim tenet generaliter quod quaelibet notitia intuitiva requirit praesentiam obiecti et in hoc consistit ratio notitiae intuitivae, scilicet, in praesente obiecti

Contra, quia, de facto, divina essentia ab aeterno habuit notitiam intuitivam creaturarum antequam essent, igitur etc. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia ab aeterno cognovit creaturas et non nisi intuitive. Nec valet si dicatur quod creaturae ab aeterno fuerunt in Deo. Vita, quia istud non est aliud dicere, nisi quod ab aeterno habuit cognitionem de rebus antequam esset extra rem, scilicet, et factivam. Et non stat quod habuerint notitiam nisi intuitivam, et per consequens, si notitia intuitiva requirat praesentiam obiecti, tunc creaturae fuerunt ab aeterno, et cum Deus ab aeterno necessario cognovit creaturas intuitive ab aeterno, creaturae necessario fuissent

Item istud improbatur de notitia beatifica creata, nam beatus notitia simplici videt in Verbo 'Anti-Christum fore' vel aliquod futurum vel aliquam aliam factibilem non factum, igitur etc. Consequentia patet, quia notitia beatifica, qua beati vident in Verbo est intuitiva et praecipue simplex

Opinio Aureoli

Alia est opinio Aureoli quae consistit principaliter in duobus. Primum est quod ad notitiam intuitivam non requiritur praesentia obiecti. Tamen ad notitiam intuitivam requiritur praesentia esse perspicui obiecti. Et iste doctor imaginatur unum satis extraneum, scilicet, quod notitia intuitiva, praeter notitiam, et praeter potentiam, et praeter obiectum, requirit quoddam 'esse perspicuum' ipsius obiecti praesens intellectui in quo[?] 'perspicuum' immediate infertur potentia et in quo creatura relucet, immo est quod 'esse perspicuum' ipsius creaturae, ita quod ipse imaginatur quod creatura habet quoddam 'esse perspicuum' immediate, et hoc maxime respectu notitiae intuitivae. Ita intellectus, eo ipso habet notitiam intuitivam de obiecto, quia immediate fertur in 'esse perspicuum' ipsius obiecti

Et ista positio est mirabilis propter illud 'esse perspicuum', quia quaeretur, quae res est? Utrum substantia vel accidens? Et cui etiam inhaereat, quia non videtur quod sit aliud quam notitia obiecti intuitiva, in qua obiectum relucet, nec videtur quod intellectus posset habere aliquod 'perspicuum' obiecti nisi notitiam ipsius

Hic est advertendum quod deffectus habendi actum reflexum supra actum suum rectum, et difficultas etiam, quae est causa defectus, sit causa multorum errorum. Unde ex hoc, quod intellectus difficulter habet reflexionem supra actus suos, oriuntur duo inconvenientia, quae sunt principia multorum errorum particularum

Primum est, reflectendo sic supra notitiam suam intellectus, aliquando loco notitiae capitur obiectum, ita quod in cognoscendo notitiam credit cognoscere obiectum, et in hoc reflectendo supra notitias suas universales, cognoscendo eas credit cognoscere obiectum universale, et ista est radix illorum, qui posuerunt universalia distincta a singularibus, quia in reflectendo supra actus suos non distinguebant inter notitiam et obiectum. Immo ferendo intellectum suum supra notitias universales, credebant quod feretur in obiectum. Et ex hoc, ut dixi, posuerunt universalia distincta a singularibus

Et ex isto sequuntur multi alii errores particulares quod, scilicet, in intellectu vel potentia reservativa vel aestimativa creditur, cognoscendo notitiam illam quod sit obiectum, sicut in hiis, qui illuduntur, qui credunt se videre mirabilia. Et hoc est quia non distinguunt inter notitiam suam et obiectum et conor[?]

Et consequenter vice versa est aliud inconveniens ex quo etiam consurgunt multi alii errores particulares non distinguendo etiam inter obiectum et notitiam. Et sic aliquando loco notitiae causatur obiectum, et tunc creditur quod loco notitiae sit in anima obiectum, et quia scitur quod obiectum, ut lapis, non est in anima realiter. Ideo creditur quod sit aliquod distinctum a notitia huius obiecti in anima. Ita cum quis immediate concipit obiectum et intuitivam, tunc, propter difficultatem et defectum reflectendi supra notitiam suam, capit obiectum pro notitia et ex hoc consurgit quod creditur obiectum esse in anima. Et quia talis per rationem habet quod lapis vel obiectum non est realiter in anima, ideo creditur quod in anima sit aliquid ipsius obiecti distinctum a notitia

Ita credo quod Aureolus, bene diffunendo resolvendo ipsum, non distinxit inter notitiam et obiectum, et tunc, non distinguendo inter notitiam et potentiam apparentiam obiecti, voluit distinguere unum 'esse perspicuum' rei in anima distinctum. Et illud breviter non est aliud dicere nisi quod species sive notitiarei obiecti est in anima, et sic illud perspicuum non distinguitur ab ipsa notitia, et sic quantum ad hoc, quod Aureolus ponit 'perspicuum' distinctum ab anima et a notitia, videtur quod ista imaginatio sit fictiva

Ex defectu et difficultate habendi nota notitiam suae notitiae non distinguendo, scilicet, inter notitiam et obiectum, verum est quod posset inquiri de illo 'perspicuo', quid est: utrum sit substantia vel accidens, sicut tactum est. Et ita consequenter argueretur de Deo, utrum Deus cognoscit mediante tali superfluo 'perspicuo'. Et si sic, tunc non immediate cognoscit creaturas

Item si sic, illud fuisset ab aeterno et necessario fuisset ab aeterno, quia Deus ab aeterno cognovit creaturas et necessario cognovit eas

Item si cuilibet notitiae intuitivae corresponderet unum tale 'esse perspicuum' cum fuerint infinitae notitiae ab aeterno intuitivae, sequitur quod infinita fuerunt huiusmodi perspicua

Opinio Okam

Alia est positio Okam quae sic distinguit quod notitia intuitiva est notitia simplex incomplexa virtute cuius immediate potest elici iudicium quod 'res est', si ipsa sit, vel quod 'res non est', si non sit. Unde ipse imaginatur quod notitia illa intuitiva est talis naturae quod est quaedam evidentia simplex et incomplexa, quae immediate concurrit vel est apta nata immediate concurrere ad eliciendum iudicium de existentia rei, si ipsa res sit, vel ad eliciendum iudicium de non existentia rei, si ipsa res non sit. Et istud quasi experiuntur de omnia notitia intuitiva quae ad partem primam

Sed notitia abstractiva est talis naturae quod ipsa non sufficit, nec est apta nata concurrere, ad eliciendum immediate iudicium de existentia rei, si sit, vel iudicium de non existentia rei, si non sit, sicut est notitia, quam habeo de re non existente, sicut notitia qua recordor me vidisse Sortem. Ex illa non possum immediate elicere iudicium, quod Sortes sit vel non sit Et breviter Okam omnem notitiam abstractivam, quae sic abstrahit ab esse sive existentia quod virtute ipsius non potest immediate elici iudicium quod res est vel non est

Et istud prima facie videtur satis probabile, tamen illud improbabitur. Et breviter contra ipsum arguitur sic, praecipue contra secundam partem, quia quicquid sit de prima parte, videtur qualiter secunda posset stare, scilicet, quod virtute notitiae intuitivae immediate posset elici iudicium quod 'res non sit', si ipsa non sit. Nam capiamus notitiam intuitivam albedinis; potest bene concedi quod virtute illius potest elici iudicium 'quod albedo est', si sit. Tunc ponatur quod albedo destruatur et quod remaneat huiusmodi notitia in potentia ipsa, enim, post destructionem obiecti, non est alterius naturae intrinsece quam ante et est agens naturale et passum est omnino uniformiter dispositum post, sicut ante. Ergo, vel potentia erit causativa eiusdem effectus sicut ante vel saltem non erit causativa effectus oppositi Item videretur unde consurgeret sibi ista proprietas ex quo est agens naturale et passum est idem eodem modo dispositum. Item ipsa per Dei potentiam potest conservari et obiecto non existente et eodem modo movere potentiam, sicut ante, igitur sicut ante concurrebat ad eliciendum iudicium affirmativum quod res est, ita post, re tamen non existente et non mobili potentiam ad causandum iudicium negativam quod res non sit, igitur etc. Istud etiam non cadit sub experientia, scilicet, quod notitia intuitiva sit sufficiens ad eliciendum iudicium de re non existente quod non sit. Ideo Okam non potuit hoc experiri, nec ad hoc habuit rationem efficacem, igitur gratis hoc posuit, igitur etc.

Opinio Gregorii

Alia est opinio Gregorii, quae resolvit se breviter ad duo. Et, prima facie, satis apparent. Primo, quia omnis notitia terminatur immediate ad obiectum ad extra vel ad aliquod aliud repraesentativum huiusmodi obiecti, sicut ad speciem vel ad aliam similitudinem obiecti. Primo modo, omnis notitia, quae immediate terminatur ad obiectum ad extra talem, vocat intuitivam. Unde quando albedo se obicit potentiae, immediate terminat visionem intuitivam ipsius. In absentia vero albedinis remanent species quaedam in virtute reservativa, et tunc potest causari notitia actualiter albedinis, quae terminabitur ad illam speciem et non ad obiectum ad extra vel huiusmodi notitiam, Gregorius vocat abstractivam. Ita quod omnem notitiam terminatam immediate ad speciem vel similitudinem obiecti et non obiectum vocat abstractivam; intuitivam vero, quae immediate terminatur ad obiectum ad extra. Et ista positio est satis faciles ad intelligendum

Tamen contra eam arguitur, primo sic, sicut prius argutum fuit, quia divina essentia est notitia creaturarum intuitiva, et tamen non terminatur immediate ad creaturas, immo ad se, quia videndo se videt creaturam. Igitur videtur quod non sit de ratione notitae intuitivae quod terminetur immediate ad obiectum ad extra. Eodem modo argueretur de notitia beatifica intuitiva, quae immediate terminatur ad Verbum, et tamen per eam intuitive videntur creaturae, quia beati vident intuitive creaturas in Verbo, ideo etc

Verum est quod, qui vellet sustinere Gregorium, diceret quod realiter creatura est immediatum obiectum cognitionis beatificae in Verbo; et aeque immediate sicut Verbum, ita quod Verbum et creatura sunt aeque immediate obiecta cognitionis beatificae creaturarum. Ita quod non est ordo prioritatis obiectalis inter Verbum et creaturam quantum ad hoc, licet creaturae non concurrant obiecitve vel influant obiectaliter efficiendo aliquid, sicut obiecta sensibilia concurrunt effective obiectaliter influendo aliquid in potentia sensitiva, sed quoad terminare praecise. Utrum autem divina essentia aeque immediate cognoscat creaturam sicut se, pro nunc non discutio, quia de hoc communiter fit mentio inter doctores

Item, contra Gregorium, potest fieri una alia ratio, nam quod species reservata in potentia reservativa posset esse obiectum non videtur esse necessarium. Unde bene posset salvari quod notitia abstractiva non terminaretur ad obiectum, non tamen sub ratione existentis, et ideo vocatur abstractiva quia abstraheret ab existentia rei. Esset immediate tamen terminata ad obiectum et sic illa species reservata non concurret per modum obiecti, sed per modum habitus, quia non dicitur quod habitus, sive complexi sive incomplexi, concurrant ad productionem actuum per modum obiecti sed solum per modum habitus

Item talis species est insensibilis, quia non cadit sub aliquo quandoque sensuum particularium. Ergo notitiae sensitivae, quae sunt in absentia sensibilium non terminantur ad illas species non sensativas[?], immo insensibiles, sed magis ad obiecta licet non sub ratione existentis vel non existentis, immo abstrahuntur huiusmodi notitiae a non ab existentia vel non existentia rei, ideo etc.

Opinio Plaoul

Pro declaratione tamen materiae ut veniam ad modum quem nunc intendo ponere, advertendum est quod duplex est modus sive gradus notitiarum intuitivarum, nam quaedam sunt posteriores suis obiectis et quasi dependentes a suis obiectis immediate et causantur ab huiusmodi obiectis. Istud quasi docet experientia de omnibus notitiis intuitivis causatis immediate ab obiectis sensibilibus. Aliae sunt notitiae intuitivae, quae non sunt sic posteriores suis obiectis, immo habent quamdam rationem prioritatis. Et istud positum est alias de fide, sed istud pro nunc ponitur, quia est ad propositum, verbi gratia, notitia divina et notitia beatifica de creaturis non dependent a creaturis, immo habent rationem prioritatis quamdam. Primo, de divina notitia, quae est causa exemplaris et factiva, ideo est magis notitia creaturarum per modum causae quam effectus, et ita conformiter de notitiis beatificis.

Prima modus notitiae intuitivae

Loquendo vero de primis notitiis intuitivis, potest dici quod notitia sensitiva intuitiva et intellectiva, quae immediate causatur ab obiecto et ab influxu obiectivo ipsius obiecti cum certis circumstantiis et denominationibus individualibus, virtute cuius potest elici evidens iudicium quod res est

Et si instetur contra: ponamus quod Deus conservet notitiam illam intuitivam causatam ab obiecto immediate supplendo concursum obiectivum ipsius obiecti; utrum virtute illius intellectus posset elicere iudicium quod res sit? Hic dico primo quod illud quod dictum est potest intelligi naturaliter, scilicet, ubi Deus non agit supernaturaliter. Et ita addit Okam. Dico secundo quod notitia intuitiva habet necessariam dependentiam ab obiecto ita quod non stat quod remaneant notitia intuitiva sensitiva de hoc genere quoniam obiectum concurrat ad eius conservationem secundum influxum sive concursum obiectivum

Ubi advertendum quod, quantum ad hoc, potest poni una propositio: quod Deus licet quamlibet effectum et quamlibet notitiam possit producere immediate se solo et etiam conservare, tamen se solo in non potest producere notitiam intuitivam creatam, immo nec notitiam quia eo ipso quod est notitia creata est impotentia creata. Secundo, quia ratio quare notitia est intuitiva est, quia est ab obiecto influxive et causaliter. Ideo non potest sub ista habitudine conservari notitia intuitiva, nisi ab obiecto et aliis circumstantiis concurrentibus ad hoc, quod sit notitia intuitiva. Unde imaginandum est quod notitia capit esse notitiae ab influxu obiectivo, obiecto partialiter concurrente cum individualibus circumstantiis. Ideo, cessante huiusmodi habitudine obiecti ad notitiam, cessat eius repraesentatio, et sic diceretur quod non esset possibile quod subtraheretur obiectum et quod illa notitia remaneret in esse notitiae intuitivae, immo nec notitiae. Ideo, si conservaretur haec notitia a Deo obiecto absente, conservaretur ut nuda qualitas, nec esset tunc alicuius obiecti notitia. Nolo tamen dicere aliquid contra omnipotentiam ipsius Dei quin Deus semper sit omnipotens. Sed quod non possit conservare huiusmodi notitiam in esse notitiae, non provenit ex parte ipsius Dei, sed quia tali notitiae repugnat

Et si dicatur contra: multa cognoscuntur intuitive, et tamen non sunt, sicut sonus auditur, qui non est, et istud communiter experimur. Respondetur quod istud est negandum, scilicet, quod res cognoscuntur intuitive dum non est; notitia causata ab obiectis sensibilibus etc., quia non est dubium quin Deus et beati cognoscant intuitive res, quae non sunt. Et causa est, quia vis sic repraesentandi dependet ab influxu obiectivo, quem non potest Deus supplere, quia tunc esset sensibilis et cognoscibilis per sensum

Et sic habetur quod per viam divisionis, notitia intuitiva sensitiva est, quae causatur immediate ab obiecto obiectivo concursu, quae concurrit vel concurrere potest immediate ad causandum iudicium evidens de existentia rei, si sit

Secunda modus notitiae intuitivae

Alia est notitia intuitiva, quae non est sic posterior obiecto, sed habet rationem prioritatis quamdam et talis notitia est notitia intuitiva quam habet Deus et notitia etiam quam habent beati de creaturis. Et tunc descriptio Okam de notitia intuitiva habet ibidem locum, ita quod, isto modo, notitia intuitiva est notitia simplex qua immediate potest elici iudicium evidens de existentia rei, si res sit, vel iudicium evidens de non existentia rei, si res non sit. Ita quod isto modo notitia intuitiva est simplex apparentia sufficiens ad hoc, quod intellectus evidenter iudicet quod res est, quando est, et quod res non est, quando non est. De prima notitia, scilicet Dei, certum est quod illa est apparentia simplex et evidentissima cuiuslibet rei et etiam iudicium complexum. Ita, si, inter notitias Dei, poneretur ordo ad imaginationem notitia eius intuitiva esset apparentia simplex sufficiens ad eliciendum iudicium evidens quod res est etc., quia transsumptive quod modo ponimus in Deo notitias simplices et complexas. De notitia vero intuitiva beatifica in Verbo dicitur consimiliter, quia illa est apparentia sufficiens beatorum ad eliciendum iudicium evidens de existentia rei, si res sit, etc.

Et qui vellet habere diffinitionem generalem notitiae intuitivae, ponatur per modum disiunctionis quod notitia intuitiva est illa quae immediate causatur ab obiecto et influxu obiectivo ipsius obiecti cum certis circumstantiis individualibus virtute cuius potest elici evidens iudicium quod res est, si ipsa res sit, vel est notitia simplex, quasi mediante, potest immediate elici iudicium evidens de existentia rei, si res sit, et iudicium evidens de non existentia rei, si res non sit

Advertendum tamen quod in Verbo reperitur duplex dicta notitia intuitiva. Una est notitia intuitiva creaturarum ex qua beati immediate possunt elicere iudicium evidens de existentia rei, etc. ad quam causandum creaturae non concurrunt obiective. Alia est obiecti immensi repraesentativa ad quam obiectum immensum immediate concurrit obiective; et ista quantum ad hoc: quod causatur obiective a Verbo est similis notitiae creaturae immediate causata ab obiecto sensibili, quia ipsa est posterior obiecto beatifico, licet habeat rationem prioritatis respectu creaturarum. Et circa hoc possent poni aliquae propositiones

Prima propositio: quamvis Verbum non posset per suam essentiam cognoscere aliquid, nisi intuitive, in ipso tamen aliquid potest cognosci abstractive a creatura. Illud patet, quia Deus cuiuslibet rei immediate habet iudicium evidens, id est, quod de qualibet re immediate iudicat evidenter quod ipsa est, si sit, et quod non est, si non sit. Ideo quaelibet notitia ipsius est intuitiva. Secunda pars conclusiones patet quia non videtur impossibile quin Deus creare posset aliquam notitiam in Verbo absque hoc, quod res cognoscatur secundum habitudinem existendi vel non existendi de creatura. Igitur respectu creaturae non erit intuitiva

Tamen tenendo quod Deus posset concurrere per modum notitiae vel speciei vel obiecti obiective repraesentantis creaturam non formaliter in quolibet istorum casuum haberet virtutem concurrendi ad producendum notitiam abstractivam creaturae, ex qua non eliceret creatura immediate evidens iudicium etc. Unde imaginandum est secundum aliquos, quod licet Deus non posset concurrere per modum obiecti obiective repraesentantis, potest tamen per modum speciei, licet non sit notitia. Et ideo, quia Deus sic esset species repraesentativa libere, videtur quod posset concurrere ad repraesentandum creaturam et non esse quo dato videtur quod posset concurrere aliam habitudinem quam intuitiva etc., quia de facto in beatis est species repraesentans magis vel minus secundum statum ipsorum. Ideo non videtur quin posset esse species in beatis ad causandum notitiam de non existentia rei, et sic non videtur repugnantia quin Deus repraesentare posset creaturam non secundum modum existendi vel non existendi, quo dato talis notitia esset abstractiva, ideo etc.

Quantum est de ista materia notitiarum intuitivarum et abstractivarum, quia doctores consueverunt tractare istam materiam sub istis terminis. Ideo etiam volo insequendo doctores modum doctorum tractare aliquid de materia ista sub praedictis verbis licet non sit multum theologica, sed magis metaphysica. Ideo sub istis verbis, tota difficultas est in quid nominis. Ideo respondens semper habet distinguere quid intelligitur per huiusmodi nomina. Ideo ista materia habet tractari sub aliis terminis, scilicet, utrum stet aliquem Deum videre, et tamen vi illius notitiae non posset immediate elicere iudicium evidens, quod Deus est / utrum etiam stet aliquem videre aliquid in verbo et et tamen vi illius notitiae non posset immediate elicere evidens iudicium etc utrum etiam notitia intuitiva immediate causata ab obiecto posset conservari a Deo obiecto corrupto, etc.