http://scta.info/resoure/lectio19/reims/transcription

Lectio 19, De fide [Reims Transcription]
[Recapitulatio de primis tres principiis nostrae theologiae]

Sciendum est quod in lectione praecedenti aliqualiter tactum est de principiis nostrae theologiae Circa quod consequenter advertendum est quod omnia principia vel conclusiones affirmantes vel explicantes divinae perfectiones excellentiam vel nobilitatem reducuntur tamquam sequentes ad istud principium deus est probatur nam ex quid nominis Dei sequitur quod in ipso est omnis perfectio omnipotentia libertas contradictionis et sic de aliis

igitur sequitur quod omnes conclusiones vel principia explicantes vel affirmantes divinae perfectionis excellentiam perfectionem et huiusmodi reducuntur ad illud principium deus est sicut sunt istae conclusiones deum habere omnipotentiam habere immensam gloriam et huiusmodi Et ex consequenti sequitur quod deus potest facere quidquid positivum non impli cat contradictionem

Sequitur etiam ipsum esse cle mentissimum sapientissimum et generaliter omnes conclusiones dantes sive affirmantes vel explicantes ipsius perfectionem possunt reduci ad deum esse sicut per dei gratiam reducentur loco suo

ex consequenti etiam sequitur istud principium deus est summae providentiae Et ad ista duo principia deus est et deus est summae providentiae redu cuntur omnes theologicae veritates nam ad secundum principium reducuntur omnia opera pietatis et omnia quae fecit christus ad salutem et redemptionem generis humani ita breviter quod in generali re ducuntur omnes conclusiones et principia theologiae ad ista duo principia et ista est recte doctrina apostoli ad hebraeos 5 capitulo attendentes ad deum oportet credere quod deus est et quod remunerator est et illud 2m secundum principium scilicet quod deus remunera tor est includit quod deus est summae providentiae

[Duo praecepta theologiae, licet non sint immediate sequentia ex primis principiis]

Advertendum est quod volentibus procedere arti ficialiter theologice duo praecepta sunt observanda quae licet non sint in mediate immediate sequentia ex primis principiis tamen sunt hominis volentis artificialiter in theologia procedere directiva

primum est quod tangit boetius in principio de trinitate et est saepe al legatum scilicet quod eruditi hominis est semper capere veritates secundum materiam subiectam et hoc etiam testatur aristoteles primo rhethoricae et hoc saepius allegatum est quod semper loquendum est secundum materiam subiectam

Aliud principium est quod etiam saepius allegatum est scilicet debilitas humani ingenii et post per dei gratiam bene applicabuntur ad propositum unde dicit apostolus quod nichil nihil habemus ex nobis tamquam ex nobis in tantum quod si consideretur habitudo creaturae ad deum dicit dyonisius et unus alter quod deus se habet respectu creaturarum per modum sigilli in liquido ita quod creatura continue requirit assistentiam continuam ipsius dei ad eius conservationem et sicut alias tangebatur probabile est dicere sicut dicit guillelmus parysiensis quod creatura habet esse ab extrinseco scilicet a deo assistente continue ipsi creaturae

Quartum principium theologiae

Aliud primum principium provenit quod deus est ultima regula in perfectione ad quam reducuntur omne bonum omne Iustum omne decens et istud videtur esse magnae utilitatis secundum quod videbitur inferius secundum enim quod tactum est omnis veritas considerata ut est extracta et derivata a divino exemplari est theologicae considerationis et reducibilis ad illud principium deus est ita omnis bonitas ex eo est bonitas quia est derivata et extracta a prima bonitate et ita recurrendo in singulis fons et origo est omnibus quod deus est sic est

[Corollaria ex quarto principio: quod humanum iudicum non est sufficiens regula iusti]

Ex quo sequitur quod humanum iudicium non est sufficiens regula iusti vel rectitudinis

Ubi adver tendum quod philosophus in toto libro ethicorum reducit omnem rectitudinem actuum moralium ad rectum Iudicium rectae rationis humanae tamquam ad ultimam regulam

ita advertendum est quod iudicium humanum non est ultimata regula ad quam reduci debent actus morales et huiusmodi

Ex quo sequitur quod deus non vult se fore ad extra quia bonum est sic fieri sed viceversa bonum est sic fieri quod deus vult sic fore et in hoc funda bitur una satis gratificanda consideratio ita quod non est ex parte obiecti determinatio divinae voluntatis ad hoc quod sic vel sic regatur pollitia politia humana vel status gratuitus et omnia huiusmodi

Ex quo sequitur quod absolute posset esse bonum quod omnes angeli mali et dampnati damnati essent salva ti et quod omnes existentes in paradiso dampnarentur damnarentur nam prima facie quantum ad iudicium humanum istud videtur denegare divinam pietatem et misericordiam et tamen non est ita quia istud quantum est de se non esset bonum vel malam nisi in reductione et ordine regulae divinae ad intra ideo eo ipso quod deus vult sic illud est optimum sive bonum

Ex quo sequitur quod non est standum in humano iudicio in inquisitione circa materiam reprobationis illorum qui nichil nihil male egerunt sicut scriptum est de esau et iacob antequam essent iacob dilexi esau autem odio habui quia resolvendo se secundum iudicium humanum si non esset fides videtur ex quo antequam aliquid boni vel mali egissent si unum odio ha buisset et alium amasset quod deus esset acceptor personarum Et istud clarius potest patere tenendo quod homo non praescitur propter mala opera quae faciet in futurum vel praedestinatur propter bona opera quae faciet in futurum sicut post per dei gratiam tenebo

Ex praedictis enim cum istis duobus videlicet quod aliquis repro baretur et aliquis approbaretur antequam aliquid boni vel mali egissent nec etiam hoc fieret propter bona vel mala opera per eos posterius perpetranda Ex istis enim tribus statim videretur stando in humano iudicio quod deus esset ac ceptor personarum vel quod faceret contra suam divinam misericordiam et bonitatem ideo in talibus non debet homo resolvere se finaliter ad iudicium humanum sed ad divinam regulam Item Item non est recurrendum ad iudicium humanum de cruciatis perpetuo propter minimum peccatum mortale quia prima facie stando finaliter in iudico hu mano diceretur quod istud non esset bene nec iuste factum quod est falsum ymmo immo est optime iustissime et pyissime piissime factum

Item etiam non est standum in hu mano iudicio de infectione animae in primo instanti sui esse in corpore in quo anima inficitur et tamen in illo instanti nichil nihil operatur nec potest operari et tamen ipsa est culpabilis sic quod si dece deret in illo statu dampnaretur damnaretur modo regula sibi derelicta non posset Iudicare qualiter hoc esset iustum et optime factum quia ultimata resolutio in talibus est quod deus vult sic fieri ideo illud est iustissime et optime et misericordissime factum

Ex quo sequitur quod ista est radix ex qua origenes sumpsit radicem sui erroris quia stetit finaliter in iu dicio humano nam stando in iudicio humano valde durum videtur et quod excluderet divinam misericordiam vel includeret crudelitatem quod homo pro uno peccato mortali perpetuo cruciaretur quia non advertit bene ad ultimam et finalem radicem huius quia ut dictum est finalis et totalis radix est quod deus vult sic fore ideo sic esse est bonum Ita quod deus est fons et origo omnium bonitatum et omnium veritatum

Ex quo sequitur quod pro satisfactione murmuran tium sufficit declarare praesumptionem et falsam ymaginationem imaginationem eorum nec aliter sunt eis solven da dicta sua tamen sunt eis sic declaranda quod eis appareat eorum praesumptio et falsa yma ginatio ima ginatio quia tota radix suae deceptionis est quia finaliter resolvunt se ad iudicium humanum modo iudicum humanum saepe est falsum et de malo iudicat bonum et econtra saepe etiam contrariatur iudicio divino ideo ex praesumptione procedit deceptio eorum quia debent se resol vere finaliter ad hoc quod deus vult sic fieri Ideo sic fore est bonum et istud debet eis sufficere

Ex quo sequitur quod quicumque perfecte caperet divinam providentiam utique iudicaret omnia fieri optime et perfectissime quia deffectus defectus iudicii in resolvendo se ad iudicium humanum nichil nihil arguendo contra divinam misericordiam provenit ex ignorantia divini consilii ubi advertendum est quod aliqua sunt quae fiunt ex iudi cio humano et divino sicut collatio beneficorum in generali Alia vero solummodo sunt ex iudicio divino aeque bona tamen sicut illa quae fiunt ex iudicio humano et divino incapta bilia a nobis sicut malorum exaltatio virtuo sorum infamatio quae omnia fiunt propter bonum finem ex consilio divino licet lateat nos

[Quintum principium theologiae]

Aliud principium potest poni generale quod nisi quis ponat obicem gratiam dei consequitur dum tamen sit in statu viae et in statu rationis usus Ita quod regula generalis potest esse quod nisi quis ponat obicem hic in via et sic in statu usus rationis gratiam dei consequitur et per istam regulam salvatur multitudo damp natorum dam natorum et bonorum quia omnes tam praesciti quam praedestinati possunt salvari nisi ex parte sui ponant obicem quia deus vult omnes salvos fieri ut dicit apostolus unde licet sit maior multitudo errantium quam non errantium hoc provenit ex parte ipsorum ponentium obicem

[Sextum principium theologiae]

Aliud principium doctoribus approbatis in hiis quae tangunt fidem et sacrae scripturae exposi tionem ubi non contradicunt et nisi materia si speculativa pure credendum est sicut augustino Ieremino ambrosio et gregorio istud probatur nam credendum est quod in quocumque sacrae scripturae passu aliquid exponunt de sacra scriptura et exponunt secundum dicta sacrae scripturae in alio passu Ideo semper exponunt ad sensum verum licet non sub eisdem verbis Item propter vehe mentem laborem circa sacrae scripturae expositionem sunt velut artifices nos autem sumnus quasi discipuli igitur credere debemus eis considerata bonitate morali ipsorum docentium in materia autem pure speculativa vel quae non tangit fidem vel ubi contradice rent non esset eis semper credendum sed loquendum esset exhibendo eis reverentiam debitam et hoc docet augustinus de cessationem legalium et <unclear>de reputatione</unclear> ubi contradicit cum Ieromino et econtra in quadam epistola ubi dicit quod solis litteris sacris propter se et sine ratione credendum est litteris autem nostris non est credendum nisi inquantum consonant sacrae scripturae vel rationi et ubi non sic consonarent rationi vel sacrae scripturae possent negari ubi est advertendum quod doctores licet sint approbati tamen non omnia eorum dicta sunt approbata quia potuerunt errare nec oportet quod quidquid dicant sit approbatum vel etiam theologicum quia nullum dictum falsum est theologicum modo in multis contradicebant ideo apparebat quod aliqua eorum dicta inquantum sunt ipsorum sunt fidei sunt essent falsa quia semper alia pars contradictionis est falsa nec eorum dicta inquantum sunt ipsorum sunt fidei sed inquantum scripturae sa crae consona

[Septimum principium theologiae]

Aliud principium quod scribentibus non habentibus fidem non est credendum nec eorum dicta sunt auctoritates nec debent aliquem movere nisi prout sunt consona rectae rationi vel fidei vel sacrae scripturae ita quod generaliter dictis eorum non est credendum nisi altero modorum scilicet vel quia consonant rationi vel quia consonant fidei vel quia consonant sacrae scripturae vel sint approbata per usum doctorum implicite

Et ideo circa hoc Ierominus de muliere captivata de qua praeceptum est deutero<lb ed="#R" break="no" n="21"/>nomii quod radatur et abscindantur eius pili et ungues et postea nubat per mulierem enim captivatam dicta contenta in voluminibus gentilium intelliguntur non debent inde recipi sed abradi et hoc fit per consonantiam eorum ad rationem vel fidem vel quia sunt consona sacrae scripturae vel quia approbata per usum doctorum implicite et tunc ipsis sic abrasis et examinatis possunt nubere id est potest eis uti Et istis dictis gentilium utitur met paulus in pluribus locis in sacra scriptura et istud potest fundari satis quia illi qui non fuerunt in caritate statuebant sibi finem malum Et ideo sicut tangit lactantius propter apparentiam vel coniecturam vel aliquid huiusmodi finxerunt varios errores et circa hoc sunt dicta augustini undecimo capitulo de civitate <lb ed="#R" n="37"/>dei libri noni ubi dicit quod quidam presbyter egitii in quadam epistola ad alexandrum continebatur quod maximum fuerat tempus etc et hoc etiam saepe finx erunt atheniensi in laudem suae civitatis

Item etiam albumazar infinita milia annorum posuit ab adam et sic de aliis quibus esset credendum nisi fuissent villi homines et mendaces qui forte propter iactantiam vel vanam gloriam vel aliquid huiusmodi non timuerunt mentiri et ponere multa sine apparentia et ratione sed praesumptiose et istud patet clare de solono qui narrat de nativitate eiusdem credo alexander magnis unde dicit quod in tempore suae nativitatis sol et mercurius erant in signis oppositis ipse enim ibidem loquitur de astrologia et tamen nichil nihil sciebat de astrologia quia secundum principia astrologiae sol et mercurius semper sunt ita proprie ad invicem quod propter propinquitatem mercurii ad solem numquam possumus videre mercurium

Aliud exemplum est de uno qui in libro de proprie<lb ed="#R" break="no" n="57"/>tatibus rerum ponit quod caput et cauda draconis sunt duae stellae et istud est falsum quia non sunt aliquid positivum immo nec sunt licet sectio duorum circulorum vocetur caput et cau da draconis narratur etiam quod halli implevit librum suum de mendaciis et ita de pluribus aliis Ita quod leviter et iactanter et praesumptio se sine apparentia vel ratione ponebant multa sibi ignota ideo non est eis credendum quia sicut dicunt quidam et ita teneo quod ubi non est fides et caritas ibi non est virtus ideo quia erant sine fide et caritate non erant virtuosi Ideo ordinabant finem suum ad ma lum ideo dicta sua non debent unde recipi sed debent abradi sicut dictum est

tamen quia erant villi suspecti de mendacio tamen quia dicta sua sunt a nobis ignota biblia autem est nobis nota non suspecta de mendacio ideo debet a nobis capi et dicta illorum praedictorum omitti Et si dicat quis tunc ita esset dicendum de aristotele iam solutum est quia aristoteles quasi per processum totum suum consonat fidei nostrae et rectae rationi ubi tamen dissonat abradatur sicut in hoc quod ponit aeternitatem mundi abradatur tamen hoc solum posuit opinative ut alias allegatum est in thopicis

[Conclusio et recapitulatio de principia theologico]

Alia principia theologiae non ponam nisi quando materiae requirent quia principia theologiae habent probari per sacram scripturam et econverso sicut dictum est alias et etiam in sacra scriptura est vera circulatio sicut alias tactum est et istud est quaedam proprietas sacrae scripturae

Veniendo igitur postea ad materias distinctionum non tamen modo intrando sed solum tangendo modum introitus Pro quo sciendum est quod alias fuit mota quaestio utrum in casu iudiciali fidei per traditionem pure humanitus ad in ventam inventam iudex ydoneus idoneus ferret sententiam pro fide pro quo protestata fuit ista conclusio quod fides non subicitur humano iudicio

2o deductum fuit quod humana investigatio respectu fidei est tamquam serva cuius sunt duae conditiones primo <choice> <orig>polliticae</orig> <reg>politicae</reg> </choice> prima est quod servus debet plene obedire domino suo 2a secunda est quod servus nichil nihil faciat ex se nisi ex praecepto domini sui istas enim duas conditiones habet investigatio humana circa fidem sicut alias dictum est deductum et propter vehementem auctoritatem fidei theologia est quasi particeps utriusque scilicet fidei et investiga tionis humanae quia institutum est ad curandum errores et apparentias sophisticas ad contrario rum veritates ab ipsa humana investigatione ideo ut curetur ipsa humana in vestigatio investigatio ab huiusmodi erroribus et apparentiis sophisticis dabitur sibi audientia et fides respondebit

Et primo incipiam a tertia distinctione, quia ibi incipiendum est quia ibi tangit de esse dei cognoscibili et consequenter ad primam et 2am secundam et 4am quartam etc Et primo videbitur utrum deus sit a nobis cognoscibilis et primo adducentur auctoritates insipientium dicentium in corde suo non est Deus 2o secundo du bitantium utrum deus sit adducendo cadu cos ponentes deum mere corporalem scilicet caelum et alios ponentes ipsum esse stellas et huiusmodi deinde arguetur ex propriis dictis sacrae scrip turae quia scriptum est quod deum nemo vidit umquam scriptum est etiam quod deus inhabitat lucem in accessibilem inaccessibilem et de ipso dicit dyonysius quod de ipso non est scientia nec fantasia et consequenter faciam rationes quod deus non possit a nobis cognosci etc